Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 105
Ab eo quod Dominus alt, Ut Filius tuns clarificet te; usque ad id, Claritate quam habui, priusquam mondus esset, apud te. Cap. XVII, f. 1-5.
i. Glorificatum a Patre Filium secundum formam servi, quam Pater suscitavit a mortuis, et ad suam dexteram collocavit, res ipsa indicat, et nullus ambigit christianus. Sed quoniam non tantum dixit, Pater, clarifica Filium luum, sed addidit etiam, ut Filius tuus clarificet te; merito quaeritur quomodo Patrem clarificaverit Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed in seipsa clariUs Patris nec minui nec augeri potest; apud homines autem procul dubio minor erat, quando in Judxa tantummodo Deus notus erat (Psal. LXXV, i): nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomes Domini (Psal. exii, 5,1). Hoc autem quia per Evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater innotesceret gentibus; profecto Patrem clarificavit et Filius. Si autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul dubio nee a Patre clarificatus es. set, nee Patrem clarificasset: nunc autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae praedicatione clarificat Patrem. Hoc quippe aperit ordo ipse verborum: Clarifica, inquit, Filium tuum, ut F; lius tuusclarificet te; tanquam diceret, Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me.
I. Deinde magis magisque pandens quomodo cLarificet Patrem Filius: Sicut dedisti, inquit, ei potestatem omnis Markis, ut omne quod dedisti ei, det eia νι tam aeternam. Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte totum significans; quemadmodum rursus a parte superiore signifiealus est homo tolus, ubi :tit Apostolus, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1). Quid enim dixit, Omnis ani ma, nisi, omnis homo? Et hoc autem quod potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem intelligendum est: nam secundum Deum omnia per ipsum facta sint (Joan, I, 3), et in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16). Sicut ergo dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita te glorificet Filius tuus, id est, notum te faciat omni carni quam dedisti ei. Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eia νιtam aeternvi.
3. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum νerum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ordo verborum est, ut te et quem misisti Jesum Chri stum cognoscant solum νerum Deum. Consequenter enim et Spiritus sanctus intelligitur, quia Spiritus est Patris et Filii, tanquam charitas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii Patcr et Filius, ore tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas solus verus Iscus. Nec idem tamen Pater qui Filius, nec idem Filius qui Pater, nec idem Spiritus sanctus qui Pater et Filius; quoniam Ires sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus est Deus. Si ergo co modo te glorificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quoS dedisti ei, det eia vitam aeter nam, ct, haec eat vita aeterna, ut cognoscant te; sic te igitur Filius glorificat, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto magis in hac cognitione proficiinus. Non autem moriemur in vita aeterna: tunc ergo Dei cognitio perfecta erit, quando nulla mors crit. Summa tunc Dei clarificatio; quia summa alona, quae graece dicitur δόξα. Unde dictum est δόξασον, quod Latini quidam interpretati sunt, clarifica; quidam, glorifica. A veteribus autem gloria, qua gloriosi homines dicuntur, ita est defi nita: Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Al si homo laudatur cum famae creditur, quomodo Deus laudabitur quando ipse videbitur? Propter quod scriptum est, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio; et quia plena cognitio, ideo summa clarificatio vel glorificatio.
4. Sed prins hic clarificatur Deus, dum annuntiatus bominibus innotescit, et per fidem credentium praedicatur. Propter quod dicit, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut fa ciam. Non ait, jussisti; sed, dedisti: ubi commendatur evi. dens gratia. Quid enim habet quod non accepit, etiam in Unigenito humana natura? An non accepit, ut nihil mali, sed bona faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a Verbo, per quod facta sunt omnia? Sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum restit adhuc passionis experimenlum, ubi martyribus suis maxime praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus Petrus, Christus passus eat pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21): nisi quia consummasse se dicit quod se consummaturum esse certissime novit? Sicut longe ante in prophetia praetenti temporis usus est verbis, quando post annos plurimos futurum fuerat quod dicebat: Foderunt, inquit, manus meas el pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17, 18); non ait, Fodient et dinumerabunt. Et in hoc ipso Evangelio, Omnia, inquit, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. xv, 15): quibus ait postea, Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. xvi, 12). Qui roim certis et immutabilibus cnusis omnia futura praedestinavit, quidquid facturus ess fecit: nam et per pro phetam dictum de illo est, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, ii, sec. LXX).
