Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
1

⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Quarta. Varto circa hanc distinctionem. xxiiii. quia in ea materiam beneficiorum tractare vtcumque proposui: Quaero: an accipiens personas in beneficiis ec clesiasticis peccet.

2

⁋ Pro quaestionis elucidatione v explicabitur quid sit acceptio personarum. quia vt primo Elenchorum dicitur. necesse est non intelligentem significantias terminorum paralogizari. ls acceptor personarum dicitur qui per sonam personae iniuste praefert: siue in conferedo / siue in acceptando. hoc est tam acceptione actiua quam passiua. Iniuste) autem sumitur contrarie.

3

⁋ Ex quo sequitur quod deus non est acceptor personatum: licet teneatur quod gratis praedestinet: & nemo possit bene agere sine eius ope speciali: quam quidem sua sponte vni confert & non alteri. hoc patet: quia nul li est obnoxius: nec flectitur cum regula Lesbia tortuose: sed regula inobliquabilis est. Illud autem Petri Actuum. x. In veritate comperi: quia non est personarum acceptor deus, non concludit oppositum: quia putabat Petrus antea fidem solis hebraeis esse praedicandam, sed Cornelio gentili fidem suscipiente / sciebat Petrus deum velle suscipere ad fidem gentiles. & sic non solum accepit gentem ludiorum. Secundo sequitur quod episcopus confe rens beneficium vni idoneorum & non alteri / non est acceptor personarum: quia non praefert personam perso nae / indebite. Tertio sequitur quod romanus pontifex dispensans cum duobus regibus quatinus fi lius & filia matrimonium contrahant gratia belli sedandi & pacis nutriendae / & non eum duabus priuatis personis, in quibus habetur haec ratio, non est ac ceptor personatum. quia hoc non facit indebite. Quarto sequitur: quod si quis ex ignorantia inuinci pili beneficium minus idoneo conferat: non est acceptor personarum. Quinto sequitur per oppositum: quod pontifex / rex / vel primarius collegii iniuste perso nam personae praeferens, est acceptor personarum

4

⁋ Significatione vocabuli explicata pono conclusionem responsiuam: quae est haec. Omnis acceptio personatum in beneficiis ecclesiasticis est graue peccatum. & intelligo tam de acceptione actiua quam passiua. hoc est tam in accipiente quam in dante. Pro batur conclusio. omnis acceptio personarum est graue peccatum: omnis acceptio personarum in beneficiis ecclesiasticis est acceptio personarum: ergo omnis talis est peccatum, consequentia tenet ex primo primae. maior est clara, saltem quod est peccatum: cum in quid nominis acceptionis personarum / ponatur (iniuste, Sed dicis. hoc solum concludit esse peccatum: & non graue pectatum. Alias rationes ponam quamlibet personarum acceptionem in ecclesiastico, concludentes esse graue peccatum: licet vna sit alia grauior.

5

⁋ Et primo sio robo. acceptio personarum opponitur iustitiae. mo do iustitia est praeclarissima virtutum. v. Ethicorum primo & neque est hesperus neque lucifer ita admirabilis. Et prouerbio (inquit philosophus) dicere solemus: iustitia in se virtutes continet omnes. modo quanto vir tus est melior vel eius actus: tanto eius oppositum est peius, ex doctrina Arist. topica. Praeterea iusti tiam sacrae historiae bibliacae plurimum extollunt, & ustos ratione iustitiae: ergo est multum efferenda. an tecedens patet his testimoniis sacris. lustus vt pal ma fiorebit. In memoria aeterna erunt iusti. lusti fulgebunt sicut sol. lustorum animae in manu dei sunt. Et psal. cy. dicuntur beati. vbi psalmographus dicit. Beati qui custodiunt iudicium: & faciunt iustitiam in omni tempore. Et Matth. v. inter beatitudines a Christo enumerantur beati qui persecutionem patiumtur propter iustitiam. ergo per locu ab oppositis / iniusti sunt miseri, quorum memoria abolebitur de terra viuentium. Et Augustini iiii. de ciui. dei. iiii. ca. ait. Remo ta iustitia quid sunt regna nisi latrocinia magna? er go cum be neficii collator iustitia repudiata Beneficium personae inidoneae confert: grauiter delinquit & quato personae minus idonee: tanto magis delin quit.

