Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 3
An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Tertia. Ertio circa hanc distictionem quaero: an Petrus & successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in tempo ralibus.
⁋ Responoetur. licet circa vtrumque membrum varie a variis respondeatur: & multi sint dicentes quod nullus episcopus ex institutione Christi habet superiorem in spiritualibus: & quemadmo dum quilibet rex in suo regno est supremus monarcha: & superiorem in temporalibus non agnoscit: ita esse iactant isti de quolibet episcopo in suo episcopatu. Et si romanus pontifex superioritatem habeat: dicunt quod illam ab hominibus acceperit: vel de facto.
⁋ Sed pona conclusiones sequentes quid sentiam explicantes. Quarum prima est. Petrus ex institutione Christi est institutus apostolorum vertex & caput / & supra quemlibet alium, siue particu larem ecclesiam. Impraesentiarum enim de praeminentia seu superioritate inter maximum pontificem & vniuersa le concilium loqui non propono. probatur conclusio. loan nis vltimo Christus dicit Petro. Pasce oues meas. pasce agnos meos. Dicis sicut alii dicunt, non est data ei per illa verba auctoritas super aliquem apo stolorum: quia illa intelliguntur de pastu spirituali & corporali si essent in necessitate. etiam indefinite protulit ad cuius veritatem sufficit veritas vnius singu laris: licet enim illa sit oratio imperatiui modi: & per consequens non propositio: tamen loco futuri indicati ui capitur. Contra. pascere in scriptura capitur vt tantum valet quantum potestatiue alere. vt Ezechi. xxxiiii. Ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos. & Ioannis. x. Qui non intrat per ostium non est pastor ouium. Praeterea. aeque expediens erat populo Christi habere pastorem potestatiuum vt pastorem qui verbo vitae & corporaliter pasceret. ergo sicut vnum concedis: reliquum concedere de- bes: Quod dicis Christum indefinite locutum: nihil valet: quemadmodum enim in concessione beneficii: vel priuilegii concessio indefinite & simpliciter facta in telligitur generaliter. de priuileg. c. Quia circa. sic commissio potestatis vel officii indefinite & simpliciter facta debet intelligi vniuersaliter: vt scilicet omnia intelligantur concessa quae non sunt prohibita, & de quibus est committendi ratio: de quibus non est verosimile quod concedens / vnum committeret alicui & aliud seruaret. quia qui nihil excepit & potuit exci pere: totum commisisse videtur.
⁋ Secundo arguitur ad idem. Christus legissator optimus optimam politiam in ecclesia instituit. sed illa est regalis. vt patet. viii. Ethicorum. &. iii. Politicorum ex philosopho, nec videtui cui alteri a Petro hanc potestatem commisit. igitur. insuper Matth. xvi. Christus dixit Petro. Tu es pe trus: & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: & portae inferi non praeualebunt aduersus eam: & tibi da bo claues regni caelorum: & quodcumque ligaueris super ter terram erit ligatum & in caelis: & quodcumque solueris super terram erit solutum & in caelis. Sed dicis. per pronomen hanc / non demonstrauit Simonem petrum sed seipsum quem Petrus confessus est: quia quesiuit Christus ex Petro. Quem dicunt homines esse filium hominis? & paulopost respondit Petrus. tu es Christus filius dei viui. Cui Christus. super hanc petram quam confessus es / aedificabo ecclesiam mea. & hoc patet per glossam interlinearem & Augustinum in libro retractationum sic dicentem. Dixi in quodam loco de aposto lo Petro quod in illo tanquam in petra aedificata sit ecclesia: sed scio me postea scripsisse: me sic exposuisse quia a domino dictum est. Tu es petrus & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. & super hunc intellige retur quem confessus est Petrus &c. Bene in his verbis ( dicunt) Petro promittuntur claues: sed non convin citur ex ipsis quod eas sup alios habuerit apostolos. quia Ioannis. xx. iudifferenter omnibus dixit. Accipi te spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata &c.- Hoc non valet: nam licet quis scripturam pro Petro adductam per aliam scripturam sic exponere laboret: hoc non sufficit. & ratio est: Nam quando sunt multi sensus scripturae: & dubitatur in quo sensu scriptura intelligatur: ille sensus est indubitatus qui a viris omni exceptione maioribus colligitur. sed sic est in proposito. Anacletus enim apstolorum cotemporaneus. xxii. dist. c. Sacrosancta romana. sic inquit. Sacrosancta roma na & apostolica ecclesia non ab apostolis: sed ab ipso domino & saluatore ntmo primatum obtinuit. ldem ostenditur testimonio Marcelli papae & martyris. xxiiii. qui. i. c. Rogamus. & ita tenuerunt in tota illa aetate: & postea exercitatissimi & fundatissimi doctores: quibus contraire in hac parte extremae temeritatis est.
