Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 112
In id quod sequitUr, Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis, etc.; usque ad id, Comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum, Cap. XVIII, i. 1-12.
I. Terminato magno prolixoque sermone quem post coenam Dominus, fundendo pro nobis proximus sanguini, ad discipulos habuit qui cum iUo tunc erant, adjuncta oratione quam direxit ad Patrem, deinceps. cjus passionem Joannes evangelista sic orsus est: a Haec cum dixisset Jesus, egressus est curo discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem iOtroivit ipse et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas. qui lradcbat eum, locum; quia frequenter Jesus con - venerat illuc cum discipulis suis. » lloc quod narrat ingressum Doruinurn cum discipulis suis in hortum non continuo factum est, cum ejus illa linita esset oratio, de cujus verbis ait, Haec cum dixisset Jesus: sed alia qua'dam sunt interposita quae ab isto praeter. missa apud alios evangelistas leguntur; sicut apud hunc inveniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Quomodo autem inter se omnes conveniant, nec veritati quae per alium promitur, al alio repugnetur, quisquis nosse desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis lilleris quaerat (a); nec stando et audicndo, sed potius sedendo et Iegendo, vel legenti aurem mentemque intentissimam praebendo, illa condiscat. Credat tamen antequam. sciat, sive id etiam scire in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possii, nihil ab aliquo evangelisla esse conscriptum, quantum ad hos attinet quos in auctoritatem canonicam recepit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius nou minus vcraci narrationi possit esse contrarium. Nunc itaqne hujus beati Joannis nar rationem, ut suscepimus tractandam, sine aliorum comparatione videamus, in cis quae manifesta sunt uon immorantes; ut hoc ubi opus est, causa poscente faciamus. Non ergo sic accipiamus quod ait, Haec cunt dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans tor rentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejuS, tanquam continuo post illa verba in illum hortum fuerit ingressus: sed ad hoc valeat quod dictum est, Haec cuM dixisset Jesus, ut non eum ante opinemur ingressum, quam illa verba fi niret.
i. Sciebat, inquit, et Judas, qui tradebat eum, lo cum. Ordo verborum est, Sciebat locum qui tradebat eum. Quia frequenter, inquit, Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto Patrisfamilias consilio toleratus, didicit uhi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem. Judas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a principibus et Pha risaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis. Cohors non Judaeorum, sed militum luit. A preside itaque intelligatur accepta, tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderct obsistere: quanquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet. Ita quippe ejus abscon. debatur potestas, et obtendebatur infirmitas, ut ha c inimicis necessaria videremur adversus eum, in quem nihil valuisset nisi quod ipse voluisset; bene utens bonus malis, et faciens bona de malis, ad faciendos bonos ex malis et discernendos bonos a malis.
3. «Jesus itaque, sicut Evangelista secutusadjungit, c sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dicit eis: Quem quaeritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sam. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. i Ubi nunc militum cohors, et ministri principum ac PharissDorum ? ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis, Ego sum, tantam turbam odiis ferocem armisque terribilem, sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne; et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. Ego sum, dicit;etimpios dejicit. Quid judicaturus faciet, qui judicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? Et nunc ubique per Evangelium, Ego sum, dicit Christus; et a Judaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant, quoniam deserentes coelesiia, terrena desiderant. Certe ad comprehendendum Jesum persecutores cum traditore venerunt, quem quaerebant invenerunt, audierunt Ego sum: quare non comprehenderunt, sed abierunt retro, et ceciderunt, nisi quia hoc voluit, qui potuit quidquid voluit? V crum si nunquam se ab eis permitteret ap prehendi, non quidem illi facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod venerat. Eum quippe illi occidendum quaerebant saRviendo; sed quaerebat nos et ipse moricndo. Proindc quia tenere volcniibus, nec valentibus, ostendit potestatem suam; jam teneant eum, ut faciat de nescientibus voluntatem suam.
4. « Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? llli autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Si me, > inquit, < quaeritis, sinite hos abire. > Inimicos videt1, et hoc faciunt qnod jubet; siunt eos abire, quos non vult perire. Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicumque non pereunt ?
5. Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussil servum principis sacerdotum, et abscidit ejus auriculam dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Solus hic evangelista etiam nomen hujus servi expressit: sicut Lucas sotus, quod ejus auriculam Dominus tetigerit, et sanaverit eum ( Luc. XXII, 51). Malchus autem interpretatur Regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditam amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae ( Rom. vn, 6)? Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad inam pertinet vetustatem quae in servitutem generat, quod est Agar (Galat. IV, 24). Sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas, Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit dicens: Mitte gladium in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit, non quod signiltcandum est cogitavit. Et ille igi- I tur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intel. ligentiam conscribendum. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait Apostolus: Si Deus pronobis, quis contra no.? Qai Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 31, 52 ). Verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde idem apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavita tis (Ephes. v, 2).
6. Cohors autem et tribunus et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Compre- - henderunt ad quem non accesserunt: quoniam dies ille, illi vero tenebrae permanserunt; nec audierunt, Accedite ad eum et illuminamini ( Psal. XXXIII, 6). Si enim sic accederent, uon eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab illo longius receiserunt: et ligaverunt eum a quo solvi potius velle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo postea liberali dixerunt, Disrupisti vincula mea (Psal. cxv, 16). Haec hodie satis sint; tractabuntur, Dco vo- lente, sermone alio quae sequuntur.
On this page