Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 3
An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum⁋ Distinctionis Vigesimaeprimae Quaestio Tertia. cuam Ertio circa hanc distinctionem quaeritur: an sacer dos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum. Aa⁋ Respondetur ad quaestionem laffirmatiue. probatur sic. omne lsecretum de necessitate est seruandum: sed omne peccatum in sigillo confessionis detectum est secretum: ergo omne tale est seruandum. antecedens patet ex quaestione praecedenti. & consequen tia est in barbara. Secundo probatur idem: quia illud est de iure naturae, diuino, & humano strictissime prohibitum: ergo est ad vnguem seruandum. de iure na turae constat ex quaestione praecedenti. & de iure diuino vltra legem naturae patet: quia alioquin eneruare tur praeceptum diuinum de confessione facienda. quis quaeso ille est qui si sciret suum peccatum occultum popriae famae denigratiuum detegendum / id alteri rese raret: De praecepto autem humano patet de poenitem. & remis. cap. Omnis vtriusque sexus. vbi de sacer dote dicitur. Caueat autem omnino sacerdos ne verbo aut signo aut alio quouis modo aliquate nus prodat peccatorem. Sed si prudentioris cosilio indiguerit: illud absque vlla expressione personae. caute requirat: quoniam qui peccatu in poenitentiali iu dicio sibi detectum praesumpserit reuelare: non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus / verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam, in arctum monasterium detrudendum. Tunc sic. peccatum quam to pluribus deformitatibus est inuolutum: tanto est peius. sed sigillum confessionis aperiens illis defor mitatibus inuoluitur. igitur. Peccatum namque in confessione auditum reuelare nedum est peccatum: sed grande valde & insolitum: hominum a lege diuina de confessione facienda / maxime impeditiuum. Ex quo patet longe maius esse peccatum contrauenien do sigillo confessionis quam sigillo secreti nudi / siue non confessionis. Potest tamen sacerdos dicere: hunc vel illum in confessione audiui, non nominando eius peccata in speciali. vel dicere potest. audiui a. pec ii catum in confessione. vt habetur in textu allegato & in cap. Officii. eiusdem tituli. vbi papa non rephendit legatum petentem consilium de peccato quod asserit in vniuersali se in confessione audiuisse. Non tamen potest dicere copulatiue, audiui a. peccatum illi in confessione.
⁋ Contra hanc conclusionem argu mentor. possum dicere, audiui peccatum Sortis in confessione: semper loquor de posse iuris & non facti. ergo hoc vel illud: demonstrando superbiam vel iram. consequentia est descensus supposita con stantia: & antecedens licitum: ergo consequens est licitum. Forte. dicis, & ita respondendum est: cosequentia est bona: sed antecedens est aeque illicitum vt ipsum consequens propter defectum constantiae. etiam nego quod li ceat dicere. audiui peccatum istius in confessione: sed possum dicere, audiui istum in confessione. stat enim quod nullum habeat peccatum: nec mortale nec veniale sibi occurrens post vltimam confessio nem: & tamen satisfaciat praecepto. huic enim non repu gnat auctoritas beati Ioannis. primae Ioannis primo. Si dixerimus quia peccatu non habemus: nos ipsos seducimus: & veritas in nobis non est. nam stat virum esse in nullo peccato vel non habere peccati memoriam: qui tamen male ageret dicendo se non esse in peccato. Ex quo patet quod non possum dicere, audiui grandia peccata istius in confessione. & licet apparenter concedatur, audiui peccata istius in confessione: ergo mortalia vel venialia: non tamen est conce denda vna pars illius disiunctiuae.
⁋ Secundo arguitur. ponendo quod Sortes & Plato conspirent pariter ad occidendum Ciceronem sacerdotem in nemore: & ante nemoris in gressum Sortes hoc presbytero confiteatur: asserens hoc certum quod si ingrediatur nemus: occidetur a Platone. Isto casu supposito arguitur sic. vel Cicero presbyter non intrabit nemus: & sic Plato reputabit eum confessionis reuelatorem, quia sciebat Plato quod presbyter nemus intrasset nisi Sortes ei fuisset confessus: & hoc etiam scit Sortes. Si dicas presbyter intrabit nemus, tunc occidetur.