5. Secundum hoc etiam quod sequitur dicit: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Nam supra dixerat, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: in quo verborum ordine ostenderat prius a Patre clarificandum Tilium, ut Patrem clariffcarct Filius. Modo autem dixit, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me; tanquam prior ipse Patrem clarificaverit, a quo deinde ut clarificetur cxposcit. Ergo intelligendum est utroque verbo superius usum secundum id quod futurum erat, eoque ordine quo futurum erat, Clarifica Filium, ut te clarifi cet Filius: modo vero usum fuisse verbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Deinde dicendo, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, quasi posterius esset clarificandus a Patre, quem prius ipse clarificaverat; quid ostendit, nisi superius ubi ait, Ego te clarificavi super terram, ita locutum se fuisse, tanquam fecisset quod facturus esset; hic autem poposcisse ut Pater faceret, per quod illud Filius facturus esset, id est, ut Pater clarificaret Filium, per quam Filii clarificationem etiam Filius clarificaturus esset Patrem? Denique si de re quae futura erat, ponamus etiam futuri temporis verbum, ubi pro tempore futuro posuit ipse praeteritum, nulla sententiae remanebit obscuritas: veluti si dixisset, Ego te clarificabo super terram, opus consummabo quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum. Nempe ita planum est, sicut illud ubi ait. Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: et ipsa est omnino sententia, nisi quia et hic dictus est ejusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus; tanquam illud isto exponeretur eis quos poterat permovere, quomodo Pater Filium, et maxime quomodo Patrem clarificaret et Filius. Dicendo enim clarificari a se Patrem super terram, se autem a Patre apud eamdem Patrem, modum prorecto utriusque clarificationis ostendit. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando; Pater vero ipsum apud semetipsum, ad suani dexteram collocando. Sed-ideo postea de clarificando Patre ubi ait, Ego te clarificavi, verbum praeteriti lemporis ponere maluit, ut monstraret in praedestinatione jam factum, et pro jam Iacto habendum quod certissime fuerat futurum; id est, ut a Patre apud Patrem glorificatus, Patrem super terram gtoriftcarct et Filius.
6. Sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperuit, qua eum clarificavit Pater, in eo quod adjunxit, Claritate quam habui, priusquam mun dus esset, apud te. Ordo verborum cst, quam habui apud te, priusquam mundus esset. Ad hoc valet quod ait, Et nunc clarifica me; hoc est, sicut tunc; ita et nunc; sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione: fae in mundo, quod apud te jam fuerat ante mundum; fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Hoc quidam sic intelligendum putarunt, tanquam natura humana quae suscepta est a Verbo, converteretur in Verbum,ethomo mutaretur in Deum; imo, si diligentius quod opinati sunt cogitemus, homo peri reI in Dco. Non cnim quisquam ex ista mutatione hominis vEl duplicari Dei Verbum di cturus est, vel augeri, ut aut duo sint quod unum fuit, aut amplius sit quod annus fuit. Porro si natura humana in Verbum mutata atque conversa, Verbum Dei quantum erat et quod erat boc erit, ubi est homo si non perit?
7. Sed ad hanc opinionem, quam veritati prorsus non vjdeo con venire, nibil nos urget, si Filio dicente, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, clari tate quam habui, priusquam mundus eaet, apud te, intelligamus praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae, ex mortali immortalis apud Patrem futurae; et boc jam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tcmpore fieret. Si enim do nobis dixit Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); cur abhorrere putatur a vero, si tunc Pater caput nostrum glorificavit, quando noa in ipso, ut membra ejus essemus, elegit? Sic enim nos electi, quomodo ipse clarificatus; quia priusquam mundus esset, nec noa eramus, nec ipse mediator Dei et hominum bomo Christus Jesus (1 Tim, u, 5). Sed ille qui per ipsum in quantum Verbum ejus est, etiam quae futura sunt fecit, et vocat ea quae non sunt, tanquam sint (Rom. iv, 47); profecto secundum id quod mediator Dei et bominum homo est, ante mundi constitutionem pro nobis Deus Pater glorificavit ipsum, si tunc elegit etiam nos in ipso. Quid enim dicit Apostolus? < Sci. mus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vo cati sunt. Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit » (Id. VIM, 28-30).
8. Nisi forte ipsum praedestinatum dicere formidabimus, quia de nobis tantum ut efficiamur coaformes imaginis ejus, boc dixisse videtur Apostolus. Quasi vero quisquam regulam fidei fideliter intuens, Filium Dei negaturus est praedestinatum, qui eum negare bominem non potest. Recte quippe dicitur non prae destinatus secundum id quod est Verbum Dei, Deus apud Deum. Utquid enim praedestinaretur, cum jam esset quod erat, sine initio, sine termino sempiternus? lllud autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem Milium bominis negat. Sed propter contentiosos etiam binc audiamus Apostolum in suarum exordio Litterarum. Nam et in prima Epistolarum ejus, quae est ad Romanos, et ipsius Epistole principium est, uhi legitur; Paulus servus Jesu Christi, uocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus eat ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus eat Filius Dei in virtute se eundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mor tuorum (Id, I, 1-4). Secundum bane ergo praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas cjus ex resurrECtione mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. Cum ergo videret illius praedestinatae suae clarificationis venisse jam tempus, ut et nunc fieret in redditione, quod fuerat in praedestinatione jam factum, oravit dicens, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud le: tanquam dicerct, Claritatem quam habui apud to, id est, illam claritatem quam habui apud le in pr:c- destinatione tua, tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua. Sed quoniam diu noe tenuit hujus discussio quapstionis, alio quae sequuntur scrmone tractauda sunt.
On this page