⁋ Sed contra hanc conclusionem arguitur. Petrus non erat supra Paulum: ergo non super quemlibet constitutus est a Christo. Antecedens probatur: quia ad Galathas. ii. sic dicit Apostols. Mihi enim qui videbantur esse aliquid nihil contulerunt: sed contra / cum vidissent quod treditum est mihi euangelium praeputii, sicut & Petro circuncisionis. Qui enim operatus est Petro in aposto latum circuncisionis: operatus est & mihi inter gentes. Ex istis formatur argumentum. si petrus fuisset institu tus vniuersalis pastor ecclesiae, poterat aeque immedia te suum officium in quolibet loco exercere: & sic praedi care gentibus.
⁋ Respondetur. argumentum nihil aliud probat nisi quod officium euangelizadi seu apostolatus non accepit a Petro: sed missus fuit a deo priusquam Petrum adiret. omnes enim erant Petro pares quamtu ad ordinem & episcopatum. Ad illud de determinato loco dicitur quod in pluribus locis Petrus praedicabat ludaeis: inter dum gentilibus, vt Centurioni. & cum ab Antiochia transiret Romam: non est verosimile quin transeundo seminauerit verbum dei. Et licet Paulus dicatur doctor gentium quia gentium conversioni & eruditioni plu rimum inuigilauit: interdum tamen etiam iudaeis verbum dei effudit. vt patet Actuum. vii. &. xiii. Petrus tamen si vo luisset, suum officium in quocumque loco poterat exerce re.
⁋ Secundo arguitur. Anacletus papa vt scribitur xxi. dist. c. In nouo. dicit sic. Caeteri vaero apostoli cum eodem pari consortio honorem & potestatem acceperunt: ipsumque principem eorum esse voluerunt. Et con firmatur haec auctoritas a signo. quia graeci sequuntur contradictorium conclusionis nostrae: & no est dicendum quod tantus populus in re tam ardua erraret: popsls inquam qui fidem ante romanos suscepit: & plerasque ec clesiae bases habuit.
⁋ Ad secundum respondet glos sa quod secundario volebant Petrum esse caput ceterorum: sed hoc primo a Christo habuerunt. na si Christus politiam aristocraticam in spiritualibus reliquisset: non potuissent apostoli eam in regalem mutare. Ad aliud non est verosimile quod primi illi magni graeci tenuerint oppositum. de haereticis autem Bonemis & posterioribus graecis loqui non oportet. Hic potest fieri argu mentum de Indis & christianis in aliis locis separatis: qui si reliqua necessaria ad fidem crederent: nescii quod tomanus pontifex sit caput ecclesiae: durum est dicere quod sint in statu damnationis. Oclcam in fine tertiae partis dialogi probabile putat quod politia regalis ecclesiae potest per vrgentissima ca duobus ex aequo communicari. licet glo. in. c. Non autem. vii. qui. i. teneat oppositum: quia est vna ec clesia catholica. Hoc idem tenet Armacanus lib. vii. ad Armenios ca. xv. Sed ratio glossae est nulla. ecclesia tnmtum non dicitur vna ab vnitate capitis ministerialis: sed a Christo & vnitate fidei: vt videre est post mor tem papae ante creationem alterius. porro si essent duo vterque posset absoluere quemlibet sibi subiectum. An autem ita fieri possit ab hominibus pro vrgentissima causa ius diuinum exponendo / non insisto. loquor de facto nunc.
⁋ Tertio arguitur, non est vnum caput in temporalibus cui reges sint subiecti omnes: ergo hoc no con- gruit in spiritualibus. Respondetur. consequentia est nulla. Nam primo summus pontificatus est ex inst tutione Christi: nulla tamen monarchia in temporalibus est ex eius institutione: & hoc est rationabile. nam cum mo dica impensa / gladio spirituali vtitur pontifex: vt ex communicatione / & interdicto & caeteris canonicis poe nis. gladius autem impratoris debet esse magnus exer citus: qui si perdatur: victus habebitur contemptui. nam euentus belli est dubius: & nunc hunc nunc illum consumii gladius. Secundo. bona spiritualia in nullius posses sione sunt: sed sunt communitatis ecclesiasticae: quanpropter congruum est habere vnum caput pro illorum bo norum administratione. bona vero laicorum sunt sin gulorum: secundum quod homines iustis titulis sua bona acc runt / emptione / haereditate / vel alia via. quare non est opus vno capite pro illis. Insuper variarum regio num diuersi sunt mores in temporalibus: ergo con gruum est habere caput secundum morum exigen tiam. Sed duobus regibus contendentibus, quis li tem dirimet? satius ergo est habere vnum caput in temporalibus. Respondeo. quis pacem inter Federicum tertium, & Matthiam Pannonie regem composuit, cum imperatorem a Vienna sui ducatus primaria vrbe eiecit Matthias? In nullo enim senatu pro regnorum par titione disputatur: sed finem litis de regnis partiundis gladius imponere solet. loquor de facto. Dicis. quis finem materiae litigiosae inter romanum pontificem & alium inferiorem ponet? Si dicatur acquiescendum esse capiti: sic dices de impratore & rege. dico non esse idem. vt patet ex discrimine superius tacto.