⁋ Respon detur. stante toto casu presbyter non tenetur nemus intrare: sed potest retrocedere dicens se habere necessarium negocium in villa aliquam vel loco alio: & hoc est verum, nec mentitur si ita assentiatur: quia hoc est ei necessarium pro sua vita seruanda. & nego quod sit proditor confessionis: licitum enim est viro facere aliquid indifferens quod de per se non detegit audita in confes sione: licet aliquibus ex aliquo praesupposito sit magis determinatum signum reuelandae cofessionis quam contrarii: quia hoc non prouenit ex parte eius quod recit. Et eodem modo respondetur de abbate habente religiosum priorem extra monasterium: vel aliud fficium habentem, religiosum inquam negociorum sollicitatorem vel huiusmodi: & sciente ex confes sione quod ille prioratus vel officium sit contra salutem animae eius. Si enim possit ex consuetudine impone re & deponere ad nutum priorem & instituere quos velit: potest ipsum exauthorare: quia licet cognouerit ineptitudinem & perditionem eius per confessionem: tamen indiffe rens est sic eum exauthorare: quia aliunde potest pro uenire causa eum exauthorandi, scilicet voluntas su perioris: vel fingere potest aliquem alium casum in foro exteriore honestum / dicendo, quia est industrius vult vt habeat tale officium in coenobio: aut vult ei honorem impartire: & hoc si non possit aliter persuadere vt sua sponte officium relinquat, quod prius tentandum est. varias namque rationes potest excogitare ad hunc remouendum ab officio sine confessionis detectione. si vero nullam aliam inuenire poterit: potius subditum in peccato relinquat quam ipse confessionem detegat: quia inuitus alium permittit permanere in officio. Fodem modo dica tur si cognoscam aliquem inutilem in episcopatu per confessionem qui in exteriore homine apparet bonus & idoneus. possum namque alium eo relicto eligere: quia quod eum non eligam potest multis modis prouenire. Forte enim aliu aeque idoneum iudicor plus diligere: vel multis aliis modis. licet notitia peccati occulti in confessione sit causa per quam in istius inidoneitatem deuenio. & ita ad similes casus dicatur.
⁋ Tertio arguitur, confitens dare potest facultatem confessori suum peccatum reuelandis ergo in aliquo casu reuelare licet, consequentia tenet: quia tota ratio illiciti est ne detegatur peccatum occultum confitentis contra eius voluntatem: quod hic non contingit.
⁋ Respondetur. Beatus Tho. hoc concedit & sequitur Paludanus: mihi autem non placet. propter ea nego antecedens. & si det quantum in se est facultatem reserandi: confessor illa facultate vti non potest. ratio est: quia illud non solum est in praeiudicium istius: sed totius reipublicae Christianae: & in fractionem diuinae legis. sicut clericus non potest licite consentire vt ducatur ad forum laicale. de fo. compe. ca. Si diligenti quia hoc esset contra libertatem ecclesiasticam. Item si haec confessionis reuelatio esset licita: iudex pas sim cogeret confitentem dare confessori facultatem reserandi hoc quod in confessione audiuit. & vbi esset probatio semiplena: ferre posset sacerdos testimonium contra confitentem: quod esset causa non plenae confessionis faciendae. Non placet quod iste neotericus doctor dicit: quod celatio secreti confessionis est per se & primo in fauorem priuatorum, quemadmodum sigillum secreti & priuilegium fori quo ad clericos est per se & directe in publicum fauo rem. Dicit insuper nullam rationem sibi videri quare licentiando iuri suo quis renunciare possit quo ad sigillum secreti: quin idem sit de sigillo confessionis. Falsum est enim primum dictum eius: quod celatio secreti in confessione est primo & per se in fauorem priuaro rum: immo est primo & per se in fauorem totius reipub. seu conitatis. In super illud est de iure naturae / diuino & humano. quod non putatur a multis eruditis viris de iudicio clericorum: vt in vna solutione dominus Duns enet in. xiii. dist. iiii. & Ocltam in dialogo. sed de hoc alias. Secundum etiam motiuum eius minus appa tens est. nam consequentia nihil valet: strictius enim obli gat sigillum confessionis quam sigillum secreti nudum: vt ipse bene concedit. Secundo nego antecedens. nam si dixi in secreto Sorti peccatum ncum extra confessio nem famae meae denigratiuum: & tyrannus cogat me dare ei facultatem reserandi: vel si egoipse mea sponte eum ad hoc rogem: dicere non debet: sed me per mittet dicere si velim. Sed dicis. tyrannus potest cogere confitentem dicere sacerdoti peccatum ex tra confessionem quod audiuit in confessione. hoc nego. cum enim poenitens non fateatur suum peccatum occulum coram tyranno: indicium est etiam quod non propalabit ipsum sacerdoti extra confessione. Et licet sacerdos reuelans confassionem vltra graue peccatum quod committit: debeat puniri secundum poenam statutam in cap. Omnis. tamen si aliquis laicus tale peccatum a sa cerdote audiat, vel in confessione inopinate vel ex industria, vel aliter, non est hac poena puniendus: sed tenetur seruare secretum sub poena maximi pec cati mortalis. & si Sortes illud peccatum dicat Pla toni, & Plato Ciceroni, & Cicero loanni, & sic mil le aliis: quilibet tenetur illud seruare secretum: licet non possint poena ca. Omnis, puniri: sed aliqua alia arbitraria secundum discretionem eorum ad quos pertinet: & debet esse multum grauis vt caeteris ad multos dies cedat in exemplum.
