Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 110
De eo quod sequitur, Ut omnes unum sint, etc., usque ad id, Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Cap. XVII, f. 21-23.
i. Cum Dominus Jesus orasset pro discipulis sui. quos tunc secum habebat, atque adjunxisset suos alios, dicens, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eia qui credituri sunt per verbum eorum in me; vetut quaereremus, quid vel quare pro illis rogaret, continuo subintulit, dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et supcrius cum adhuc pro solis discipulis, quos secum habebat, oraret: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. xvn, 11). Hoc ergo nunc etiam et pro nobis rogavit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum simus. Ubi diligenter advertendum est non dixisse Dominum, ut omnes uninn simus; sed, Ut omnes unum siut, sicut tu, Puter, in me, et ego in te (subintelligitur, unum sumus; quod apertius dicitur postea): quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant, Ut sint unum sicut et noa. Quamobrem ita est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae sunt: nos vero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non possumus; quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo ast, ejusdem substantiae est cujus et nos sumus. Sed nunc illud potius voluit commendare, quod alio loco ait, Ego et Pater unum sumus (Id. x, 30); ubi eamdm Patris et suam significavit esse naturam. Ac per hoc et cum in nobis sunt Pater et Filius, vel etiam Spiritus sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobiscum. Sic itaque sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt .quippe ipsi in nobis, tanquam Deus in templo suo: sumus autem nos in illis, tan quam creatura in Creatore suo.
i. Deinde cum dixisset, Ut et ipsi in nobis unum sint, adjunxit, Ut mundus credat quia tu me misisti. Quid est Loc? Numquidnam tunc crediturusest mundus, quando in Patre et Filio unum omnes erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides? Unum enim erimus, non ut credamus, sed quia credidimus. Sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidcm, omnes qui in unum credimus, unum sumus, juxta iliud Apostoli, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 28); etiam sic non ut cre damus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo, Omnes unum sint, ut mundus credat ? Ipsi quippe omnes mundus est credeus. Neque enim alii sunt qui unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erunt; cum procul dubio de his dicat, Ut omnes unum sint, de quibus dixerat, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, continuo subjungens, Ut omnes anum sint. Isti autem omnes quid est, nisi mundus, non hostilis utique, sed fidelis? Nam ecce qui dixcrat, Non pro mundo rogo (Joan. XVII, 9), pro muudo rogat ut credat. Quoniam est mundus de quo scriptum est: Ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. xi, 32). Pro isto mundo non rogat: neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. Et est mundus de quo scriptum est, Non enim venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17): unde et Apostolus, Deus, inquit, erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 49). Pro isto mundo rogat, dicens, Ut mundus credat quia tu me mi sisti. Per hanc enim fidem mundus reconciliatur Deo, cum credit in Christum qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quod ait, Ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti: nisi quia non in eo causam posuit uC credat mundus, quia illi unum sunt, tanquam ideo credat quod eos esse unum videt; cum ipse mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt: sed orando dixit, Ut mundus credat; sicut orando dixit, Ut omnes unum sint; orando dixit, Ut et ipsi in nobis unum sint? Hoc est enim omnes unum sint, quod est mundus credat: quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum, qui cum natura cssent unum, dissentiendo ab uno non erant unum. Denique si verbum quod ait, rogo, tertio subaudiamus, vel potius quo plenius fiat, ubique ponamus; erit hujus expositio sententiae manifestior: Rogo ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me,etego in te: rogo ut et ipsi in nobis unum sint: rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Ideo quippe addidit, quod dixit, in nobis, ut quod unum efficimur Gdelissima charitate, gratiae Dei noverimus tribuendum esse, non nobis: sicut Apostolus cum dixisset, Fuistis enim ali quando tenebrae, nunc autem lux, inquit; et ne sibi hoc tribuerent, adjecit, in Domino (Ephes. v, 8).