⁋ Secunda conclusio. Episcopi reliqui a maximo pontifice sunt ex institutione Christi sicut maximus pontifex. probatur. nam. xxi distin. c. In nouo testamento. scribitur. Caeteri vero apostoli cum eodem pari consortio honorem & pote statem acceperunt. & intelligo de sacerdotio & episco patu: & non de iurisdictione. si enim tunc non fuissent episcopi / non fuissent Petro pares in honore. Et in eo. ca. Ipsis quoque decedentibus in loco eorum surrexerunt episcopi. Idem patet. xxi. distin. c. i. in ver. Simpliciter. vbi dicitur. Simpliciter vero maiorum & minorum sacerdotum discretio in nouo testamento ab ipso Christo sumpsit exordium: qui. xii. apostolos tanquam maiores sacerdotes. lxxii. discipulos quasi minores sacerdotes instituit: Petrum vero quasi summum sacerdotem elegit. &c. Praeterea glossa marginalis Lucae. x. dicit. sicut in apostolis est forma episcoporum: sic in. lxxii. discipulis est forma presbyterorum. hoc est curatorum. Et ex istis potest iteri sic formari argumentum. presbyteri hoc est curati sunt ex institutione Christi: ergo & episcopi. Am plius. de summa trinitate & fid. catho. c. i. S. Vna. dicitur. quod sacramentum eucharistiae nemo potest con ficere nisi sacerdos qui rite fuerit ordinatus secun dum claues ecclesiae quas ipse concessit apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. sed sacerdos non ordinatur a claue sacerdotali sed solum episco pali: ergo Christus claues apostolis tradidit episco pales. Rursus, dato opposito, scilicet quod episcopa tus & curati non sunt ex institutione Christi, sed ex institutione summi pontificis: ita quod Petrus sua auctoritate instituit apostolos / episcopos: & maxi mi pontificis auctoritate instituuntur alii episcopi: ego romanus pontifex potest vnumquemque episcopum & curatum & omnes destituere de potentia sua absoluta / non creando nouos: quia quos vnus pontifex sua auctoritate creat / non obligat suos posteriores siue successores continuare. nam par in paren non habet auctoritatem. & omnis res per quascumque causas oritur: per easdem dissoluitur. de regu. iur. Omnes. sed hoc concedere non reputo conveniens. igitur Insuper idem habetur de consuetu. c. Quanto. ltem conmuniter tenetur quod episcopi possunt confirmare & non simplices sacerdotes vllo pacto. sed non video quod maximus pontifex possit hanc potestatem episcopalem plusquam sacramenta instituere. Si dicas. Petrus fuit minister creando reliquos apostolos episcopos: & deus hanc potestatem dedit, quod possent cofirmare & dare ordines: sicut sacerdos baptizat & deus characterem baptismalem infundit: iam habeo intentum. Postquam haec scripsi ante impressionem occurrit mihi alia probatio istius conclusionis. Nam primus arti culus fratris Ioannis Angeli praedicatus Tornaci fuit iste. Fratres praesentati episcopo & admissi sunt proprii sacerdotes & veri curati, & melius quam presbyteri parochiales: quia facultatem suam habent a summo pontifice: & dicti presbyteri ab episcopo duntaxat. Ecce examinationem facultatis nostrae a xxxiiii. annis praeteritis. Quicquid sit de prima parte propter aequiuocationem istius termini proprii: dicit tamen facultas quod propositio in se & quo ad omnes reliquas partes & probationem partis vl timae qua dicitur (ab episcopo duntaxat) est scandalosa / in fide erronea / hierarchici ordinis destructiua / & pro conseruatione eiusdem ordinis publice reuocanda & abiuranda.