⁋ Quarto arguitur. ponatur quod aliiuis dicat se facturum multa mala: illud licet reuelare, quia non est dictum in foro poenitentiali. Similiter si quis dicat se haereticum: & quod alios intendat inficere: nemo tenetur illud celare, quia astringitur ad oppositum fortiori vinculo, vt in quaestione praece denti diximus. Respondet Innocentius, & Panor. in ca. Omnis. de poenitem. & remis. insequitur, quod sacerdos tale crimen in confessione auditum potest: propalare. sed hoc est male dictum. nam sic aperitetur aliis via dicendi se talem casum audiuisse / asserturis quod volebat confitens malum facere: & per consequens liberum esset eis peccata secreta alterius detegere: & retraherentur per hoc homines a confessione. sicut populus Israel propter peccatum Ophni & Phinees retrahebatur a lege. i. Regum. ii. Fodem modo de hae resi. huius enim carminis iniqua & diabolica est sententia. Haeresis est crimen quod nec confessio celat. quia nullum peccatum in confessione auditum est dicendum: siue confitens poeniteat siue non: nec in vita: nec quod amplius est / in morte: quia mortuo & suis infamia obiiceretur. multi namque multa egregia & praeclara faciunt, allecti etiam gloria mortem secutura: licet gloria non sit finis vltimus: sed deus. id circo homines ab infamia etiam post mortem procul esse student. vt habetur ex cap. Perlatum. de his quam vt me. ve cau. fi. ergo si liceret post mortem peccatum occultum reserare: homines retraherentur a confessione complete facienda in vita. Sed vbi confitens confessori restitutionem relinqueret inmorte suis liberis facien dam: est difficultas an confessor posset illud haeredibus significare. licet enim restituere non sit pecca tum: per hoc tamen deuenirent alii in notitiam peccati. Credo quod in generali potest eis dicere, restituite ta lia si defuncti animam diligitis, non quod haeredes pos sint animam eius ab infemo tollere vel caelo reddere, sed purgatorii tempus abbreuiare, nec dicet quod illud in confessione audiuit: sed consulet cis tamquam vir prudens. vel capiat istud dicendum extra confessionem.
⁋ His dictis respondeo ad punctum argumenti, fortiori vinculo obligor propalare haeresim quam celare peccatum occultum istius in confessione auditu, vt in quaestione praecedenti dictum est de sigillo secreti, negando assumptum, quia nullum est praeceptum ab isto absoluens seu deobligans quodcumque sit illud: quia si liceret pro palare haeresim in confessione: mali sacerdotes quando vellent aliorum peccata secreta pandere, fingerent cofi tentem haereticum. & sic haec lex dei de confessione facien da semel in vita: vel ecclesiae semel in anno: raro com plete seruaretur: quia ipsa est multis difficilis & potis simum verecundis. nullum igitur praeceptum occurrit cus istud cedere debeat. sed econuerso huic quodlibet aliud occurrens dat locum & desinit esse praeceptum: quia inter praecepta rationabilia num quam est bellum. licet inter dum primo aspectu videantur contra se acies opposi tas moliti. Ex quo paret quod longe amplius & strictius seruandum est sigillum confessionis qui sigillum se creti. hoc enim aliis peceptis in casu dat locum: illud vero nulli retrahit pedem: sed inuiolabile perma net. sicut in arce hominibus vtilissima & necessa ria, ab hostibus obsessa: vbi grauior est insultus, opus est fortiore muro, adamantino, & inuiolabili si haberi possit.
