Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 114
Ab eo loco, Adducunt ergo Jesum ad Caipham in praetorium; usque ad id, Ut sermo Jesu impleretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus. Cap. XVIII, f. 28-32.
i. Quae cum Domino vel de Domino nostro Jesu Christo apud Pontium Pilatum praesidem gesta sint, quantum Joannes evangelista indicat, deinde videamus. Redit cnim ad locum narrationis suae ubi eam reliquerat, ut explicaret Petri negationem. Jam quippe dixerat, Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pon tificem (Joan. XVIII, 24): atque inde regressus ubi di miserat Petrum calefacientem se ad ignem in atrio, postcaquam totam ejus negationem, quae ter facta est, terminavit, Adducunt ergo Jesum, inquit, ad Caipham in praetorium. Ad Caipham quippe ab Anna collega etsocero ejus dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium ? Quod nibil aliud vult intelligi, quam ubi praeses Pilatus habitabat. Aut igitur aiiqua urgente causa de domo Annae, quo ad audiendum Jesum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et soccro suo Jesum reliqucrat audiendum: aut in domo Caiphas praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat, ut seorsum habitautem dominum suum, seorsum judicem ferret.
i. Erat autem mane, et ipsi, id est qui ducebant Jesum: non introierunt in praetorium, hoc est in cam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt in praetorium, exponens causam, Ut non contaminarentur, inquit, sed ut manducarent Pascha. Dies enim agere coeperant azymorum: quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare. 0 impia caecitas! Habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et non contaminarentur scelere proprio? Alienigenae judicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant: ut hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia lencbatur. Nam quod etiam Dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et vitae dator occidebatur; non eorum conscientie, sed ignorantiae deputetur.
3. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ? Respon derunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci videntes, mortui resurgentes, et quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Jesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam jam ipse praedixerat, Retribuebant mihi mala pro bonis ( Psal. xxxiv, 12).
4. Dixit ergo cis Pilatus: Accipite eum vos, et secun dnm Legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Ju daei: Nobis non licet interficere quemquam. Quid est quod loquitur insana crudelitas? An non interficicbant, quem interficiendum offerebant? An forte crux non inierficil? Sic desipiunt, qui non sectantur. sed insectantur sapientiam. Qnid est autem, Nobis non licet inter ficere quemquam? Si malefactor est, cur non Iicet? Nonne Lex eis praecepit, ne malefactoribus, praesertim (qualem istum putabant) a suo Deo seductoribus parcant (Deut. XIII, 5)? Sed intelligendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam, propter diei festi sanctitatem, quem celebrare jam coeperant; propter qucm de ingressu etiam praetorii contaminari metuebant. Itane obduruislis, falsi Israelita? itane omnem sensum niinia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri tradidistis? Numquid et Pilatus illum, qui potestati ejus a vobis ingeritur occidendus, suis est manibus occisurus? Si non eum voluistis occidi, si non insidiati estis, si non vobis tradendum pecunia comparastis, si non comprehendistis, vinxislis, adduxistis; si non occidendum manibus obtulistis, vocibus poposcistis, non cum a vobis interfectum esse jactate. Si autem illis omnibus vestris praecedentibus factis, aliam Crucifige, crucifige, clamastis (Joan. XIX, 6); audite quod contra vos etiam propheta clamat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal, LVI, 5). Ecce quibus armis, quibus sagiuis, qua machaera justum interfecistis, quando vobis interficere quemquam non liccre Jiiistis. Hinc est quod ad comprehendendum Jesum, cum sacerdotum non vcnissent principes, sod misissent; Lucas tamen evangelista in eodem narrationis suae loco ait: Dixit autem, inquil, Jesus ad eoa qui ne nerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus tem pli, et seniores: Quasi ad latronem existis ( Luc. XXII, 52), et caetera. Sicut ergo principes sacerdotum non per seipsos, sed per eos quos miserant ad comprehcndendum Jesum, quid aliud quam ipsi in suae jussionis potestatevenerunt? sic omnes qui crucifigendum Christum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per seipsos eum, sed limen ipsi per illum qui eorum cla- more ad hoc nefas impulsus est, occiderunt.
5. Quod vero Joannes evangelisfa subjungit, Ut sermo Jesu impleretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus: si mortem crucis hic velimus accipere, tanquam ideo dixerinl Judaei, Nobis non licet in terficere quemquam, quia interfici aliud est, aliud cru cifigi; non video quomodo id possit conseqoenler intelligi, cum hoc ad Pilati verba responderint, quibUs cis dixerat, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum. Numquid ergo eum non poterant accipcre, et ipsi cum crucifigere, si p r tale genus supplicii interfectionem cujusquam vitare cupiebant? Quis autem non videat quam sit absurdum eis licere quemquam crucifigere, quibus non licet quemquam interficere? Quid quod ipse Dominus eamdem mortem suam, id est mortem crucis, etiam interfectionem vocat, sicut legimus apud Mareum, ubi ait: « Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et damnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus; et illudent ei,et conspuent eum, et flagellabunt cum, et interficient eum, et tertia die resurget i (Marc. x, 53, 34)? Nimirom ergo ista dicendo significavit Dominus qua esset morte moriturus: non quod hic mortem crucis vellet intelligi, sed quod eum Judaei fuissent Gentibus tradiluri, hoc est Romanis. Nam Pilatus Romanus erat, eumque in Judaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Jesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Jesus futurum esse praedixerat; ideo Pilatus qui judex Romanus crat, cum vellet eum reddere Judaeis, ut secundum Legem suam judicarent eum, noluerunt eum accipere dicentes, Nobis non licet interficere quemquam. Ac sic impletus est sermo Jesu, quem de sua morte praedixit, ut eum a Judaeis traditum interficerent Gentes; minore scelere quam Judnei, qui se isto modo ab ejus interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstrarctur.
On this page