Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 104
In id quod sequitur, HaM locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit lora, clarifica Filium tuum. ut Filius clarificet te. Cap. xvii, f. 1.
1. Ante ista quoe nunc sumus adjuvante Domino tractaturi, dixerat Jesus, Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis: quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, sive quaecumque iHis locutus est ex quo eos coepit babere discipulos, sive certe ex quo post coenam exorsus est hanc admirabilem prolixumque sermonem. Tatem quippe commemoravit causam cur cis sit locutus, ut ad eum fincm rectissime rcferantur vet omnia quae locutus est eis, vel ea maxime qaae dixit jam pro eis moriturus, tanquam verba novissima, posteaquam de convivio sancto ille qui eum fucrat traditurus, egres- - sus est. Hanc enim commendavit causam sermonis sui; ut in illo pacem haberent, propter qnod totum agitur quod christiani sumus. Haec enim pax finem temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis actionisquc finis ipsa erit. Propter hancSacramentis ejus imbuimur, propter hanc mirabilibus ejas operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritus ejus pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et ejus amore quantum donat accendimur: hac pace in pressuris omnibus consolamur, hac a pressuris omnibus liberamur: propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sinc ulla tribulatione regnemus. Merito ad cam clausit verba, quae parum intelligentibus disci- polis erant proverbia; intellecturis ea quando eis dedisset promissum Spiritum sanctum, de quo superius ait: « Haec locutus sam vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctas, quem mittet Pater in nomine mee ine vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixere vobis » (Joan. XIV, 25, 26). Haec nitnirum fetura fuerat illa bon, qua se promiserat non jam in proverbiis locututum, sed pa lam de Patre annuntiaturum. Eadem quippe ipsius verba; revelante Spiritu saneto, intelligentibus jam non erant futura proverbia. Neque enim loquente in eorem cordibus Spiritu sancto, tacituras erat unigenitus Filius, qni dixit in ea hora podam se iNis annuntiaturum esse de Patre, quod cis utique jam intelligentibus non esset proverbium. Sed boc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum spiritua, llum cordibus et Dei Filius et Spiritus sanatus, imo ipsa Trinitas quae inseparabiliter operatur, intelligen tibus estverbum, non inteHigentibus autem proverbium.
i. Cum ergo dixisset propter quid omnia sit locutus, ut in illo scilicet pacem haberent, in mundo habentes pressuram, exhortatusque faisset ut confiderent, quia ipse vicit mundum; co qui erat ad alos sermone finito, deinde ad Patrem verbo direxit, et orare jam coepit. Sic enim Evangelista sequitur, dicens: Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coe lum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Poterat Dominus Unigenitus et coaeternus Patri in forma servi et ex forma servi, si hoc opus osset, orare silentio; sed ita s6 Patri exhibere voluit precatorem, ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nohis, notam fecit et nobis; quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est aedificatio. Et si illorom qui haec dicta aderant audituri, prolecto et nostra qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait, Pater, νenit hom, clarifica Fi lium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando faceret vel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori subditus non est; quOniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla suni tempora. Non ergo credatur h.ec hora fato urgente venissc, sed Deo potius ordinante. Nec siderea necessitas Christi connexuit passionem: absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorcm. Non itaque Christum tempus ulmo. reretur impegit, sed tempus Christus qUo moreretur elegit: qui etiam tempus quo do Virgine natus est, cum Patre constituit, dc quo siue tempore natus est. Secundum quam vcram sanamque doctrinam, etiam Paulus apostolus. «Cum autem venit, » inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum »(Galat. IV, 4); et Dus per Prophetam, « Tempore, > ait, «acceptabili exaudivite, et in die salutis adjuvi te > (Isai. xus, 8); et rursus Apostolus, c Eccc nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis > ( II Cor. VI, 2). Dicat ergo, Pater, νenit hora, qui cum Patre disposuit omnes horas: tanquam dicens, Pater, quam propter homines et apud homines ad me clarificandum simul constituimus, νenii hora, clarifica Filium fuum, ut et Filius tuus clarificet te.
3. Clarificatam a Patre Filium nonnulli accipiunt, in hoc quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus tradiditeum (Rom. VIII, 32). Sed si passioneclarificatus dioitur, quante magis resurrectione! Nam in passione magis ejus humilitas quam claritas commendatur, Apostolo teste, qui dicit, Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: » deinde sequitur, et de ejus clarificatione jam dicit, 4 Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu emne genu flectatur coelestium, terrostrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Haec est clarificatio Domini nostri Jesu Christi, quae ab ejus resurrectione sumpsit exordium. Humilitas ergo ejus incipit in sermoneApostoli, ab eo loco ubi ait, Semet ipsum exinanivit forman. servi accipiens; et pervenit usque, ad mortem crucis. Claritas vero ejus incipit ab eo locu ubi ait Propter quod et Deus exaltavit eam; et pervenit usque, in gloria est Dei Patris (PhiUpp. M, 7 11). Nam et ipsum nomen, si inspiciantur codices graeci ex. qua lingua Epistolae apostolicae translatae sunt in latinam, quod hic legitur gloria, ibi legitur ξα: unde verbum derivatum est in graeco ut diceretur ξασον, quod interpres latinus ait clarifica, cum posset etiam glorifica dicere, quod tantumdem valet. Et ideo posset etiam in Apostoli Epistola, ubi est gloria, claritas poni quod si fieret tantumdem valoret. Utautem non recedatur a verborum sonis, quemadluodum a claritate clarificatio, sic a gloria glorificatio derivatur. Ut ergo mediator Dei et bominum homo Christus Jesus resurrectione clarificaretur vel glorificaretur, prius humiliatus est passione: non enim a mortuis resurrexisset, si mortuus non fuisset. Humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilita tis est praemium. Sed hoc factum est in forma servi; in forma vero Dei semper fuit, semper erit claritas: imo non fuit quasi jam non sit, nee crit quasi nondum sit; sed sine initio, sine fine semper est claritas. Quod ergo ait, Paler, νenit hora, clarifica Filium tuum; sic intelligendum est, tanquam dixerit, Venit hora seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis. Sed quid sibi vult quod sequitur, Ut Filius tuus clarificet te? Numquid etiam Deus Pater pertulit humilitatem carnis sive passionis, ex qua illum clarificari oporteret? Quomodo igitur eum clarificaturus erat Filius, cujus claritas sempiterna nec ex forma humana potuit videri minor, nec in divina posset esso amplior? Sed istam quaestionem in hunc sermonem nolo arctare, aut hinc eum facere longiorem.
On this page