⁋ Quinto arguitur. ponatur casus quod sacerdos sciat Sortem fecisse a. crimen: quod au dit in confessione: sacerdos potest a. crimen etiam in iudicio pandere: & tamen est peccatum in confes sione auditum: ergo licet peccatum in confessio ne auditum reuelare. quod possit a. detegere, patet: alioquin Sortes malefactor si deprehendat quod vnus sacerdos vel plures suum crimen percipiant: poterit a vni sacerdoti si viderit, vel pluribus si viderint confiteri: & sic occultabitur factum dolo malo quod reipublicae expedit reuelare.
⁋ Respondetur. casu admisso sacerdos potest contra talem deponere: & dicere se vidisse eum hoc facientem: sed no nisi pro nit cessitate vel vtilitate, vel si iurauit dicere veritatem sed caueat dicere, scio hoc per confessionem: vel hor audiui in confessione. cum enim dicit se vidisse iam recitat cognitum alia via quam per confessionem, nec dicat, scio hoc extra confessionem: licet sit verum: ne fimbrias confessionis lacerare videatur, nec per istud datur sacerdotibus via frangendi sigilli secreti: cum absque confessione viri Belial possent contra in nocentes aequaliter falsa crimina confingere. Ex qua solutione sequitur quod peccatum auditum in confefsione licet detegere, quod patet arguendo expositorie. hoc peccatum licet detegere: hoc peccatum est au ditum in confessione: ergo peccatum in confessione auditum licet detegere. sed non detegitur per notitiam quae habetur ex confessione. Vlterius sequitur quai haec illatio est inualida. confessor non potest reuela re hoc crimen ex notitia quam habet ex confessione ergo hoc crimen reuelare non potest. Vnde hic notato quod si semiplene homo aliquid intellexit extra confessionem: & plene in confessione totum negocium cognouit: non potest amplius exterius detegere qua in foro exteriore nouit. hoc est secundum notitiam se miplenam testimonium deponet. Si autem confesso sit prudens: in initio confessionis potest confitenti dicere. peccatum tuum extra confessionem scio. vidi te calicem subtrahentem / & de te est mala suspicio si iuridice ex me de te quiratur, habeo fidele ferre testimonium. Et eodem modo si quis de ali quo crimine suspectus, aut reus, timens quod episco pus sit contra se processurus vt se puniat: ipsum adeat dicendo ei crimen illud in confessione vt po nam euadat: episcopus dicet ei. hoc peccatum nor recipio sub sigillo confessionis seruandum: nam super hoc publice accusaris. bene tamen facis scelus confiten do. Et debet eum episcopus a culpa absoluere: quo non obstante poterit contra eum inquirere, & eum conui ctum punire secundum exigentiam delicti. vt patet per non in ca. De his. de accusa. &. xxxiii. q. ii. ca. Admo nere. Licet etiam episcopus non protestatus fuerit se hoc non accepisse sub sigillo secreti seruandum: pon nihilominus illud peccatum audire vt confessor: & eum absoluere: & vltra hoc tamquam iudex procedere ad correctionem eius qui delictum comisit: nullum respe ctum habendo ad illam confessionem. Sed si solum sciat delictum per confessionem: nullo modo potest procedere ad punitionem aliam a poenitentia fori inte rioris & secreti.
⁋ Sexto arguitur. ponatur confitens abscindens presbyteri bursam in confessione: si te neatur tacere hoc in confessione acceptum: carebit sua pecunia: quod non videtur dicendum. ergo detege re potest illud crimen occultum.
