Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 117
De eo quod sequitur, Et bajulans sihi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum; usque ad id, Respondit Pilatus; Quod scripsi, scripsi. Cap. xix, t 17 22.
i. Judicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum Jesum Christum hora quasi sexta susceperunt, et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Quid est ergo quod Marcus evangelisia dicit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt cum (Marc. xv, 25); nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judaeorum, bora sexta manibus nuli - tum? Ut intelligamus horam quintam jam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Joanne hora quasi sexta: et cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et juxta ejus crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas trium evangelistarum, Matthat, Marci et Lucae contestatur anctoritas ( Matth. XXVII, 45; Marc. xv, 33, et Luc. XXIII, 44). Sed quoniam Judaei f cinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, in Pilatumetejus milites transferre conati sunt; propterca Marcus suppressa ea bura qua Christus a mili tibus crucifilus est, quae agi sexta jam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse, Crucifige, crucifige ( Joan. xix, 6 ): utnon illi tantum repcriantur crucifixisse Jesum, idest, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt; verum etiam Judaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt.
i. Est et alia hujus solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia ncc Joannesait, Eratautem hora diei quasi sexta, aut bora quasi sexta;sed ait, Erat autemparaaceve Paschae, hora quasi sexta (Ibid. 14). Parasceve autem latine Praeparatio est: sed isto verbo graeco libentius utuntur Judaei in hujusmodi observationibus, etiam qui magis latine quam graece loquuntur. Erat ergo praeparatio Paschae. Pascha vero no strum, sicut dicit Apostolus, immolatus eat Christus (I Cor. v, 7): cujus Paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus ( tunc enim videntur principes sacerdotum pronuntiasse immolationem Domini, dicentes, Reus eat mortis [Matth. xxvi, 66]; cum adhuc in domo pontificis audiretur: unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem veri Paschae, cujus umbra erat Pascha Judaeorum, id est, immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est immolandus), profecto ab ea noctis hora, quae tunc nona fuisse conjicitur, usque ad horam diei tertiam qua crucifixum esse Christum Marcus evangelista testatur, sex horae sunt, tres nocturnae et tres diurnae. Unde in hac parasceve Paschae, id est praparatione immolationis Christi, quae ab hora noctis nona coeperat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta jam sexta currere coeperat, quando Pilatus tribunal ascendit: adhuc enim erat ipsa praeparatio, quae ab hora noctis nona coeperat, donec fieret quae praeparabatur Christi-immolatio: qaae facta est hora tertia secundum Marcum, non praeparationis, sed diei; eademque sexta non diei, sed praeparationis, sel utique horis a uoctisnona usque ad diei tcrtiam computatis. Harum duarum solutionum istius ditficilis quaestionis, eligat quisque quam volet. Melius autem quid eligat judicabit, qui de Consensu Evangelistarum quae operosissime disputata sunt, legerit ( Lib. 5 de Consensu Evangelist., cap. 13, n. 40.50 ). Qnod si et aliae solutiones ejas potuerint inveniri, cumulatius evangelicae veritatis. constantia defendetur adversus calumnias infidelis atque impiae vanilalis. Nunc ad narrationem Joannis evangelistae post ista breviter tractata redeamus.
3. Susceperunt autem, inquit, Jesum, et eduxerunt: et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvarioe locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eunt. Ibat ergo ad locum ubi, fuerat cruciligendus, portans crucem suam Jesus. Grande spectaculum: sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium: si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si pietas, grande fidei munimentum: si spectet impictas, ridet regem pro virga regni lignum aui portare supplicii; si pietas, videt regem bajulantem lignuln ad scmetipsum figendum, quod fixurus fucrat etiam in frontibus regum: in eo spernendus oculis impiorum, in quo crant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. vi, 14), ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat; et lucernae arsurae quae sub mo dio ponenda non era!, candelabrum fcrebal (Matth, v, 15). Bajulans ergo sibi crucem, exiit in cum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt; et cnm eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixusetiutcr quos fixus est Christus (ld. xx VII, 38, Marc. xv, 27, et Luc. XXIII, 33): de quo praemissa dixerat prophetia, Et inter iniquos deputa tua est. (Isai. LIII, 12).
4. < Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem: erat autem scriptum, Jesus Nazare- nus Rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum hebraice, graeceet laline: Rex Judaeorum. i Hae quippe tres lingu:c ibi pra caRteris eminebant: hebraca, propter Judaeos in Dei Lege gloriantes; graeca, propter Gentium sapientes; latina, propter Romanos multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes.
5. Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Nvli scribere, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. O. ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem (Tit. Psal. LVI, LVII) ? Ecce tituli inscripLionom non corrumpit; quod scripsit, scripsit. Sed etiam pontifices qui hoc corrumpi volebant, quid dicebant? Noli scribere, inquiunt, Rex Judoeorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judceorum. Quid loquilnini, insani ? Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo pacto potestis ? Numquid enim propterea non erit verum, quia Jesus ait, Rex sum Judaeorum ? Si corrumpi nos potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit ? Sed Judaeorum tantum rex est Christus, an et Gentium? Imo et Gentium. Cum enim dixisset in prophetia, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini; no propter montem Sion solis Juda'is eum regem qnisquam diceret constitutum, continuo subjecit, Domi nus dixit ad me, Filius meus cs tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terras (Psal. II, 6-8). Unde et ipse jam per os proprium loquens apud Judaeos: Habeo, inquit, alias oves quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsasadducere, et vocem meam audient, et erit unus grex et unus pastor (Joan. x, 16). Cur ergo magnum volumus intelligi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum, si rex est Christus et Gentium ? Quia scilicet oleaster factus est par- t:ceps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri (Rom. XI, 17). Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus, Rex Judaeorum, qui sunt intelligendi Judaei, nisi semen Abrahae, filii promissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, deputantur in aemine (Id. IX, 7, 8). Et Gentes erant quibus dicebat, Si autem vos Christi, ergo Abruhae semen estis, secundum promissionem hoeredes (Galat. III, 29). Rex ergo Judaeorum Christus, sed Judaeorum circumcisione cordis, spiritu, non littera; quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 29); pertinentium ad Jerusalem liberam matrem nostram aeternam in caelis, Saram spiritualem, ancillam et filios ejus I de domo libertatis ejicientem (Galat. IV, 22-31). Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit; quia ,Dominus quod dixit, dixit.
On this page