Quaestio 5
Quaestio 5
An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Quinta. Vinto circa hanc distinctionem, & secundo cii ca materiam beneficiorum quaeritur. an liceat dare habenfi cium paruulo octo vel detem annorum.
⁋ Respondetur negatiue ex conclusione praecedentis quaestionis: cu nesciat facere op ficium beneficio debitum. & continetur istud expresse de praeben. c, quod sequitur. Super inordinata ordinatione & infra. Cum autem illi sint in ecclesiis idonei reputandi, qui seruire possunt, & volunt in ipsis: consultationi tuae taliter respondemus: quod pueri & beneficiati o non pabent in eadem ecclesia deseruire: in ea non debent idonei reputari. Et patet. i. qui. i. Pueri &. c. Estote. de elect. Cum in cunctis. Nollem tamen constanter negare quin impubi bona indole duodecim vel tredecim annorum possit dari in casu sacellum vel aliquid tale: si aliunde non habeat pro uisionem: quia illud non requirit nisi orationes quas iste effundere potest. sed non est idem de cura animarum / nec de canonicatum. Et praeter causam quam tetigimus: quomodo potest noctu & aliis horis diurnis / interesse diuinis in choro, & facere quae canonicum decent: & consulere episcopo in capitulo: vel communitati canonicorum in his quae ad eos spectant? Et licet beneficia dentur quodammodo intuitu personae / & iste multum egeat hoc non sufficit. nam multi sunt aetatis prouectae / etiam egentes: omnia quae tali officio incumbunt exequi idonei. Indignum est ergo immo iniquum illis postpositis, praeferre ineptos. Hinc beatus Ber nardus in epistola ad Theobaldum comitem scribens inquit. Honores & dignitates ecclesiasticas non ignoro deberi iis qui digne eas secundum deum administrare velint & possint. Porro eas acquiri paruulo vestro meis & vestris precibus: nec vobis iustum, nec mihi tutum noueritis. & quae sequuntur.
⁋ Sed contra hanc determinationem argumentor. Videmus interdum principum filios tra vigesimum annu cia vt episcopatus. ergo a fortiori possu re minora beneficia. Sed rest quaestionem facti non respondet iurisconi Arguitur ratione. tales cum suis bona ecclesiae / & eius libertates tueri me pauper & probus. ergo ad be idonei.
⁋ Praeterea trigenarius potest habi scopatum. sed sunt aliqui octodecim arti / in scientiis & bonis moralibus multo instituti quam seniores. ergo illi senibus praeposi sunt negligendi.
⁋ Ad prir guendum: illa particula dempta quod bona eo melius tueri possunt quam alii. Respondeo i do. nam diuitias sanctitas peperit & manutene namque vitae sanctimonia insignis plus sosiae profuit quam viginti filii regum pro conserua clesiae bonis. ediuerso bona episcopatus guineis istius nobilis dissipantur: & si aliquam pea nuteneant: hoc est pro sua particulari vtilitate intentionem bona conferentium. sicut fabui mustela & patrefamilias. C allegauit patrifamilias quod ei profuisset cor mutes: respondit alter. hoc er modo tuo. Sic nobiles haec bo peribus neglectis deuorent.