⁋ Respondetur. aut confitens confitetur de hoc quod bursam sacerdotis abstulit: aut non: sed presbyter id alia via deprehen dit. si secundum: presbyter potest illud reuelare: siue eum deprehendit tempore quo furtum commisit siue non sed postea. ratio est: quia non habet illud in confessione detectum: licet tempore confessionis bursam alter abstulerit. si primum, hoc est dupliciter: aut cum hoc praesbyter alia via per indicium a sensibus acceptum hoc deprehendit: puta per tactum, vel visum: aut solum per confessionem. si primum, patet solutio ex argumen to immediate praecedenti. si secundum, vtpote si facta con fessione sacerdote parato absoluere, confitens dicat, expecta domine curate: adhuc remanet vnum pec catum confitendum, furatus sum tibi bursam tuam: comfiteor illam culpam: & nolo pronunc restituere: illud menbrum est magis ambiguum: & hincinde possunt esse rationes oppositae. sed opinione mea illic tacendum est: nec restat alia via presbytero nisi eum admonem do vt restituat / vel postea in generali admonendo, & excommunicando in generali: vel clanculum capien do de rebus istius furis si potest. Sed si confiteatur se habere equum vel anseres praesbyteri: potest confessor simulata opportunitate facere iter per loca illa: & habere viam in foro exteriori ad equum: & ipsum auferre, si inueniat: ac sibi vendicare. sicut diximus in solutione ad argumentum de ingrediente nemus: Sed dicis. dummodo confitens non confiteatur de abla tione bursae, presbyter potest inquirere in foro ex teriore de bursa vt diximus. sed ponamus quod con fitens dicat: licet sit falsum: quod hoc ei reuelauit in con fessione, & quod presbyter sit reuelator confessionis. Hic quaeritur cui credendum sit vtrobique: quando praesbyter dicit se scire casum aliunde quam per confessionem: & confitens dicit oppositum. Respodetur. in talibus omnibus si confitens imponat confessori quod aliquid reuelauerit quod probare non potest: illic standum est. cum enim actor contra reum nihil probat, reus absoluendus est ab impetitione accusantis. si vero constet quod confessor crimen reuelet: sed dicit se extraiconfessionem illud intellexisse: si non probet illud, praesumitur in confessione audiuisse, no tamen debet puniri (cum non sit conuictus) poena sta tuta in cap. Omnis. de poenitem. & remiss. sed ad arbitrium iudicis.
⁋ Septimo: supponatur sicut moris est, prius quam Sortes & Berta matrimonium contrahunt, confitentur curato: in qua confessione curatus intelligit aliquod impedimentum gratia cuius nor potest inter ipsos contrahi matrimonium, vtpote affinitatem ob fornicationem occultam commissam: vi in argumento praecedenti tetigimus. tunc sic: vel sacerdos complebit matrimonium: & sic cooperatur pec- cato eorum: quia scit non esse matrimonium: & per consequens quod peccant manendo simul: & quod committitur simplex fornicatio vel incestus. ponatur quod sit inhabilis persona contrahens. si non compleat matrimonium: oportet ostendere causam: & nullam inueniet nisi reuelet casum hunc in confessione auditum ergo secretum in confessione auditum licet publice detegere.
⁋ Ad septimum dico quod admisso casu presbyter debet facere quantum in se est: vt persona ratione cuius prouenit impedimentum, non contrahat: & aliquam honestam excusationem contrahendi effingat. quod si desistere noluerit: debet sacerdos si est curatus ad quem spectat officium eos coniungendi, pro eo tempore eos coniungere matrimoio. & nego quod eorum pec catis cooperetur vbi facit quod in se est ad hoc vt non contrahant: & displicet ei quod contrahant: sed quia non habet excusatione in foro exteriori quare no debeat contrahi matrimonium: eos cmuniungit. & ita ad si miles casus dicendum est.
⁋ Octauo: ponatur quod Sortes absol uit aliquem in confessione, hoc est fecit more absoluentis: sed peccauit / absoluendo quem absoluere ne quibat. ponatur epscous qui simoniace episcopatum habuit: quem ab hoc absoluit. intelligens postea se ma le egisse: non potest confiteri peccata sua nisi hoc pectum detegat quod est in confessione auditum: ponatur quod sit suspicio de epso ipsum esse simoniace promotus & constet de illo sacerdote quod eum audiuerit &c. pone omnia qua casum promouent.
