Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 111
De eo quod Dominus dicit, Pater, quos dcdisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; utque ad id, Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Cap. XVII, f. 24-26.
i. In magnam spem Dominus Jesus suos erigit, qua major omnino esse non possit. Audite, et estote in spe gaudentes, propter quod vita ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in ejus tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Audite, inquam, et quo spes nostra levetur attendite. Christus Jesus dicit, Filius Dei unigenitus qui Patri coaeternus et aequalis est, dicit; qui propter nos homo factus est, sed sicat omnis homo mendax (Psal. cxv, li) non factus est, dicit; via, vita, veritas dicit (Joan. XIV. 6); qui mundum vicit (Id. IVI, 33). de his quibus vicit, dicit. Audite, credite, sperate, desiderate quod dicit: Pater, inquit; quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint me cum. Qui sant isti quos ait a Patre datos sibi ? Nonne illi de quibus alio loco dicit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum (Id. vi, 44) ? Jam quomodo ea quae fieri dicit a Patre, fnciat et ipse cum Patre, si quid in hoc Evangelio profecimus, novimus. Ipsi sunt ergo quos a Patre accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut jam non sint de mundo. sicnt non est et ipse de munde: ut sint tamen etiam ipsi mundus credens et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cam mundo ini. micissimo damnaretur. Sic enim ait in hujus orationis exordio: Dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam eternam (Id. XVII, 2). Ubi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos voluerit, damnet quos voluerit, qui vivos et mortuos jndicabit; sed eos sibi esse datos, quibus omnibus det vitam aeternam. Sic enim ait: Ut omne quod dedisti ei, det cis vitam aeternam. Proinde non ei dati sunt, quibus vitam non dabit aeternam: quamvis et ipsorum potestas data sit, eui potestas data est omnis carnis, id est omnis hominis. Ita mundus reconciliatus ex inimico liberabitUr mundo, cum in illum exserit poi lestatetn Mam, ut edm in mortem mittat aeternam ' hunc autem facit suum, cui vitam donet aeternam. Quapropter omnibus prorsus ovibus suis bonas pastor, omnibus membris suls magnum caput promisit, hoc praemium, ut ubi ipso est, et nos cum illo simus: nec poterit nisi fieri quod omnipotenti Patri se velle, dixit omnipotens Filius. fbi est enim et Spiritus san. tlus pariter aeternus, pariter Deus, Spiritus unus duorum, et substantia voluntatis amborum. Nam illud quod dixisse legitur propinquante pasdione, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39), quasi alia Patris, alla Filii sit voluntas aut luerit, sonus est nostrae infirmitatis, quamvis fidelis, quam iri se caput nostrum transfiguraVit, quando etiam peccata nostra portavit. Unam vero esse Patris et Filii voluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo adjuncto cognoscimus Trinitatem, etsi intelligero nondum permittit infirmitas, credat pietas.
i. Sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis brevitate jam diximus; hoc ipsum quantum valemus, quid sit quod dignatus est promittere videamus, quos dedisti mihi, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. QuantuM attinet ad creaturam in qua factus est ex semine David secundum carnem (Rom. i, 5), nec ipse adhuc erat ubi futurus erat: sed co modo dicere potuit, ubi ego sum, quo intelligeremus quod cito fuerat ascensurus in coelum, ut jam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. Potuit et in illo modo, quo ante jam dixerat loquens ad Nicodemum, Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius honūnis, qui in caelo est (Joan. iii, 43). Nam et ibi non dixit, Erit; sed, est, propter unitatem personae, in qua et Deus homo est, et homo Deus. In caelo ergo nos futuros esse promisit: illo cnim forma servi levata eSt, quam sumpsit ex Virgine, et ad Patris dexteram collocata. Propter spem tanti hujus boni et Appotolus ait: Deus autem qui di ves est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivifica vit noa Christo, cujus gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in caelestibus in Christo Jesu (Ephes. II, 4-6). Hoc ergo potest intelligi dixisse Dominus, Ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Et ipse quidem de se dixit quod ibi jam esset; de nobis autem velle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod jam essemus ostendit. Apostolus autem quod bomi- DnS velle se dixit ut ficret, tanquam factum fuerit est locutus. Non enim ait, Excitaturus est, et in coelestibus sedere facturus; sed, excitavit, et sedere in caele stibus fecit: quia non inanitcr sed fideliter jam deputat factum qnod futurum esse non dubitat. Quod vero attinet ad formam Dei in qua aequalis est Patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est, Volo ut ubi ego sum, et iUi sint mecum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio: quidquid menti occurrerit longum, latum, erassum, qualibet luce corporea coloratum, per quaelibet locorum spatia vel imita, vel infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem suae