6

⁋ Secundo arguitur. illud est graue peccatum quod est causa virtutis relinquendae, & cofidendi in vitiis. sed sic est in acceptione personatum in conferendis beneficiis ecclesiasticis: ergo est grande peccatum. com sequentia tenet cum maiore. & probatur minor. Nam. cum eruditi & probi ad honores vocantur sicut Aaron: alii ad virtutes animantur / quatinus & ipsi postea honores obtineant. per honores autem locum vel bene ficia honorifica / & omne illud quod laude dignum a prudentibus putatur, intelligo, nec illud est pecca tum: quia non est causa finalis virtutis: sed potius effectiua eius & inflammatiua. quod enim ad virtutem honor accendat, manifestum est. Honos, inquit. M. Tullius, alit artes: & omnes ad studia incendimur glersia. Simulacrum nanque Alexandri in templo Herculis in occidentali hesperia lulium Caesarem ad fortiter agen dum induxit. Non aliam ob causam fortiter pugnantibus pro patria triumphus & ouatio apud maiores parabatur. hinc Milciadis trophaeum sic Themistoclem inflammauit ad gloriam: vt ei nocturnum somnum eripuerit. Et vt suos ad virtutes animarent prudentes illi Romani: templo honoris templum vir tutis coniunxere, vt inquit diuus Augustini v. de ciuidei. c. xii. insinuantes nulli ad honorem esse aditum: qui per virtutes gradatim non transiuerit. Nemo est tam cornea (vt aiunt) fibra, quam spernat honorem. Non secus honoratiores sedes licentia donandis tam in theologia quam in artibus conferuntur: nisi vt iuuenes ad studium, & virtutes tam intellectuales quam appe titiuas alliciantur. Sufficienter ergo ostensum est hono res esse virtutum productiuos. & ex consequenti per oppositum, honoris ablatio inertiam & vitia nutrit. Quod patet a signo. plerique literis apti & ad regendum gre gem / ad curias principum & tumultus aulicos se con ferunt vt honoribus potiantur: vbi in schola mo rum & literarum non proficiunt: sed deficiunt & retrocedunt, nemo est qui non nouit, non tamen nego quin vocati ad tumultus aulicos possint illic moram tra here sine peccato.

7

⁋ Tertio arguitur. illud est graue peccatum quod est causa innumerabilium malorum in to ta republica. sed sic est de acceptione personarum in beneficiis ecclesiasticis. igitur. restat solum probare mi norem. si episcopi essent boni, solum probis benefi cia ecclesiastica conferrent: & sic verbo & exemplo seipsos & illiteratos seu laicos erudirent. & per consequens tam principes quam laici multo meliores effi cerentur. & sic cum quolibet episcopo bono, totam dioecesim bonam haberes. quia ad motum primi mo bilis mouentur sphaerae inferiores, etiam motu raptus. alios quippe male natos ad virtutes, sua influentia raperent episcopi. Talia enim sunt subiecta qua lia permittuntur ab eorum praedicatis. iuxta topica re gulam. & cum necesse sit tam regem quam principes esse licuius dioecesis: per bonos episcopos totum regnum diuitiis spiritualibus scilicet bonitate abundabit. Ad vitia autem quae sunt virtutibus inimica & con traria, non solum sequi poenam in alio saeculo: sed & in hoc mundo poena temporariam: gladium nonnunqum per bella ciuilia: interdum ab hoste extero: famen: & pestilentias: nemo est nisi infidelis qui dubitet. vnde Hieremiae. xv. pro peccatis populiinquit propheta in persona domini. Et visitabo super eos quatuor species dicit dominus. gladium ad occisionem: & canes ad lacerandum: & volatilia caeli & bestias terrae ad deuo randum & dissipandum: & dabo eos in feruorem vni uersis regnis terrae. Et. xxxiiii. ca. eiusdem libri ai propheta. Ecce ego praedico libertatem, ait dominus, ad gladium, ad pestem, & ad famen, & dabo vos in con motionem cunctis regnis terrae. Modo pro regula ser- uabis, quod ex poenis quas deus pro peccatis: scriptura pro culpis commemorat / edocemur sufficienter / quare has tribulationes in nos mittat: quia non est malum in ciuitate quod non fecit dominus: de malo poenae intelligo Ecce ergo multa mala quae ex malis epscois sequuntur.