⁋ Respondetur: si similis casus euenerit, quarat sacerdos confessorem qui de illo casu nihil nouit, & qui iudicio verosimillimo ni hil vnquam postea super hoc intelliget: qualem si non pos sit inuenire, quia forte est claudus, vel in carcere detentus vel proxime moriturus: & non possit confiteri suam culpa: quin alium prodat: in illo casu non tene tur illud peccatum confiteri. nam praeceptum est affirmati uum confiteri singula peccata pro loco solum & tempore. Vbi enim occurrit fortius vinculum: vtpote de oc culto in confessione detecto seruando: non tenetur vllo pacto hoc confiteri. multa enim concurrunt ad hoc videlicet seruare peccatum secretum episcopi: seruare secretum in confessione auditum. Sed contra hoc insto. ergo si quis cognouit suam filiam vt Loth, vel sororem: non potest vnquam super hoc confiteri: quia personam cum qua peccauit detegeret contra ius naturae. Respondetur. hic casus est ambiguus, non enim sufficit dicere, cognoui consanguineam: quia cognoscere sororem est multo grauius peccatum quam cognoscere aliquam in quarto gradu consanguinitatis. Dicis. si habeat filiam / sorore / & matrem, sufficit dicere, cognoui vnam in primo gradu consanguinitatis: quia quaelibet illarum trium est in eodem gradu consanguinitatis. Contra hoc argumentor. grauius est peccatum cognoscere mulierem in linea recta quam collaterali & in linea recta grauius est peccatum cognoscere mulierem in linea ascendente quam descendente: & circumstam tia mortaliter aggrauans est confitenda de necessita te salutis ex. xvii. distinctione huius. igitur. Item hoc non soluit argumentum. ponatur nec habere sororem nec filiam: iam in confessione oportet personam cum qua peccauit per circumstantias primi gradus detege re. Respondetur. hic est difficultas. de secreto in con fessione iam respondimus. sed an idem sit iudicium in sigillo secreti, prima fronte non constat. dico quod confitens debet petere facultatem a curato vt alteri confi teatur: & debet proficisci in regionem distantem vt confessorem habeat qui matrem confitentis non cognoscat: nec verosimiliter in vita est cognosciturus. Sed vbi persona confitens esset persona publica: & illud fie ri non posset, est maior difficultas. Sed communis doctorum sententia in hoc convenit: a qua impruden tis est decedere, quod debet personam reuelare cum qua peccauit: & peccatum occultum alterius detegere: quia dicit solum illi qui potest prodesse & non obesse: & qui iure naturae tenetur hoc occultum peccatum seruare secretum: quemadmodum in correptione fraterna licite pec catum occultum reseratur illi qui potest prodesse. multis enim modis peccatum occultum fratris licite reuelamus. vt patet ex quaestione praecedente, & in correptione fra terna. lstud enim peccatum resero pro mei correctione spirituali quam confessor mihi ministrabit. lste ergo non est casus diuidendae confessionis: vel non confitedi integre peccata.
⁋ Nono arguitur. si iudex tyrannus cogat confessorem respondere: an in confessione auditus tale crimen commisit: & sit ita quod ipsum commisit: si dicat nescio: falsum dicit. nam bene sequitur. scit illud crimen in confessione: ergo ipsum scit. si dicat, scio: est proditor confessionis. si taceat: habebitur ille de quo quaeritur convictus.
⁋ Respondetur sicut in quaestione praecedente respondimus: quia licet sigillum secreti ab aliqui bus reuocetur in dubium: non tamen hic ab aliquo. dicet co fessor, nescio: intelligens ad tibi significandum. & sem per hoc in mente intelliget. Et quando argumentaris. bene sequitur: scit illud in confessione: ergo scit illud. & di cit se nescire illud: ergo duo contradictoria sunt ab illo concedenda. Respondetur. illa non contradicunt. scit illud: & nescit illud ad tibi significandum: quia non habent eadem praedicata mentaliter, quod ad veram contradi ctionem requiritur. Et si dicat tyrannus. responde ad hanc, non scio illum tale crimen commisisse: si illam concedis: cum comtradictoria sit vera: duo contradictoria sunt vera. quod illi contradicat, patet: quia non est verius contradice re quam toti propositioni negationem anteferre: si nulla ponatur in fronte. vel etiam si ponatur: non curando de superfluitate. Respondetur. cum proterue argu menteris proteruam mereris solutionem, nego illam regulam vniuersaliter, non est verius contradicere quam to ti propositioni negationem praeponere. nam eius falsitas patet hic. a. homo non est animal: non a. homo non est animal. & hominis a. asinus quodlibet rudibile est. si a. confundat confuse tantenu terminum immediate sequentem. contradictoria ergo istius: non scio ad tibi significam dum, est haec. scio ad tibi significandum. quae est falsa capiendo (significandum) nominaliter vt tantum valeat quantum dignum significari. participialiter autem non facit ad propositum.