contemplationis vel intenlionis avertat. Et non inquiratur aequalis Patri Filiris ubi sit, quoniam nemo invenit obi noi. sit. Sed qui vult quaerere, quaerat polius ut eum illosit; non ubique sicut ille, ded ubicumque esse potuerit. Qui enim homini poenaliter pendenti, et salubriter conR tenti ait, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); secundum id quod homo crat, anima ejus ipso die futura fuerat in inferno, caro in scpulcro; secundum autem id quod Deus erat, utiqueetin paradiso erat. Et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere jam bnata, quamvis ubique sicut ille esse non potcrat; tamen etiam ipso die cum illo in paradiso esse poterat, unde ille qui ubique semper cst, non recesserat. Propterea nimirum non ei satis fuit dicere, Volo ut ubi ego sum, et illi sint; sed addidit, mecum. Esse cnirn cum illo, magnum bonum est. Nam et miseri esse possunt ubi est ille, quoniam qnicumque ubicumque fueriat, est et ille: sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Annon Deo veraciter dictum est, Si ascendero in caelum, tu ibi es; et si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8)? aut vcro Christus non est Dei Sapientia, quoe attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24) ? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae comprehendunt (Joan. i, 5). Ac per hoc, ulde re visibili, quamvis tongc dissimili, qualecumque sumamus exemplum, sicut caecus etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cHun luce, sed absens est a praesentc; ila infidelis atquc impius, aut etiamsi fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum lumen sapientiae idoneus, etiamsi esse nusquam possit ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est dubitandum cum Christo esse per fidem: propter quod dicit, Qui non est mecum, adversum me est (Matth. XII, 30). Sed cnm Patri Deo dicebat, Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum; de specie illa omnino dicebat, in qua videbimus eum sicuti est (1 Joan. III, 2).
3. Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet; consequentia perhibcant testimonium praecedentibus verbis. Nempe cum dixisset, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, continuo secutus adjunxit, Ut videant claritatem meamquam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Ut videant, dixit; non, ut credant. Fidei merces est ista, non fides. Si enim fides in Epistola ad Hebraeos recte definita est, Convictio rerum qum non videntur (Hebr. XI, 1); cur non merces fidei definiatur, Visio rerum quae creditae sperabantur ? Cum viderimus enim claritatem quam dedit Pater Filio, cliamsi eam dici hoc ioco intelligamus, non quam Pater aequali Filio gignens cum dedit, sed quam facto hominis filio I dedit ei post mortem crucis: quando ergo videbimus illam Filii claritatem, profecto tunc fiet judicium vivorum atque mortuorum, tunc tolletur impius, ne videat claritatem Domini (Isai. XXVI ,10); quam, nisi illam qua Deus est ? Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8): nec mundicordes sunt impii, propterea non videbunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium aeternum; sic enim tolletur impius ne videaf claritatem Domini: justi autem ibunt in vitam aeter nam (Id. xxv, 46). Et quae est vita aeterna? Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem mi- sisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): non utique sicut eum cognoverunt qui licet non mundicordes, tamen in forma servi clarificata judicantem videre potuerunt; sed sicut cognoscendus est a mundis corde solus verus Deus, cum Patre et Spiritu sancto Filius, quia ipsa Trinitas est solus verus Deus. Si ergo secundum id quod Fijius Dei Deus est Patri aequalis atque coapternus; accipiamus hoc dictum, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum Christo crimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque corpore fuerimus. Si enim loca dicenda sunt, et quibus non corpora continentur, et locus est cuique rei ubi est; locus Christi aeternus ubi semper est, ipse Pater cst, et locus Patris Filius est; quia, Ego, inquit, in Patre, et Puter in me est (Id. xiv, 10); et in hac oratione, Sicut tu Pater, inquit, in me, et ego in te: et locus noster ipsi sunt, quia sequitur, Ut et ipsi in nobis unum sint (Id. XVII, 21): et nos locus Dei sumus, quoniam templum ejus sumus; sicut orat pro nobis qui mortuus est pro nobis, vivitque pro nobis, ut in ipsis unum simus; quia factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 3), quae nos sumus. Sed quis ido neus loca ista, vel quai sunt in locis istis, sine spatiosis capacitatibus et sinecorporeis molibus cogitare ? Non parum tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrit, negatur, respuitur, improbatur: et lux quaedam in qua ista neganda, respuenda, improbanda cernuntur, sicut potuerit, cogitatur; et quam sit certa cognoscitur, et amatur, ut inde surgatur, atque ad interiora tendatur: quae cum penetrare mens invalida, et minus quam illa sunt, pura, nequiverit;. non sine amoris gemitu et desiderii lacrymis inde pellatur; et patienter ferat quamdiu fide mundatur, atque ut illic habitare valeat, sanctis moribus praeparatur t.
