Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 109
In illud, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt pop verbum eorum in me. Cap. XVII, f. 20.
i. Dominus Jesus jam 5ua propinquante passione, cum orasset pro discipulis suis, quos et Aposiolps nominavit, cum quibus coenaverat ultimam coenam, de qua traditor ejus per buccellam manifestatus exierat, et cum quibus post ejus egressum aulequam pro eis oraret, multa jam fuerat loculus; adjuuxiL et caeteros qui in eum fuerant credituri, et ait ad Patrem, Non pro his autem rogo tantum, id est pro discipulis qui cum illo tunc crant: sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per verbum Apostolorum sine dubio crediderunt, et donec veniat, credituri suut: ipsis enim dixerat, Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis (Joan. xv, 27); et per hos Evangelium ministratum est, et antequam scriberetur, et utique quisquis in Christum credit, Evangelio credit. Non itaque hi tantum intelligendi sunt, quos ait in se credituros per verbum eorum, qui ipsos, curn.in carne viverent, Apostolos audierunt; sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, caeteris praedicaverunt: atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque perveuit, ubicumque est ejus Ecclesia; et perventurum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in eum credituri sunt.
2. Potest itaque videri Jesus in hac oratione non prasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrptemur in eadem oratione verba ejus. Si cnim pro eis prius oravit, sicut jam ostendimus, qui cum illo tunc erant, postea vero etiam pro eis qui per verbum corum in illum fuerant credituri; potest dici non orasse pro illis qui neque tunc erant cum illo quando ista dice. bat, neque per verbum eorum postea, sed in eum sive per ipsos, sive quomodolibet, tamen anie crediderant. Numquid enim cum illo tunc erat Nathanael? Numquid Joseph ille ab Arimathia, qui corpus ejus a Pilato petiit, quem jam discipulum. ejus fuisse iste ipse Joannes evangelista testatur (Joan. XIX, 58)? Numquid Maria mater ejus, et aliae feminae, quas ejus discipulas in Evangelio jam tunc fuisse didicimus ? Numquid cum illo tunc erant de quibus saepe dicit idem Joannes evangelista, Mulli crediderunt in eum (ld. II, 23, IV, 39, VII, 31, vin, 30, et x, 42) ? Nam unde erat mul titudp illa eorum qui cum ramis partim praecedebant, partim sequebantur insidentem jumento, dicentes, Benedictus qui venit in nomine Domini; et cum cis pueri, de quibus ipse ait fuisse praedictum, Ex ore infantium et lactentium perfecisti taudem (Matth. XXI, 7, 16; Psal. vin, 3)? Unde quingenti fratres, quibus simul post resurrectionem non apparuisset (I Cor. xv, 6), nisa in eum ante credidissent? Unde illi centum ei povem, qui eum istis undecim centum et viginti erant, quando simul eongregati post ejus ascen sum exspectaverunt, et acceperunt promissum Spiritum sanctum (Act. I, 15, et II, 4) ? Uude erant isti omnes, nisi ex illis de quibus dictum est, Multi crediderunt in eum ? Non ergo pro eis tunc oravit Salvator, quoniam pro ei oravit qui cum illo tunc erant, et pro aliis qui per verbum eorum in eum non jam crediderant, sed fuerant credituri. Isti autem nec cum illo tunc erant, et in eum jam ante crediderant. Omitto dicore do Simeone sene, qui in infantulum credidit; de Anna prophetisaa (Luc. u, 25-38); de Zacharia et Elisabeth, qui eum prophetaverunt antequam de Virline nasceretur (ld. I, 41-45, 67-79); de filio eorum Joanpe praecursore ejus, amjco sponsi, qui eum et in sancto Spiritu agnovit, et absentem praedicavit, et alis agnoscendum cum praesens esset ostendit (Joan. I, 19-56, et III, 26-36): bos omkto, quoniam responderi potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et recepti quiescebant; hoc enim et de antiquis justis similiter respondetur. Quis euim eorum a damnatioqe totius massae perditionis, quas per unum hominem facta est salvus esse potuisset, nisi in unum Mediatorem Dei pt hominum in carne venturum revelante Spiritu eredidisset? Sed numquid ei pro Apostolis orandum fuit, et pro tam multis qui in hac vita adhuc erant, nec cum illo tunc erant, et jam ante crediderant, orandum nep fuit? Quis hoc dixerit?