⁋ Decimo arguitur. sciam ego aliquem in confessione excommunicatum: teneor ab illo aufugere: & sic sum proditor peccati in confessione audi ti.
⁋ Respondetur. si alter sit in publico: nullo modo ab eo aufugiam. in secreto autem si mihi appropinqunt est maior difficultas: & illa pars mihi placet etiam quod possum cum illo manere. ratio est: quia debeo eo dem modo agere ac si nihil scirem: & si nihil sciam / posum cum ipso manere. In super propter illud positiutum de excommunicatione non debeo isti dare occasionem timendi me de hoc quod in confessione scio. nam si hunc in secreto euitarem, essem proditor secreti confes sionis, respectu eius a quo aufugio. eodem ergo modo me habebo in occulto cum illo quem audiui in confessione, quo ante confessionem. ca. autem. Cum non ab homine. de sentem. exconi. intelligitur: quando scio alia via in secreto quam per confessionem.
⁋ Vndecimo arguitur. confitens potest reuelare in confessione audita: ergo & confessor. tenet consequentia: quia fortiori vinculo tenetur seruare illa per quae fama sua denigratur quam confessor.
⁋ Respondetur. consequentia est nulla: na fortiori vinculo confessor obligatur: quia difficilius est peccatum alterius celare quam proprium. & ex vno non dabitur occasio abstrahend homines a confessione sicut ex altero. etiam nego antecedens. Vnde triplicia sunt illa quae audiuntur in confessione. quaedam sunt reseratiua culpae confitentis, directe vel indirecte. Quaedam sunt quae possunt esse in prae iudicium confessoris: vtpote si praecipiat mulieri impudicae abstinere a societate italis lasciui: & ille hoc sciat: posset nocere confessori. Tertia sunt quae nec sunt in praeiudicium confessoris nec confitentis: vt dicendo. iniugitur mihi in poenitentiam dicere has praeces vel illas. peccatum est duo prima reserare: & bonum est & expediens etiam tertium celare: licet homo ad hoc non obligetur.
⁋ Epilogando sparsim dicta / patet quod secretissimum debet esse sigillum confessionis, nec con fitens laudandus est, nec vituperandus. Duorum autem in confessione auditorum vnum laudando de altero tacendo: vnum noto, quod enim de vno negatur: dei alio concedi intelligitur. ca. Nonne. de praesump. Bonum autem virum cuius confessionem frequenter. audiui: post mortem possum laudare: dicendo quod mortuus est in corruptus vel huiusmodi: dummodo aliter auditos non notem: quia aliquos laudare & non alios / est indi- recte alios notare. modo confessor debet caucre ne detegat peccata in confessione audita directe ve indirecte. Si autem sint aliqua ad peccata non pertinentia: vt puta confitens recitat aliqua impertinentia: ex qui bus nullo modo potest cuipiam constare de peccatis co fitentis: de illis potest loqui: securius est tamen assuescere de omnibus tacere. nam opinor illam esse vnam causarum, quare Christus non admisit mulieres ad sacerdo tium: quia propter sexum & mollem complexionem nequirent secretum celare. Vlterius notandum est quod is qui furem vel alioquin sceleratum in confessione audit, proxime suspendendum: etiansi ipsum opinetur innocentem non debet pro eius vita intercedere: sed silere ac si nihil in hac materia nouisset, nescit enim an illud crimen subticuit, vt imprudens confessor de eo taceret. Praeter ea si confitens imprudenter vel prudenter forte dicat in confessione, se allici ab aliquo vel aliqua ad pec candum: confessorem nihil posse dicere illi vt ipsum vel psam ab huiusmodi peccato deterreat vel impediat: be ne autem illi qui vel quae confitetur. Vltimo patet quod incomparabiliter maius secretum est sigillum confessionis quai si gillum secreti non confessionis. vnum enim null i praecepto dat locum: alterum vero aliquibus: vt in quaestione prae cedenti: & in hac disseruimus. Et licet in casu homo sit obligatus suum crimen occultum prodere: hoc tamen non potest confessor facere. eodem autem modo te habebis erga auditum in confessione, ac si nihil mali in eo cognosceres. Hoc quoque moneo, cum viri con fessionem audis: non sis rigidus obiurgator eius: ne eum a confessione deterreas: sed cum omni humanitate & mansuetudine ei consulas:
On this page