⁋ Tertia conclusio. maximus ponti fex non habet dominium temporale super reges. probatur. nam dato opposito sequitur quod reges sunt eius vasalli: & eos ad nutum a regno trudere potest de facto: licet peccet sine causa eos expellendo: quenadmodum fortassis contingit de multis eius offi cialibus & subiectis in temporalibus. sed hoc non est concedendum. Secundo arguitur ad idem. nullum ti tulum habet super regnum Francorum, vel Hispaniarum in temporalibus: ergo non sunt ei subiecta in tem poralibus. antecedens patet. Nam quaero quem titulunt Si dicas. succedit Christo, & Christus est dominus omnium. Contra. probare non potes quod Christus secundum humanitatem sit dominus omnium: cum dixerit Pilato Regnum meum non est de hoc mundo. & illo dato consi quentia est inualida: & impossibile est eam probare. crebro enim vicarius non est tantae auctoritatis quantae est superior cuius est vicarius. nam Christus instituit sacramenta: dedit legemn gratiae: & potest reuocare omne ius diuinum positiuum: hoc tamen non potest pontifex Tertio arguitur. dato opposito sequitur haec conclusio Constantinus nihil dedit Syluestro: sed solum rest tuit ei debitum. cuius contrarium dicitur. xcvi. distin. c. Constantinus. &. xii. q. i. c. Futuram. Praeterea ipsi pon tifices fatentur ad se non spectare iurisdictionem tempo ralem, nec velle iuri regum detrahere: vt Innocentius Tertius. in. c. Nouit. de iudiciis. & Alexander Tertius. in. c. Causam. qui filii sint legitimi. & in illo famato. c. Per venerabilem. eo. ti. Innocentius Tertius dicit quod rex Francorum superiorem in temporalibus minime recognoscit, propterea cum filio tanquam cum inferio re dispensare poterat. Sed dicis cum glossa, non recognoscit de facto: debet tamen de iure. hanc glo probo esse Aurelianensem, & textus corruptiuam. quia si sic: romanus pontifex non sufficienter respondisset illi nobi li de Monte Pessulamo petenti dispensationem pro sue spurio: quo modo rex cum suo illegitimo filio dispensa ret. Nam dixit romanus pontifex. rex Francorum est suf mus in suo regno in temporalibus. si loquutus fuisset de facto, responsio fuisset nulla. poterant enim sic ille nobili respondere. ego non cognosco vel non cognoscam amodo superiorem de facto. Quito arguitur. oppositum asserens / & maximum pontificem & reges offendit & eis nocumentum praestat: ergo sapiens non debet illud asse rere. quod non prosit pontificibus manifestum est: quia facit eos quitum in se est sollicitos, vt illud Mathematicum imperium in temporalibus manuteneant, quia non patiuntur di minutionem in temporalibus ad se spectantibus vere vel ab parenter: & sic ministratur eis materia rapiendi alieni imperii: quod nunquam ad finem deducere poterunt: vt le gimus de Bonifacio octauo contra Philippum Pulchrum & aliis variis. Similiter est nocumentum regibus in temporalibus pro suis regnis defendendis: & in spiritualibus: quia multa mala tempore belli commit tuntur. propterea Ioannes Gerson asserentes talia blandientes appellat. Sexto arguitur. multi deuoti reges a pontificibus maximis canonizati nunt romanos pontifices supra se in temporalibus admi serunt: & in hoc mortui sunt: ergo signum est o romani pontifices non habent dominium omnium in tem poralibus. Septimo arguitur. papa non est dominus omnium bonorum ecclesiae: ergo non est dominus omnium bonorum temporalium. antecedens patebit paulo inferius in hac distinctione. & consequentia est nota.
⁋ Contra secun dam conclusionem arguitur. probando quod solus Petrus est institutus po tifex a Christo: & omnes alii instituti pontifices a Petro: argumentis aduersariorum scilicet Petri Palu dani in tractatu de potestate ecclesiae: & Ioannis de turre cremata cardinalis sancti Sixti, quibus tenent oppositum. Primo arguitur per. c. Porro. lxvi. distin vbi dicitur. Porro hierosolymitanus primus archie piscopus beatus lacobus, qui iustus dicebatur: & secudum carnem frater: domini nuncupatus est a Petro, Iacobo, & loanne apostolis est ordinatus. ergo Iacobus alphei non est ordinatus episcopus a Christo immediate.