8

⁋ Et adhunc idem ostendo sic. dans occasionem damnt aliquibus / tenetur eos releuare. modo instituens inido neu dat damni occasionem. Isti namque viri spirituales debent esse tanquam bases & colunnae in politia christiana. modo vbi non est bonum fundamentum: nihil firmum superaedificari potest. i qui. i. Cum Paulus. & de praes byte, non bap. Veniens. Et sicut Salomon in templo materiali construendo lapides quadratos & politos accepit: sic debet praelatus pro ecclesia construenda acc pere viros probos: qui more tesserae vbicumque cadera contingat, in vnam costarum cadant. Et rursus connexio virtutum episcopi / & ecclesiastici boni qui spiritualibus praesunt / regem & principes bonos efficerent vt diximus. nam mores regios, omnes asseclae seu curiales libenter insequuntur vt eis complaceant: quia in sua curia est primum mobile. & sic de quolibus magno viro in sua domo intelligas. Si autem rex & principes essent boni: in dignitatibus ecclesiasticis ad se non pertinentibus, queadmodum sunt episcopatus & bene ficia, non se ingererent. & si interdum rogarent / pro bonis & probis intercederent: & boni canonici bonos epi scopos eligerent. Concludendo itaque quales habes epos: tales habebis canonicos: & ediuerso. nam mali canonici & vetemo rubiginoso torpentes num quam eligunt seuerum & vigilantem episcopum ne eos puniat. Verbum namque est vulgare, similis similem sibi qua rit. Episcopus vero improbus ambitiose ingrediens fa mulis, & aliis indignis / animarum curas committit: qui ad huc curiam vt plura habeant / insequuntur: deinde plus offerenti ad firmam cura traditur: quem oportebit & illiteratum & in idoneum esse ad populum regendum. quia literatus & prudens nouit aliunde sibi prouidere: nec datur ei pro suis laboribus praemium condignum: propterea onus curae relinquit. Ecce ergo minorem ostensam quod innumera mala ex acceptione personarum sequum tur. Et licet in practica sic fiat inidoneorum promotio syncera tamen speculatiua eam contra rationem ostendit. Quamuis etiam sit de vita / non tamen de honestate cle ricorum super altare dei ponere vitulos & hominium simu lacra muta: doctos quoque ac probos subesse: & ido la hominium monstra praesse

9

⁋ Nunc aliquibus rationibus instabo contra conclusionem vt distinctius cognoscatur idonetas. Et arguitur primo sic. in idoneus capiens benefi cium non tenetur sub poena peccati ipsum resigna re. ergo ei beneficium conferens non peccat. anteceden patet: quia paucissimos vel nullos beneficia ratione peccati euitandi resignantes vides: ergo vel omnes beneficiati sunt idonei: vel multi sunt in peccatis & in illis tandem moriuntur.