3. Dcindc Salvator noster rogando Patrem, se hominem demonstrabat: nunc demonstrans et seipsum, quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat, Et ego, inquit, claritatem quam dedisti milii, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam .natura humana in illo fuerat acceptura? Nam nee ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti temporis verbis futura significat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a Patrc, et ipse sit nos ad cam claritatem suscitaturus in fine. Simile est hoc ei quod alibi dicit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivi ficat. Et quos, nisi eosdem qnos Pater? Quaecumque enim Pater facit, non alia, sed haec et Filius; nec aliter, scd similiter facit (Joan. v, 21, 49). Ac per lioc suscitavit et seipsum etiam ipse. Nam inde est, Sol vite templum hoc, inquit, et in- triduo resuscitabo illud (Id. II, 19). Proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a Patre datam dicit, etiam ipse sibi dedisse ;ntelligendus est, etsi non dicit. Ideo quippe saepius solum Patrem facere dicit quod et ipse facit cum Patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. Sed et aliquando etiam tacito Patre, se dicit facere quod facit cum Patre: ut intelligamus ita Filium non esse a Patris ope. re separandum, quando se tacito Patrem dicit aliquid operari; quemadmodum nec Pater ab opere Fi- Iii separatur, quando ipso tacito Filius operari dicitur, quod nihilominus pariter operantur. Cum ergo tacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis salubrior: cnm vcro vicissim in opere suo tacet operationem Patris, parilitatcm suam commendat, ne credatur inferior. Isto igitur modo et hoe loco nec se facit alienum a Patris opere, quamvis dixerit, Claritatem quam dedisti mihi; quia et ipse dedit eam sibi: nec Patrem facit alienum ab opere suo, quamvis dixcrit, dedi eis; quia et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum Patris et Filii, vcrum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit, Ut omnes unum sint: ita ex hoc etiam suo beneficio quod ait, Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, id lieri nihilominus voluit; nam continuo subjunxit, Ut sint unum, sicut et noa unum sumus.
4. Deinde addidit: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Ubi se mediatorem inter Deum et homines breviter intimavit. Neque enim hoc ila dictum est, tanquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus; cum et alio loco dixerit, Venie mus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23 ): et hic paulo ante non dixerit, Ego in eis et tu in me, quod dixit modo; aut, Ipsi in me et ego in te; sed, Tu in me et ego in te, et ipsi in nobis. Qnod ergo nunc ait, Ego in eis et tu in me, ita dictum est ex persona Mediatoris, sicut illud quod Apostolus ait, Vos Christi, Christus vero Dei ( I Cor. III, 23 ). Quod vero addidit, Ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quae fit per Mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui jam nihil possit adjici, perfruamur. Unde id quod sequitur, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipicndum puto, tanquam iterum dixerit, Ut credat mun - dus: aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius, Et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti (Joan. XVII, 8). Hoc dixit posterius crediderunt, quod prius dixcrat cognoverunt. Sed hic quandoquidem de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem. Nam videtur ordo esse servatus in eo quod paulo ante dixit, Ut credat mun dus; hic autcm, Ut cognoscat mundus. Ibi enim quamvis dixerit, Ut omnes unum sint, et in nobis unum sint, non ait tamen, Sint consummati in unum; atque ita subnexuit, Ut credat mundns quia tu me misisti: hic vcro, Ut sint, inquit, consummati in unum; acdcindc non addidit, Ut credat mundus. sed, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus ita con. summati, quemadmodum erimus CUrII meruerimus videre quod credimus. Rectissime igitur ibi, Ut cre dat mundus; hic, Ut cognoscat mundus: tamen et iui et hie, quia In me misisti; ut noverimus quantum pertinet ad Patris tt Filii inseparabilem charitatem, hoc nos modo credere quod tendimus credendo cognoscere. Si autem diceret, Ut cognoscant quia tante litisisti: tantumdem taleret quantum hoc quod :fit, Ut, cognoscat mundus. Ipsi sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi praedestinatus; ded et inimieo amicus effectus, propter quem Deus erat In Christo mundum reconcilians sibi. Ideo dixit, Ego in eis,et tu in me i tanquam diceret, Ego in eis ad quos misisti me; et tU iit me, mundum reconcilians tibi per me.
5. Propterea scquitut' etiam illud quod hit, Et dilexisti eos sicut et me dilexisti. In Filio quippe nos Pater dihgit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). Qui enim diligit Unigenitum, profecto diligit et membra ejus quae adoptavit in eum per eum. Nec idco pares sumus unigenito Filio per quem creati et recreati I sumus; quia dictum est, Dilexisti eob sicut et me. Neque 6nim semper aequalitatem significat, qui didit, SicnE illud, ita etillud: sed aliquando tantum, Quia est illud, est ei iliud; ant, Quia est illud, ut sit et illud. Quis ehim dixcrit eo prorsus modo in mundum a Christo Apostolos missos, quomodo est ipse missus a Patte? Ut enim alias taceam differentias, quas commemorare longum est, missi sunt certe Uti cum jam homines essent; missus est autem ipse ut homo esset: et tamen superius ait, Sicut me misisti in mundum, et rgo misi eos in mundum (Joan. intr, 48); tanquam diceret, Qnia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco, Dilexitii eos, inquit, sicut me dilexisti; quod nihil nliud est quam, Dilexisti cos, quoniam et ine dilexisti. Non enim membra Filii non diligeret qui diligit Filium; aut alia causa est dilrgendi membra ejus, nisi quia diligit cum. Sed diligit Filium secundum divinitatcm, quia gcnuit ilium aequalem sib!; diligit eum etiam secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum Verbum caro factum est, et propter Verhum est ei chara Verbi caro: nos autem diligit, quoniain sumus ejus membra qucm diligit; et hoc ut essemus, propter hoc nos dilexit antequam essemus.