3. Intelligendum est igitur, quod nondum in eum sic crediderant, quomodo in se credi volebat: quandoquidem et ipse Petrus, cui confilenti et dicenti, Tu es Christus Filius Dei vivi, tam magnum testimonium perhibuerat, magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturun esse oredebat; unde mox ab co appellatus est satans (Matth. xvi, 16, 23). Fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti jam fuerant, et resurrecturum Christum revelante Spiritu DOn utique dabitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum rodempturum israel, visa ejus morte spem totam quam de jUlo habuerant perdiderunt. Nihil ituque melius credi mus, quam post ejqs resurrectionem impertito Spiritu sancto, et doctis at, confirmatis Apostolis, eisque in Ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum verbum sic alios credidisse quelnadmodum in Christum credi oporiebat, id est, ut fidem resurrectionis ejus tenerent. Ac per hoe et illos omnes qui jam in eum credidisse videbantur, ad eorum numerum pertinuisse pro quibus oravit, dicens, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri tunt per ver bum eorum in me.
4. Sed restat nobis ad istam quaestionem adhuc solrendam beatus Apostolus, et latro ille crudelis in scelere, fidelis in cruce Paulus quippe apostolus non ab hominibus, neque par hominem, sod per Jesum Christum se dicat factum Apostolum: et de ipso suo evangelio loquens ait, Neque enim ab homine ego ac cepi illud, neque didici; sed per revelotionem Jesu Christi (Galat. I, 1,12). Quomodo igitur erat in cis de quibus dictum est, credituri sunt per verbum comm in me ? Latro vero ille tunc credidit, quando in ipsis doctoribus tides quoe fuerat qualiscumque defecit. Nec ipse itaque per eorum verbum credidit in Christum Jesum: et tamen sic credidit, ut quem videbat crucilixum, confiteretur non solum resurrecturum, verum etiam regnaturum, dicendo, Memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42).
5. Proinde relinquitur, ut si Dominus Jesus hac oratione pro auis omnibus quicumque in hac vita, quae tentatio est super terram (Job VII, 1), vel tunc erant, vei futuri crant, orasse credendus est, sic intciliga mus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod praedicaverunt in mundo, hic significatum esse credamus; dictum autem esse verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum. Jam enim ab ipsis praedicabatur in terra, quando per revelationem Jesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit. Unde et contulit cum eis £vangelium, ne forte in vacuum cucurrisset aut curreret; et dexteras ei dederunt: quia et in illo, quamvis non per eos illi datum; tamen verbum suum, quod jam praedicabant, et iu quo fundati fuerant, invenerant (Galat. II, i, 9). De quo verbo resurrectionis Christi idem dicit apostolus, < Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis > (1 Cor. xv, 11); et iterum, < Hoc est, I inquit, < verbum fidei quod praedicamus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Do minus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris > (Rom. x, 8 et 9). £t in Actibus Apostolorum legitur quod in Christo Deus deQnicrit fidem omnibus, suscitans eum a mor. tuis (Act. xvn, 31). Hoc verbum fidei, quia principaliter ac primitus per Apostolos, qui ei cohaeserant, praedicatum est, ideo verbum eorum dictum est. Neque enim propterea non est verbum Dei, quia dictum est verbum eorum; cum dicat idem apostolus Thessalonicenses excepisse a se, noM ut verbum hominum, sed, sicut eat, vere verbum Dei (I Thess. II, 13). Ideo ergo Dei, quia Deus id donavit; eorum vero verbum dictum est, quia hoc praedicandum illis Deus primitus ac praecipue commendavit. Ac per hoc etiam ille- latro in sua fide verbum eorum habebat: quod eorum propterea dictum erat, quoniam praedicandum ad eorum officium primitus ac praecipue pertinebat. Denique cum murmur factum esset de ministerio mensarum a viduis Graecorum, antequam Paulus credidisset in Christum; responderunt Apostoli, qui Domino ante cohaeserant: Non est bonum noa relinquere ver bum Dei, et ministrare mensis (Act. VI, 1-4). Tunc ordinandos diaconos providerunt, ne ipsi a praedicandi verbi avocarentur officio. Unde merito dictum est verbum eorum, quod est verbum fidei, per quod omnes in Christum, undecumque id audierint, credidcrunt, vel audituri et credituri sunt. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, Rcdemptor nosterornvit, cum rogans pro Apostolis qui cum illo tunc crant. adjunxit etiam illos qui per corum verbum in cum fuerant credituri. Quid autem adjunctis illis deinde dicat, alia est disputatione tractandum.
On this page