⁋ Ad hoc argumentum respondet glossa multifariam: cuius aliquamd expositiones sufficiunt. vna quod non ordinarunt eum episcopum sed archieprsum: & sic ordinauerunt eum in administrationem alicuius cer ti loci. prius enim erat episcopus sine titulo. Sed contra hoc replicant isti. si haec non erat vera ordina tio episcopi facta: non conuenienter susceperunt ex ea formam ordinationis episcoporum in ecclesia: contra Anacletum in dicto. c. In nouo. distin. xxi. Re sponsio. quaeritur ab aliis quis ordinauerit Petrum: & non dabunt tres. dico ergo esse constitutionem hu manam quod episcopus ordinetur a tribus. Paulus enim non quaesiuit duos pro ordinatione Titi, & Timothei. Nam primae ad Timotheum. iiii. dicit. Noli negligere gratiam, quae in te est, quae est tibi data per prophetiam cum impositione manuum presbyteri. glossa autem marginalis dicens (presbyters pro presbyterorum) est voluntatia magis literae repu gnans quam eam explicans. Rursus romanus pontifex si ve lit potest solus episcopum aliquem ordina re sine duorum ope. vt Hugo, & multi alii concedunt. Praeterea Rusticus, & Eleutherius qui cum beato Dionysio ad Gallias venerunt, non erant episcopi: sed Galliae episcopos solus Dionysius ordinauit. Ecclesia tamen vtitur nunc tribus episcopis in pontificum creatione ad imitationem Petri, Ioannis, & Iacobi maioris, qui Iacobum Alphei creauerunt. vt dicitur in. c. Porro. Item in capi. Archiepiscopus: eiusdem distinctionis, habetur quod archiepiscopus ab omnibus suae prouin ciae episcopis ordinetur. & si aliter praesumptum fuerit: viribus carere non dubium est: quia irrita erit ordinatio. sed istud non requiritur de necessitate: ergo nec aliud ei adiunctum.
⁋ Secundo arguitur. in ca. In nouo. dicitur quod primo Petro in eccle sia pontificatus datus est. Respondetur. hoc non po test adiuuare aduersarios quia immediate ante illa verba dicitur. a Petro sacerdotalis exit ordo. & tamen isti alii concedunt omnes apostolos esse factos sacerdotes a Christo. pro talibus ergo omnibus dica tur quod Petrus erat primo / dignitate episcopus & sacerdos quia generalis pastor ecclesiae. est etiam verosimile quod prius Christus incepit a petro, vt in lotione pedum, quod convincitur ex his verbis. Non lauabis mi hi pedes in aeternum. nam si ab aliquo alio incepisset: verosimile est quod ille sicut Petrus recusasset: & pai sim inter apostolos ab euangelistis primus numeratur. Sed Christus dando ei ordines & episcopatum, etiam alios ordinauit.
⁋ Tertio arguitur. nihil est asserendum de diuinis nisi quod ex diuinarum scripturarum testimonio vel ratione probari potest. sed apostolos alios a Petro fuisse ordinatos a Christo nec auctoritate nec ratione convinci potest. Respondeo. mi nor non est sufficienter probata. nam sufficit ex maiotibus nostris habere fundamentum. Porro Anacletum apostolorum vicinum vel contemporaneum introducimus ad hoc conuincendum. c. In nouo. & refellitur argu mentum quaerendo ab aduersariis. vbi est factus Pe trus episcopus: non Matthaei. xvi quando dixit Christus Quodcuque ligaueris &c. quia nondum erat sacerdos. & da vnum locum: idem dicam de aliis apostolis. per ista autem verba Ioannis vltimo. Pasce oues meas &c. ordinatus est vicarius dei generalis. Si dicas. constat quod Petrus est factus episcopus licet euangelistae non allegent determinatum locum. hoc eadem facilitate dicam de aliis. Sed pro omnibus dicitur quod pri mo erant apostoli: & postea sacerdotes ordinati in coena: quia ante coenam nondum corpus Christi consecratu erat sub speciebus panis & vini: & in illa coena fecit eos sacerdotes cum dixit, Hoc facite in meam commemorationem. Lucae. xxii. nam satis eranab eo examinati sacerdotio digni. & est verosimi le quod omnes ordines eis contulerit: videlicet & alios sacros, & minores. etiam dedit eis in coena potestatem super corpus suum verum: & vt aliquibus placet etiam super corpus Christi mysticum in foro interiori: quia si non de disset eis potestatem super corpus Christi mysticum in coena: non fuissent completi sacerdotes, quod reputa tur inconveniens. siue autem per eadem verba dedii eis potestatem super vtrumque: siue per alia, non refert, quia vtrumque facere poterat. secus est de episcopis nostris potentiam delegatam & subordinatam habentibus. oppositum tamen est communius super corpus Christi mysticum: & credo illud esse rationabilius. Post resurrectionem vero ordinauit eos episcopos omes Ioannis. xx per illa verba. Sicut misit me pater & ego mitto vos. & cum dixisset: insufflauit & dixit eis. Accipite spiritum sanctum. quorum remiseritis per cata remittuntur eis: & quorum retinueritis / retenta sunt, nec obstat quod post immediate subiungitur Thomas non erat cum illis: quia Christus poterat eum ordinare episcopum absentem, quemadmodum vt scribi tur Numeri. xi. super Heldad, & Medad requeuit spi ritus absentes. etiam deus est vbique. Et quod istud sit rationabile ostendo. nam in coena fecit eos sacerdo tes: ergo habebant potestatem super corpus Christi ve rum & secundum aliquos super corpus Christi mysticum. ergo per illa verba loan. xx. dedit eis aliam potestatem constituendi eos magnos sacerdotes. i episcopos. Nec obstat quod hoc dicatur sacerdotibus. quia idipsum dicitur in creatione episcoporum. Etiam in aliis ordinibus non habes forma adaequatam qua vsus est Christus quando ordines contulit. quare arguere de ipso vt de episcopis nostris / est debile argumentum. In super tu ipse da formam qua vsus est Christus / creando Petrum episcopum.
