Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 108
De eo quod nit Jesus, Ego dedi eis sermonem tuum; usque ad id, Ut sint et ipsi sanctificati in veritate., ( Cap. XVII, f. 14-19).
i. Loquens adhuc Dominus ad Patrem), et orans pro-discipulis suis, dicit: Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eoa odio habuit. Nondum id experti fucrant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subjiciens cur cos oderit mundus: Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Hoc cis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant, propter quod jam eis dixerat, Ego vos de mundo elegi (Joan. xv, 19). Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, cos ipso libcrante de mundo. Ipse. autem de mundo nunquam fuit: quia etiam secun dum forinam servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi jam non de mundo, quia ronati sunt de Spiritu sancto; propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiriiu sancto.
2. Non rogo, inquit, ut tollas eos de ,Mundo, acd ut serues eos ex malo. Adhuc enim necessarium habebaut, quamvis jam non essent de mundo, esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam: De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo jam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant; aut si jam erant, cur poscat ut sint. An quia et sanctificati in eadem proficiunt 'sanctitate, fiuntque sanctiores; neque hoc sine adjntorio grati e Dei, sed illo eorum sanctificante provectum, qui sanctificavit incoeptum ? Unde et Apostolus, dicit: Qui in vobis opus bonum crerit, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, G). Sanctificantur ita que iu veritate baeredes Testamenti Novi, cujus veritatis umbrae fucrant sanctificationes Veteris Testamenti: et cnm sanctificantur in veritate, utique sanetificantur in Christo, qui veraciter dixit, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. xiv, 6). Item quando ait, Veritas liberabit vos, paulo post exponens qnid dixerit, Si vos, inquit, Filius liberavent, tunc vere iiberi eritis (Id. VIII, 32, 56); ut ostenderet hoc se prius tlixisse veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoe loco dixit, Sanctipca eos in veriiate, nisi, sanctifica eos in me? .
3. Denique sequitur, et hoe apertius insinuare non desinit: Sermo, inquit, tuus veritas est. Quid aliud dixit, quam, Ego veritas sum? Graecum quippe Evangelium λόγος habet, quod etiam ibi legitur, ubi dictum est, In principio erat Verbum,et Verbum erat apudDeum9 et Deus erat Verbum. Et utique Verbum ipsum novimos unigenitum Dei Filium, quod caro fastum est et habitavit in nobis (Id. i, I, 14). Uade et hic poni potuit, et in quibusdam codicibus positum est, Vet bum tuum veritas est; sicut in quibusdam codicibus cHam ibi scriptum Cit In principio erat sermo. In graeco autem sine ulla varietate, et ibi et hie λόγος est. Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in Uuigenito suo, suos. haeredes ejusque cohaeredes.
x 4. Sed nunc adhuc de Apostolis loquitur; nam secutus adjungit, Sicut me misisti in mundum, et ego misi eoa in mundum. Quos misit, nisi Apostolos suos ? Nam et ipsum nomen Apostolorum, quoniam graecuro est, nihil nisi missos significat in latino. Misit ergo Deus Filium suum non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 5); et misit Filius ejus eos quos natos in carne peccati sanctificavit a labe peccati.
5. Sed quoniam per hoc quod mediator Dei et hominum homo Christus Jesus facetus est caput Ecclesiae, illi membra sunt ejus; ideo ait quod sequitur, Et pro eia ego sanctifico meipsum. Quid est enim, Et pro eia ego san ctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego? Quoniam de quibus hoc ait, ut dixit membra sunt ejus, et unus est Christus caput et corpus: docente Apostolo atque dicente de semine Abra hae, Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis; cum dixisset superius, Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod eat Christus (Galat. in, 29, 16). Si ergo semen Abrahae, hoc est Christus, quid aliud dictum est quibus dictum est, Ergo semen Abrahae estis, nisi, ergo Christus estis ? Inde est quod alio loco idem ipse apostolus ait: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quas desunt pressurarum Christi, in carne mea (Coloss. I, 24). Non dixit, pressurarum mearum, sed, Christi; quia membrum erat Christi; et in persecutionibus suis, quales Christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse pressuras ejus pro sua portione adimplebat. Quod ut etiam hoc loco certum sit, attende sequentia. Cum enim dixisset, Et pro eia ego sanctifico meipsum, ut intelligeremus hoc eum dixisse, quod eos sanctificaret in se, mox addidit, Ut sint et ipsi san clificati in veritate. Quod quid, est aliud quam, in me, secundum id quod veritas est Verbum illud in principio Deus? In quoetipse filius hominis sanctificatus est ab initio creationis suae, quando Verbum factum est caro; quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo sanctificavit se in se, hoc est, hominem se I in Verbo se; quia unus Christus Verbum et homo, - sanctificans hominem. in Verbo. Propter sua vero membra, Et pro eis, inquit, ego, id cst, quod prosit etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego; sicut mibi profuit in me, quia homo sum sine ipsis: Et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tanquam meipsum sauctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi, quemadmodum ego; in veritate, quod ipse sum ego ? Deinde jam non solum de Apostolis, sed etiam de suis caeeteris membris incipit dicerc: quod donante ipso, alio sermone tractandum est.
On this page