Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 116
In id quod sequitur, Tunc ergo a;prehendit Pilatus Jesum, et flagellavit; usquead id, Susceperunt autem Jesurh, et eduxerunt. Cap. xix, f. 1-16.
i. Cum Judxi clamassent, non Jesum sibi a Pilato dimitli velle per Pascha, sed Barabbam lalronem; non salvatorem, sed interfectorem; non datorem vitas, sed ademptorem: Tunc apprehendit Pilatus Je sum, et flagellavit. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut ejus injuriis Judxi satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad ejus mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idcm praeses cohortem suam etiam permisit faccre quae sequuntur; aut fortassis et jussit, quamvis hoc Evangelista tacucrit. Dixit enim quid dciudc fecerint milites; Pila tum LameD id jussisse non dixit. Et milites, inquit, plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Judceorum. Et dabani ei alapas. Sic implebantur quae de se praedixerat Christus: sic martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuisset facere, perfercnda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur prius imitanda patientia; sic reguum quod de hoc mundo non crat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat; sic illud granum multiplicandum scminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.
2. Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam cau sam invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam es purpureum vestimentum. Et dicit eia: Ecce homo. Hinc apparet nyn ignorante Pilato haec a militibus facta, sive jusseritea, sive permiserit; illa scilicet causa, quam supra diximus, ut haec ejus ludibria inimici libentissime biberent, et ulterius sanguinem non sitirent. Egreditur ad eos Jesus portans spinoam coronam et purpureum vestimentum, non clarus im perio, sed plenus opprobrio; et dicitur eis, Ecce homo: si regi invidclis, jam parcite, quia dejectum videtis; flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amans conviciis illusus est, alapis cxsusest; fervet ignominia, frigescat invidia. Sed non frigescit, inardescit potius et increscit.
3. i Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judici: Nos Legem habemus, et secundum Legem debeL mori, quia Filium Dei se fecit. Ecce altera ma jor invidia. Parva quippe illa videbatur, velut affectatae illicito ausu, regiae potestatis: et tamen neutrum sibi Jesusmendacitcr usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab co constitutus super Sion montem sanctum ejus :etutrumque nunc demonstraretur, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.
4. Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit; et ingressus eat praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Hoc silentium Domini nostri Jcsu Christi non semel factum, collatis omnium Evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem, quo eum, sicut Lucas indicat, miserat Pilatus audiendum, et apud ipsum Pilatum ( Matth. xxvi, 63, XXVII, 14; Marc. xiv, 61, xv, 5; Luc. XXIII, 7-9, et Joan. xix, 9 ): ut non frustra de illu prophetia praecesserit, Sicut agnus coram tondente se fuit sinc voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7); tunc utique quando interrogantibus non respondit. Quamvis enim quibusdam interrogationibus saepe responderit; tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur. Cnm ergo judica- retur, ubicumque non aperuit os suum, sicut agnus non aperuit; id est, non sicut male sibi conscius qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis immolabatur alienis.
5. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris ? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus: Non haberes adversum me potestatem ultam, nisi tibi datum esset desuper: propterea-qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Ecce respondit, et tamen ubicumque non respondit, non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebas, sicut ovis silebat; uhi respondebat, sicut pastor docebat Discamus ergo quod dixit, quod et per Apostolurn docuit, quia non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 4); et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam portatas ipsa si eum timore alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Pilato Deus dederat potestatem, ut etiam esset sub Caesaris potestate. Quaprop:cr non haberes, inquit, adversum nte potestatem ullam, id est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit; non euim tantum est, ut tilK omni modo liberum sit: propterea qui tradidit nie tibi, majus peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo, tu vero camdem potestatem in me exsertarus cs naetucndo. Nec timendo qnidcm, praesertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen id zelando facere multo magis Inalum cst, qnam liniendo. Et ideo non ait vcrax ma gister, Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum; tanquam ille non haberet: sed ait, majus habet pec catum; ut etiam se habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc majus cst.
6. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea non quaerebat? Loge supcriora, et invenics jamdudum eum quaerere dimittere Jesum. Exinde itaque intelligendum est, Propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Judaei, qui eum illi tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est, ideo ne hoc peccatum faceret, non nunc primum, sed ab initio quaerebat eum dimittere.
7. Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimit tis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Majorem timorem se inaerere putaverunt Pilato, terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam supcrius ubi dixerunt, No. Legem habemus, et secundum Lcgem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Eorum Legem quippe ille non timuit, ut occideret1: sed magis Filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Cresarem auctorem potestatis suae, quapmadmodum Le gem gentis alienae.
8. Adhuc tamen Evangelista sequitur, et dicit: Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta. Qua hora sil Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium qui dixit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum ( Marc. xv, 25), quoniam magna disceptatio solet oboriri; cum ad ipsum locum ubi crucifixus nar ratur ventum fucrit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus (a). Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus, Dicit Judcvis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eia Pila tus: Regem vestrum crucifigam? Adhuc terrorem quom do Caesare ingesserant, suprrare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo, Regem vestrum crucifigam ? quos de ignominia Chr isti miti sare non potuit: sed timore mox vincitur.
9. Responderunt enim pontifices: Non habemus re gem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut cru cifigeretur. Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regcm se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit ergo eia illum ut crucifigeretur. Sed numquid aliud et ante cupicbat quando dicebat, Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum ? Cur antem illi tantopere noluerunt, dicentes, Nobis non licet interficere quemquam (Joan. XVIII, 31); et omni modo instantes, ut non ab cis, sed a praeside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusautes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est, Tunc ergo tradidit eis iI lum ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest. Non est enim dictum, Tunc ergo tradidit eia ilium ut crucifigerent eum; sed, ut crucifigeretur, id est, ut judicio ac potestate praesidis crucifigeretur. Scd idea illis traditum dixit Evangolista, ut cos crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet: non enini faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod cos cupere cernebat, impleret. Quod autem sequitur, Suscepe runt autem Jesum, et eduxerunt, potest ad milites jam referri apparitores praesidis. Nam postea evidentius dicitur, Milites ergo cum crucifixissent eum ( Joan. xiv, 23): quamvis evangi lista etiamsi totum Jud eis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Sed hac sequentia alio sermone tractanda sunt.
On this page