⁋ Quarto arguitur. Barnabbas & Paulus non sunt creati episcopi a Christo: ergo nec alii. antecedens patet. quia Actuum. xiii. dicitur. Tunc ieiunantes, & orantes, impoi est tesque eis manus dimiserunt illos. ergo illic facti erant episcopi. Respondetur. consequentia est nulla: quia non erant de sacro apostolorum numero duodenario: sed apostoli separatim. Si dicas. ludas fuit episco pus ante mortem. Nam psalmo. cviii. & Actuum pri mo dicitur. Et episcopatu eius accipiat alter. & tamen ipse non erat ordinatus post vltimam coenam. ergo apo stoli erant creati episcopi ante resurrectione. Respondetur. hoc non iuuat aduersarios. ludas enim nunquam fuit episcopus. Ad verbum autem allegatum dicitur quod per episcopatum apostolatus intelligitur. Tenedo etiam viam communem non fuit complete sacerdos: quia super corpus Christi mysticu nul lam accepit potestatem.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Pontifex comparatur soli. de Maio. & obe. Solitae. & imperator lunae. modo luna lumen capit a sole. igitur.
⁋ Secundo arguitur. Tacharias pa pa deposuit regem Francorum, & instituit Pipinum pa trem Caroli magni. vt habetur. xv. q. vi. c. Alius. vbi Gelasius papa Anastasio imperatori scribit. Alius item Roma. ponti. Aacharias scilicet, regen Francorum non tam pro suis iniquitatibus quam pro eo qui tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit: & Pipinum Caroli imperatoris patrem in eius locum substituit: omnesque francigenas a iuramento fide, litatis absoluit, quod etiam ex auctoritate frequenti agit sancta ecclesia, cum milites absoluit a vincule iuramenti.
⁋ Ad primum dicitur quod ex mystica theo logia debile capitur argumentu. vt dicit Augusti nus ad Vincentium Donatistam, & Dionysius in epistola ad Titum, dicens quod symbolica theologia non est argumentatiua. Item vulgo dicimus. argumen tum a simili claudicat vno pede. sed sufficit aliqualis similitudo. nam sicut sol lumen suum. lunae commuicat: iquod patet ex cornibus eius oppositis soli ipsi in quamdris. & plenilunio in oppositione) sic fidem & illustrationem in ambiguis fidei imperator a maximo pontifice accipit. & hoc sufficit quo ad aliqualem similitudi nem. Et reflectitur argumentum in arguentes. luna aliquod lumen ex se habet: vt videmus in deliquio lunae cum sol est in capite draconis: & luna in cauda vel contra. & dato quod luna nihil luminis habeat nisi a sole: tamen influentiam aliam habet super humida: cum medullae ossium sint in cremento lunae maiores. eriti etiam hortorum cultores in inserendis arboribus hoc nouerunt. Idem patet de fluxu & refluxu maris. & hoc per solam suam influentiam occultam ha bet. immo est mirabile dictu: quod cum est ex altera parte terrae, faciat mare fiuere & refluere in parte op posita, nec ab hac influentia impeditur a tota sphae ra terrae: & sol forte influentiam talem ob sphaera terrae non habet. Sic dicitur in proposito. quod reges non ha bent suas potestates immediate a romano pontifice: nec influentiam ab eo vllam in temporalibus suscipiunt: sed consensu populi / successione / emptio ne / donatione / vel alio titulo habent regna. Potestas enim terrena non sic dependet a potestate spiritua i maximi pontificis vt centurio a principe mili tiae: sed sunt duae potestates non subordinatae: quarum neutra dependet ab altera. nam regnum possidens non est vasallus Ro. pon, nec imperator illo modo est ei subiectus saltem quo ad terras quas non habet ab ecclesia, non enim loquor de terris quas in Ita lia habet: quas tenet vel tenere debet ( vti referunt) vt ecclesiae obsequatur.