6. Quapropter incomprehensibilis est dilectio qua diligit Deus, neqnc mutabilis. Non enim ex quo ei reconcifiati sumus per sanguinem Filii ejus, nos coepit diligere; sed ante mundi constitutionem dilexit nos, ut cum ejus Unigenito etiam nos filii ejus essemus, priusquam omnino aliquid cssemus. Quod ergo reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, non sic audiatur, non sic accipiatur, quasi ideo nos reconciliaveril ei Filius, ut jam inciperet amare quos oderat; sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et invicem diligant qui oderant invicem: sed jam nos diligenti reconciliati sumus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Quod utrum verum dicam, attestetur Apostolus: Commendat, inquit, dilectionem suam Deus in nobis, quoniam cum adhue peccatores essentus, Christus pto nobis mortuus eat ( Rom. v, 8, 9). Habebat itaque ille erga nos charitatem, etiam cum inimicitias adversum eum exercentes operaremur iniquitatem: et tamen ei verissime dictum est, Odisti, Domine, omnes qui operantur ini quitatem (Psal. V, 7 ). Proindre miro et divino modo et quando nos Oderat, diligebat: oderat cnim nos, quales ipse non fecerat; et quia iniquitas nostra opus djus non omni ex patw consumpserat, noverat simul in unoquoque nostrum 6t odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et boc quidem in omnibus intelligi potest de illo, cui veraciter dicitur, Nihil odisti eorum quae fecisti ( Sap. XI, 25). Non enim quodcumque odisset esse voluisset, aut omnino esset quod omnipotens esse noluisset, nisi et in eo quod odit; esset etiam quod amaret. Merito quippe odit, et volut a regula suae ariis alienum improbat vitium: amat tamen suum etiam in vitiosis vel sanatione beneficium, vel damnatione judicium 1. ha Dcus, et nihil odH eorum quae fecit: naturarum enim, non vitiorum conditor, mala quae odit, ipse non fecit; et de malis eisdem vel sanando ea per misericordiam, vel ordinando per judicium, bona sunt ipsa quae facit. Cum igitur eofum quae fecit nihil oderit, quis digne possit eloqui, quantum diligat membra Unigeniti sui; et quanto amplius ipsum Unigenitum, in quo condita sunt omnia visibilia et Invisibilia, quae in suis generibus ordinata ordinatissime diligit? Membra quippe Unigeniti ad Angelorum sanctorum aequalitatem gratiae suae largitatc perducit: Unigenitus autem cum sit Dominus omnium, procul dubio est Dominus Angelorum, natura qua Deus est, non Angelis, sci Patri potius aequalis; gratia vero qua homo est, quomodo non excedit excellentiam eujuslibet angeli, cum sit nna persona carnis et Verbi?
7. Quanqnam non desint qui etiam nos Angelis praeferant; quin pro nobis, inquiunt, non pro Angelis mortuus est Christus. Id quid est aliud, quam de im pietate velle gloriari? Etenim Christus, sicut ait Apostolus, juxta tempus pro impiis mortuus est (Rom. v, 6 ). Hie ergo non meritum nostrum, sed Dei mise. ricordia commendatur. Nam quale est ideo se velle laudari, quia vitio suo tam detestabiliter aegrotavit, ut non posset aliter quam medici morte sanari? Non est haec nostrorum gloria meritorum, sed medicina morborum. An ideo nos praeferimus Angelis, quia eum et angeli peccaverint, nihil eis tile unde sanarentur impensum est? Quasi aJiqnid eis vel parvum fuerit impensum, et nobis amplius. Quod si et hoc factum esset, adhuc quaeri posset utrum ideo fuisset factum, quod Steteramus excellentius, an quod desperatius jacebamus. Cum vero noverimus bonorum omnium Creatorem reparandis angelis malis nihil gratiae contulisse, cur non potius intelligimus quod tanto damnabilior eorum judicata sit culpa, quanto erat natura sublimior? Tanto enim minus quam nos peccare deburunt, quanto meliores nobis fuerunt. Nunce autem in offendendo Creatorem tanto essecra- Lilius beneficio ejus ingrati exstiterunt, quanto beneficentius sunt cresti; nec eis satis fuit desertores esse illius, nisi et nostri flerent deceptores. Hoc itaque nobis magnum bonum conferet, qui dilexit nos sicut dilexit Christum, tit propter ipsUm Cujus membra nos esse Voluit, aequales Angelis sanclis simus (Luc. xx, 36 ), quibus et natuta inferiores conditi sumus, et peccato indigniores facti, qui eorum neri qualescumque socii debctemus.
On this page