4. Quomodo ergo non erimus cum Christo ubi est, quando in Patre cum illo eriinus in quo est? Nequc hinc Apostolus nobis, quamvis nondum rem tenentibns, sed tamen spem gerentibus, tacuit. Ait enim: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, inquit, et vita vestra abscondita eat cum Christo in Deo. Ecce interim fide ac spe vita nostra ubi Christus est, cum illo est; quia cum Christo in Deo est. Ecce velut jam factum est quod oravil ut fieret, dicens, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum: sed nunc per fidem. Quando autem fiet per speciem ? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4 ). Tunc apparebimus quod tunc erimus; quia tunc apparebit non inaniter nos id credidisse ac sperasse antequam essemus Faciet hoc cui Filius cum dixisset 2, Ut videant claritatem meam quam dedisti mil,;, continuo subjunxit, Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem naundi,ettune praedestinavit. quod in fine facturus est mundi.
5. Pater, inquit, juste, mundus te non cognovit. Quia justus es, ideo te non cognovit. Mundus quippe ille damnationi praedestinatus merito non cognovit: mundus vero quem per Christum reconciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Quid est cnim eum cognoscere, nisi vita aeterna ? quam mundo damnato utiqne nou dedit, reconciliato dedit. Propterea itaque mundus uon cognovit, quia justus es, et meritis ejus, ut non cognosceret, tribuisti: et propterea mundus reconciliatus cognovit, quia misericors es.etutcoguosceret non ei merito, sed gratia subvenisti. Dcui que sequitur, Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae cat Deus natura, bono autem de Svirilu sancto et Virgine ineffabili gratia: denique propter ipsum, quia gratia Dei per Jesum Christum est Dominum nostrum, Et hi cognoverunt, iuquit, quia tu me misisti. Ipse est mundus reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognoverunt: ergo gratia cognoverunt.
6. Et notum feci eia, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum fuci pcr fidem, notum faciam per speciem: notum feci cum fine peregrinantibus, notum faciam sine Une regnantibus. Ut dilectio, inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Non est usitata locutio, dileceio quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis: usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. De graeco quidem ista translata est: sed sunt similes et latinae; sicut dicimus, Fidelem servitutem servivit, strenunm militiam militavit; cum dici de buisse videatur, Fideli servitute servivit, strenua inilitia militavit. Qualis autem ista locutio est, dilectio quam dilexisti me; tali et Apostolus usus est, Bonum certamen certavi (II Tim. IV, 7): non ait, bono certamine, quod usitatius et tanquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio quam dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra cjus sumus, et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Ideo subjunxit, et ego in ipsis; tanquam diceret, quoniam ego sum et in ipsis. Aliter enim est in nobis tanquam in tempto suo; aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset, homo factus esi, corpus ejus sumus. Fi nita est Salvatoris oratio, incipit passio: ergo et iste sermo finiatur, ut de passione quod ipse donaverit, aliis sermonibus disputetur.
On this page