⁋ Sed contra hoc arguitur. ergo totus mundus monstrosus erit: cum non habeat vnum caput. Item quomodo aliter maximus pontifex erit caput ecclesiae? Respondetur. mundus multas aequiuocationes habet. capiendo autem mun dum pro vniuerso, deus est caput eius. & mortuo pontifice / manet caput sicut & corpus. Secundo dico quod romanus pontifex est caput ecclesiae, immo totius vniuersi vel esse debet. per romanum au tem pontificem semper maximum pontificem intelli go. Et sicut anima corpori praestat: licet aliquid possit corpus quod non potest anima, tamen anima dicitur simpliciter perfectior. sicut facile est dare duo indiuidua se habentia vt excedens & excessum: & tamen quia vnum habet conditiones perfectiores: simpliciter dicitur alio perfectius. Exemplum. quantitas conti nua immediatius inhaeret substantiae quam qualitas: & sic quandam perfectionem supra qualitatem habet. sed quia aliquas proprietates multo nobiliores habet qualitas: quia agit: quod & substantiis nobilissimis conuenit: simpliciter dicitur esse perfectior. simili liter peccatum Euae in comestione pomi vetiti habe bat circumstantiam aggrauantem: quia instigauit virum: & plus voluit: sed quia plus rationis habebat protoparens Adam, datur alia circumstantia peccatum Adae aggrauans: quo non obstante vnum peccatum dicitur esse maius alio simpliciter. Simpliciter dico quod sine ad dito dico. primo priorum. Sic rex potest dispensare in temporalibus cum illegitime natis vt in haereditate succedant: & non pontifex: vt ipsimet pontifices ingenue fatentur: & eorum auctoritates sunt magis contra eos quam pro eis. Nec valet dicere quod hoc di cant ob humilitatem. quia non deberent illud facere: vt patet de veracitate quarto Ethicorum. & eius extremis. Secundo, non est verosimile quod vellent id fa- cere in suam iacturam temporalem. Tertio. quicquod ipsi dicant vel posteriores: restabit probare quo iure spectet ad eos aliorum regnum.
⁋ Ad secundum respondet glos. quod non oportet vti illo vocapulo (deposuit) in significatione qua capitur prima fronte: sed sic exponit, deponentibus consensit. & hoc cognoscitur ex Francorum annalibus. Nam cum Hildericus totus deses & inutilis regna ret apud Gallos: & Pipinus habenas reipublicae strenue moderaretur: optimates Franciae miserunt legationem ad pontificem maximum: quia vniuer sitas Parisiensis nondum florebat: sciscitantes ab eo an ille deberet regnare qui ocio torpebat: an ille qui aestum diei portabat. quibus cum respondiset pontifex quod posterior regnare deberet: primores regni Pipinum Regem crearunt. & sic Tacha rias deposuit: hoc est, erat aliquam causa motiua quare regni proceres regem deposuerunt. sicut applicans actiua passiuis dicitur producere ignem. Insuper ex talibus factis singularibus quae ex deuo tione ad ecclesiam & non debito iuris fiunt: non est trahendum aliquid in consequentiam, quemadmodum nec ex multis aliis: vt vbi imperatores elege runt maximos pontifices. similiter quod aliqui maximi pontifices depositi sunt per imperatores: & sicut recitat ecclesiastica historia: multi sacerdotes apud Constantinum magnum suas querelas deponebant. ex quibus nullum potest sumi argumentum.
⁋ Tertio arguitur. per Bernardum ad Eugenium papam libro quarto dicentem. Quid tibi denuo gladium vsurpare tentas, quem semel iussus es reponere in vaginam: quem tamen qui tuum negat, non satis videtur attendere verbum domini sic dicentis. Conuerte gladium tuum in vaginam. tuus est ergo: & forsitan ipse tuo nutu & si non tua manu euaginandus. alioquin si ad te nullo modo pertineret: apostolis dicentibus Ecce gladii duo: non respondisset dominus. satis est. sed nimis. Item est vulgare dictum. vnum gladium habet maximus pontifex actu: alium in habitu
⁋ Quarto maximus pontifex potest dispensare in pirutualibus: ergo & in temporalibus. Nam qui potest in maius, potest in minus.