10

⁋ Respondeo. tam con sequentia est neganda quam antecedens: quemadmodum licet prodigus peccet dado creberrime: tamen capiens non tenetur restituere datum. Secundo nego antecedens: & dico quod tenetur resignare beneficium suis humeris impar: & hoc quando cognoscit se inidoneum, vel cognosce re tenetur. Ignorantia enim vincibilis non excusat quin peccet. & concedo quod plerique manent in peccato non restituendo / quorum multi nunquam faciunt conscien tiam: etiam manentes in idonei. nam si erat quis imidoneus tempore acceptionis, peccauit heneficium quo est indignus acceptando. & eadem ratione quo libet tempore quo benificium tenet manens inidoneus. Secundo. sit sortes sciens facere omnia quae a. beneficio incumbunt, sed tamen occulte malus & hypocrita. arguitur sic. Sortes tenens a. curam est inidoneus: & tamen non peccat tenendo a. curam: cum sciat facere omnia quae illi curae incumbunt. Dicis forte. potest alios reducere & rectificare se non rectifi cato. Contra. impossibile est rectificare vmbram virga illius effectiua non rectificata. ergo non potest alios rectificare nisi se rectificet. Respondetur. si sit occulte malus lasciuus vel auarus: nolo dicere quod peccet tenendo beneficium: sed bene moraliter agit licet non meritorie / manendo in peccato occultonec est simile de vmbra & virga: vtpote in effectu & causa naturali: & in agente libero. Vlterius dico. licet homo labatur in peccatum publicum vel notorium carnis, quod maximae infamiae est in vulgo non tamen tenetur restituere beneficium, modo sit in proposito efficaci emendandae vitae: quia suc cessu temporis ostendet se in alium virum muta tum. Oppositum autem est nimis durum. nam considera re oportet, homines nos esse: & non esse arborem sine nodo. Propterea non opinor cum dicentibus quod existens in mortali non facit fructus suos in beneficio.

11

⁋ Sed contra istud argumentor. bonitas putata hypocritae fuit causa quare bonus episcopus huic beneficium contulit / qui reuera est hypocrita modo deficiente causa deficit effectus. ergo cum non esset intentio episcopi ei conferre beneficium: non habet iustum titulum in eo: & per consequens ad resigna tionem tenetur. sicut diues simulans se pauperem / elee mosynam capiendo: eam restituere tenetur. Respondetur concedendo quod bonitas morum fuit vna causarum quaere da batur huic beneficium. sed idoneitas est casa praecipua: & alia debes reputari accidentatia. alioquin no esset stabilimen tum in coscientiis hominium de retinendis beneficiis. Et licepus non intenderet conferre huic beneficium nisi stantibus his duabus causis: tamen intentio cadens super vnam causam est praeter rationem: si intendit quod non haberet beneficium & ipsum restitueret si non haberet illa duo. Nec exemplum adductum de diuite con cludit quia reuera diues non est obiectum eleemosynae: sed omnino esset simile si aliquis nebulo fingeret se esse bonum vt haberet eleemosynam: quod reuera sit pauper & malus. ls enim non tenetur restitu ere eleemosynam acceptam, quae litercumque intenderetdans illi conferre, cum in potentia propiqua sit capax.

12

⁋ Tertio arguitur. quilibet est reputadus bonus & idoneus donec conster de opposito. de praesump. c. Dudum. Sortes quem non noui est huiusmodi. igitur. sed stat talem esse inidoneum. ergo conclusio falsa.

13

⁋ Respondetur licet non tenear elicere iudicium de alio: tamen si aliquod eli ciam, debeo assentire quod sit bonus quando non costat de opposito. & licet sit iudicium erroneum / non refert Hoc enim sufficit. nam ille assensus est mihi ignorantia inuincibilis. quod autem ita iudicandum sit convincitur ex vet bo Christi. Matth. vii. Nolite iudicare & non iudi cabimini. nolite condemnate & non condemnabimini. Sed propterea non debeo iudicare eum bonum pastorem. aliud namque est esse bonum virum & bonum canonicum: vel bonu curatum. sicut primo poli. dicit Aristi non esse idem esse bonum virum & bonum ciuem. Non enim te fugit ad varia officia / variam explorationem requiri. nam ad conuiuendum in mundo cum aliquo sufficit iudicare eum bo num. sed si velis extruere domum, vel habere generum pro filia: aliam faceres inquisitionem pro perito latomo vel idoneo genero.

14

⁋ Quarto arguitur. habeat sor tes beneficium a vero collatore tempore quo est inidone postea improbo labore literis & moribus proficiat: ita vt euadat idoneus in a. tempore. tunc sic. iste non tenetur relinquere beneficium: & tamen in ipso fuit acceptio personarum passiua: quia non iuste detinuit beneficium toto tempore quo erat in idoneus: & nunc quando est idoneus non habet collationem denuo. ergo nunc tenetur relinquare beneficium.

15

⁋ Hic respondet Panor. in. c. qualiter de cleri. tenendo quod tenetur relinquare beneficium, quod tempore inidoneitatis habuit collatum. & licet aliquid apparem tiae in hoc sit: nolo esse ita rigidus: & existimo illud falsum. Vnde sic arguo. collator fecit quod in se erat ad conferendum huic beneficium: nec reuocat toto tpeinidoneitatis: & nihil obstat quin iste iuste / iure fori & iure poli semper habuisset beneficium nisi quia erat in idoneus, nunc autem est idoneus: & episcopi con sensus tacitus & virtualis habetur, non enim requiritur denuo aliquis consensus actualis ipsius collatoris. Et potest dari quodammodo analogia. Si Sortes & Berta contrahant in facie ecclesiae / sorte animo dis sentiente & Berta consentiente: Sorte tamen postea consentiente, & Berta nunquam amplius habente consensum: super hoc manet consensus sor tis occultus. & forte istud sufficit ad verum matrimonium. & si sic: manuductionem sufficientem habes. Sed quicquid sit de illo: dico sufficere quod dictum est in matrimonio spirituali: quod inter praelatum & ecclesiam contrahitur: immo inter quemlibet be neficiatum & ecclesiam licet alii praelatos magni ficantes dicant hoc solum verum in magnis prae latis. in signum cuius annulum portant. sed paru hoc facit: eadem enim est sententia: & est solorum verborum multiplicatio. Sed contra hoc arguitur, non firmatur tractu temporis quod de iure ab initio non subsistit. per regulam iuris. lib. vi. &. itt. eo. ti initio. Respondeo. ex parte collatoris non erat defectus ab initio: sed ex parte in idoneitatis suscipientis Secundo dico quod regula illa intelligitur si omnia caetera maneant paria: puta in simili inidoneitate. & potes l videre in analogia quam dedimus. & ostenditur al de. nam si habeam equum sortis furto ab ipse transferat in me dominium eius: iam iuste teneo equum quem iniuste ab initio habui. Contra ln arguitur. ergo si quis esset inidoneus ob defect tiae vel aliud tempore electionis ad dignitatem aliquoi & tempore confirmationis idoneus: is esset confirma dus. consequens est falsum. vt patet de elect. c. Qualiter. Et confirmatur. ad iustam electionem duo in runtur / scilicet idoneitas: & eligi ab his ad quotinet. modo tempore electionis ille est inidoneus: er go est ineligibilis. Respondetur. ex dictis non se quitur. ratio est: quia non habet totum iu tum in foro exteriori, non enim sufficit electio qui usque sit confirmatus. ergo concedendo conclusionem quam posui / sum adhuc liber ad opinandum. & quicquid dicat Panor. in illo. c. Qualiter. concedo episcopus potest talem confirmare cu est idoneus tempore quo est ei oblatus: & aliidederunt ius quod dare po terant. Nec illud cap. iuuat. quia illic nihil dicitur de hoc an esset idoneus ante confirmationem. & non idoneus non efficitur in tam angusto tempore idoneus, nisi fonte caballino labra proluerit. et si idoneus tunc fuisset / poterat papa electionem con firmare: licet non esset necessarium talem confirma re propter alterutram illarum causarum: scilicet quia administrauit ante consecrationem, & passus est de fectum scientiae ad episcopatum requisitae. Ad confirmationem concedo quod duo illa copulatim ad iustam electionem requiruntur / ad hoc vt quis beneficium teneat: nisi sit ignorantia inuincibilis: vel nul li idonei reperiantur. & quamdiu ista duo simul non po nantur: iniuste beneficium tenet. propterea tempore inidoneitatis & capiens & dans peccat. Ad hoc sa tis responsum est. Potes replicare de electo simo niace si maximus pontifex illam electionem confirmet. qui si alioquin sit idoneus: iuste beneficium post confirmationem tenebit. sed non est difficultas.