⁋ Ad tertium. illud de gladiis est hyperbolice dictum: quare ex ipso non potest trahi efficax argumentum. Secundo ipse ponit forsitan& hoc sufficit pro toto. Tertio dicitur quod vnum gladium habet actu: scilicet spiritualem: cum interdicit & excommunicat: alium habet in habitum. i potest rogare principes terrenos, quatinus sint sibi subsidio. & sic habet alium in habitu. i. in potentia, nec capitur hic (habitu) vt capitur ab Aristote. ii. Ethicorum.
⁋ Ad quartum conceditur quando minus includitur in illo maiori: alioquin non oportet. homo enim potest ratiocinari: non autem volare. Et concluden do dicam quod hic potest esse vna disputatio verbalis & alia realis. Nam si dicatur maximus pontifex esse dominus omnium: & omnes alii principes eius vasalli: & posse eos instituere & destituere ad suum nutum: licet inique faciat: hoc iudico falsum: & contradictionem huius sensus posui in conclusione. Si vero dicatur quod nullo modo potest legitimare in temporali bus quo ad successione in terris regum: & si legiti met vel legitimare conetur: nihil agit: & quod reges non sunt eius vasalli, sed aliquod dominium habet: petatui in quo sensu. hoc dixerim quia interdum inuenimus. verbosas positiones / in sententia convenientes & so lum verbis discrepantes. Si enim intelligatur habere dominium in temporalibus casualiter: & multum posse agere ad depositionem regum / suadendo / consultando / immo alios ad gladium prouocando in eos / quando sunt labefactatores fidei: & reipublicae christianae prorsus inutiles: hoc mitius ferendum est: nec est alienum a dictis nostris. Si vero aliqui reges cum populo se tradiderunt romanis pontificibus / vt fertur de Anglis: nihil ad nos. collector namque romani pontificis pecuniam in Anglia colligit / ex quaelibet domo denarium vt intellexi: qui denarius papalis dicitur. sed illic oportet videre: an solus rex regnum pon tifici subdidit: vel rex & populus. Non tamen opinor quod Angli vllo modo permitterent pontificem desti tuere suum regem, & alium constituere: nunquam enim aliquem romanorum pontificum hoc facere permiserunt.
⁋ Hactenus quomodo Petrus ex institutione Christi est caput ecclesiae & quilibet eius successor: quamuis de successore in euangelio non legatur. Nam Christus legislator optimus politiam regalem & optimam instituit: non pro vno sed toto tempore ad diem iudicii vsque. Et tam episcopi quam curati sunt ex institutione Christi: vt Petrus. Caeterum Petrus aut successor eius ex institu tione Christi non habet dominium in temporalibus: sed solum in illis quae principes saeculi illi benigne & gratis contulerunt & conferunt. Dico tamen de iure naturae esse quod pascatur & sustineatur / si nihil habeat) se cundum decentiam capitis pro quanto vigilat & laborai pro se & reliqua parte corporis. Quamuis autem leges ciuiles de praescriptionibus tollat, vt in. c. fi. de prae script. vel aliquas alias: hoc non arguit pontificem habere dominium super reges: sed idcirco facit quod lex illa nutrit peccatum: & quod actus ille non est iurisdictio nis ciuilis sed ecclesiasticae: ad quam spectat singula peccata salubri remedio cohibere. alioquin nullam legem ciuilem tollere potest: vt dicit glos. in regula Possessor. de regu. iuris lib. vi. Habet tamen ponti fex dominium in terris ecclesiae a Constantino datis quas in ltalia tenet. Nam Constantinus & populus in illam donationem consensit. & quicquid sit: iam in terris illis praescripsit: & peccat terras illas auferre tentans nunc ab ecclesia. Sed licet nullus rex superiorem in temporalibus agnoscat: omnium tamen regum caput est pontifex, quia est eorum ca- put in spiritualibus. Alibi autem prolixius materiam inter imperatorem & reges deduco: an vllam praemi nentiam imperator habeat super reges. Praeterea reliquos apostolos episcopos factos a Christo dixi mus post resurrectionem: & per consequens tam epi scopi quam curati / sunt de iure diuino quemadmodum romanus pontifex, nec aliquis purus homo potest llud ius & illas potestates tollere ab ecclesia / plusquam summum pontificatum. licet Petrus Paludanus & de turre cremata tencant oppositum. Sed hoc quod ipsi tenent: censuit in fide haeresim facultas nostra. & hoc idem aliis rationibus muniuimus.
On this page