16

⁋ Quinto arguitur. Ex conclusione sequitur quod senex cum in inidoneitatem descendit / tenetur beneficium relinquere, consequens est durum. & quod sequatur notum est ex conclusione. cum duo ad te nendum beneficium cum sana conscientia requia rantur: scilicet idoneitas: & collatio ab illo ad quem spectat. & quod tu possis esse inidoneus propter sene ctutem patet ratione: quia non potes fortasse egre didomum & facere illa quae beneficio incumbunt. Item expe tientia videmus quod in bona aetate homines plus rati nis incipiunt habre: aliqui citius, aliqui tardius: & sicut ratio successiue crescit, ita sensim euanescit. incipiat ei go sortes in sexagesimo anno minus rationis habre qua antea: cum tota ratio sit finita: & omne finitum per ablationem finiti tandem absumatur. primo Physi. nihil tandem rationis remanebit. & propterea prouerbio dicimus / senes esse bis pueros. nam alterationem corporis alteratio mem tis sequitur. Hinc dicit Alanus. Vtribus antiquis vi num committere noli. Nec senibus sensum quem retinere velis. Et Horatius senum incommoda recitans sic inquit. Difficilis, querulus, laudator temporis acti

17

⁋ Ad quintum respondetur. dato quod esset senex omino ad pueritia mentis descendens: durum mihi videtur quod teneatur beneficium relinquanre, cum iam sit miles emeritus & fixerit armaad postem Herculis: & bene meritus sit de politia ecclesiastica, nego ergo quod tenetur reline re beneficium nisi habeat aliunde prouisionem vt alatur: vel ab episcopo / vel ex patrimonio: vel collectam pecuniam ad emendum vitalitium. & oportet dare ei coadiutorem quia parochianis vel ab episcopo nutrietur. quia dicere oppositum / esset dare occasio nem probis viris non impendendi omneum operam suam in subi iectam materiam: sed sibi prouidendi. Nec huic sententiae obuiat. c. Cum percussio. de cleri. aegro. vel debi. & cap. sequentia de leproso. Si vtrique sufficiat bene ficium, partiatur inter eos. sin minus / alatur ipse ex benefi cio / & alteri pronideat epsous. Secundo dico, quando homo inci pit esse minus idoneus propter senium / vel quaecumque alia ratio ne: probe ageret alteri cedendo: more illius boni Vale rii epi Hipponensis: qui Augustino cessit: Petri Da miani: Alberti magni / & sancti Baldredi. Tertio dico quod senes si temperati fuerint & bene nati / quanto magis colligunt in annis: tanto deuotiores & magis idonei efficiuntur. nam per rerum experientias plus proficiunt quam carnis alteratione deficiant. & licet non possint sic suo officio incumbere vt in iuuentute: tamen verbo & exemplo possunt illud supplere. vnde M. Tui lius in Catone maiore seu de senectute sic inquit. Non viribus / aut velocitatibus, aut celeritate corpo rum res magnae geruntur: sed consilio / auctoritate / & sententia: quibus non modo non orbari: sed etiam auger solet senectus. Quod perbelle per operarios in naui ex plicat. nam clauum in puppi quietus tenens / non est minus vtilis quam sentinam exhauriens. Et paulo post in quit. Quia si legere aut audire velitis, externas & maximas respublicas per adolescentes labefactatas, a senibus sustentatas & restitutas reperietis. Florentis namque aetatis temeritas est passio: pru dentia senectutis. Plerosque senes in medium affert qui plurimum in senecta polluerunt: vt Sophocle Hesiodum, Simonidem, Homerum / Democritum / Plato nem, & Diogenem Stoicum eius contemporaneum. Cui alludit illud Homericum in primo lliados de Nestore / qui tertiam viuebat aetatem: & tamen ex ore senis du cior melle fluebat oratio. ldipsum per viros Heroi cos legis gratiae illis longe praestantiores probare pos sum. Nam btuns Simodo Chananeus vicesimum supra centesimum vitae agens annum / non sine magna gentilium admiratione pro Christi fide vitam in mortem commutauit. De loanne euangelista / Hieronymo & Augustino egregiis viris & de aliis innumeris cae lo dignis in lege gratiae idem inuenies: qui corpus Chri sti mysticum scripto & vitae exemplo instituerunt Nonne medicus corporis senex, ob longas experientias licet minus de theoricis calleat, iuueni medico est praeferendus? Quare ergo hoc negabis de medi co spirituali, cum dium vixiti, licet mortaliter crebro deliquerit? Tota enim gratia & merita in poeniten tia cum ipso resurgunt, quod iuuenis, licet sanctius vixerit / non habet. ista autem plurimum iuuant ad bene viuendum. Vltimo dico quod homo non pro portionabiliter amittit rationem tendendo ad mortem naturalem: sicut eam acquisiuit cum primo an nos discretionis ingressus est. hoc tibi sensibiliter ostenditur. nam in quantitate corporis sui acquirit tantum in vigintiquatuor annis, & plus, quam in to ta vita amittat. & contingit quod septem pedes in annorum curriculo signato acquirat, & vix dimidium in centum amittat. Nec etiam ratio tanta velocitate proportionabiliter, sicut corpus diminuitur. Non me fugit quin iuuenis insolubi lia / obligationes, & caeteros nexus prae manibus habens, se alterum Origenem vel Hieronymum exi stimet.

18

⁋ Sexto. reliquat episcopus breue aliquod de beneficiis dandis (vt moris est) suo vicario: i quo ponat inidoneos. Arguitur sic. collator non pec cat eis beneficium conferendo. ergo conclusio falsa.

19

⁋ Respondetur negando quod non peccat: quia coopera tur peccato episcopi: & per consequens male agit. Nam tenetur beneficium dare idoneo, esto promisit contrarium Melius enim est deo parere quam hominibus. Actuum v. & in turpi voto mutandum est promissum.

20

⁋ Ecce quid sit perso narum acceptio: & qui sit graue peccatum in politia ecclesiastica: & quod collator benefi cii grauiter peccat ipsum inidoneo conferendo. vel ad hoc cooperando. Ex quo sequitur: quod canonici eligentes episcopum inidoneum grauiter pec cant: quia cooperantur ad inidonei promotione & cum debeat esse caput in tota dioecesi, augetur peccatum. vt enim vulgo circumfertur, dum caputi aegrotat / caetera membra dolent. Vlterius patet quod in idoneus se inidoneum sciens / vel qui scire tenetur: beneficium suscipiendo peccat: & ipsum tenetur restituere si notabiliter a latitudine idoneita tis distet. nam quod parum distat / nihil distare videtur secundo Physicorum. Potest autem esse tam parua dei stantia a latitudine idoneitatis vt sit solum venia le peccatum / beneficium suscipiendo vel dando. Sed vbi incipit esse idoneus: beneficium tempore inidoneitatis acceptum, restituere non tenetur, nec etiam senex: etiansi sit minus aptus ad beneficium quam cum esset iuuenis: qui tamen nonnunquam est iuuene magis idoneus. Cum his omnibus stat quod in idoneo conferendum est beneficium quando putatur errore inuincibili esse maxime idoneus: vel si non ha beatur idoneus. nam vbi non est marpesia cautes: ex latere coctili aedificandum est. etiam aliquis est bonus homo & malus pastor, & contra.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4