⁋ Ad secundum ari tum nego quod quilibet trigenarii ministrando episcopatu, vel etiam cura idone enim aliqui tales pueri moribus, i. Ethicorum. de moralis philosophiae inidoneo a re. Alii autem sunt senes sensu & pulchre dicitur Sapientiae. iiii. Senectus enim venera lis est, non diuturna, neque ani ta. cani autem sunt sensus hominis: & aetas senectutis vita immaculata. Idem habetur. lxxxiiii. dist. c. Porro Illud autem est vnum positiuum humanum quod trige narius possit habere episcopatum & non inferior in annis: in quo potest conditor canonis dispensare. & circa talia positiua annorum theologus pro hominium conscientiis loquens / non debet insistere. Sed stoin hac maxima in lumine naturali nota, quam etiam ex pontifice proxine allegauimus in. c. Super inordinata. de praeben. Stat dare aliquem natum solum. xxviii. annos acceptandum: & quinquagenarium sacerdotem nobilibus etiam natalibus ortum, de necessitate salutis relinquendum: propter vnius idoneitatem & alterius inidoneitatem. Et concedo totum quod argumentum prae tendit: quod scilicet minus malum est in casu etiam coferre epsoatum iu ueni bona indole. xviii. annos nato quam trigenario aequamliter nobili / colluuie sordium & vitiorum irretito. sed nego quod alterutri eorum beneficium conferre potest superior. Contingit enim plerunque iuuenem male natum / ob praeceptores & formidine poenae in exteriore homine bene viuere: qui sibi relictus praeceps in vitia rueret. Ambigua namque est res vita iuuenum fu tura. nam qui putabantur boni in iuuentute: in viros inprobos crebro euadunt. Hoc exemplo quotidiano prae oculis videmus: quod eleganter tangit sapiens prouerbiorum. xxx. dicens. Tria sunt difficilia mihi: & quartum penitus ignoro. viam aquilae in caelo: viam colubri super petram: viam nauis in medio mari. ad lecit ex industria, & quartum penitus ignoro: vcviam viri in adolescentia. Et hinc Hieremias renuit ad populum mittit inquiens Hieremiae primo a. a. a. domine deus. ecce nescio loqui quia puer ego sum. Nescienti autem. loqui beneficium non est conferendum. Quare eiusmodi iuuenibus non sunt conferenda beneficia, & potissimum maiora: quia non constat sufficienter de eorum idoneitate. nam vt dicit Arist. iii. Topic Nemo eligit iuuenes in duces quia non constat eos esse prudentes. & primi Ethicorum tertio dicit idem philosophus. luuenis non est ciuilis doctrinae idoneus auditor: est enim rudis actuum vitae. Et ingeni prum fons Homerus primo lliados Agamemno nem dixisse recitat: se malle quinque nestores le senio confectos habere quam decem Aiaces: cum torrentissim Aiax vix vlli hominium suae tempestatis in marte cesserit. Hinc Alexander Philippi teste lustino libro vndecimo, duces sexagenarios creauit. sic enim di cit. Cum ad periculosum bellum exercitum legeret non iuuenes robustos, nec primo fiore aetatis / sed veteranos plerosque etiam emeritae militiae. Ordi nes quoque nemo nisi sexagenarius duxit. vt si prim cipes castrorum cerneres: senatum te alicuius priscae reipublicae videre diceres. Cui luuenalis satyra xiii. suffragatur inquiens. Improbitas illo fuit admirabilis aeuo. Credebant hoc grande nefas & morte piandum, Si iuuenis vetulo non assurrexerat: et si Barbato quicumque puer vel ipse videret Plura do mi farra & maiores glandis aceruos. Tam venerabile erat praecedere quatuor annis. Si iste seniorem iuniori praeferat in exhibenda reuerentia a fortiori in officio honorifico reipublicae vtili.
⁋ Sed contra istud arguitur. Paulus doctor gentium Timotheum fecit episcopum / qui tamen erat iuuenis. nam primae ad Timotheum. iiii. di cit. Nemo adolescentiam tuam contemnat. sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatio ne / in charitate / in fide / in castitate. & non est dicendum quod male egerit. ergo alii possunt eum imitari.
⁋ Respondetur. oportet dicere quod Timothe iste non erat magnae aetatis: ex verbis Apostoli sed vita eius erat apostolo exploratissima. Fateri tamen oportet quod satis bonam habebat aetatem& vt arbitror. xxiii. aut. xxiiii. annos, quod auctoritate solida conuincitur ex Beato Luca, Actuum xvi. in principio capitis sic dicente. Peruenit autem Darben & Lystren Paulus supple vt ex capitis praecedentis calce patet. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timorheus: filius muli eris viduae fidelis / patre gentili. huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant & lconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci &c. ergo hic Timotheus cum esset filius viduae: non erat sub ferula, sed libere viuens apud suos opti mi testimonii, dignus vt cum doctore gentium proficisceretur: & praeterea in societate eius satis probatus. Idem Timotheus erat propheta. nam primae ad Timotheum quarto Apostolus ad eum scribens inquit. Noli negligere gratiam quae in te est: quae data est tibi per prophetiam. Et primo cap. eiusdem. Hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias. Tamen districte ei prohibuit admittere inexpertos dicens cap. iii. eiusdem. Non neophitum: ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli. vbi glossa interlinearis. prae caeteris digni orem se putas quasi eo egeat religio. ac si diceret putat se & suos / ecclesiam & eius bona defendere. vbi etiam eleganter glossa marginalis dicit. Heri in theatro: hodie in ecclesia. vesperi in circo: hodie in altari. Dudum fautor histrionum: nunc consecrator virginum. Et in quinto cap. eiusdem. Manus cito nemini imposueris: neque communica ueris peccatis alienis. ac si diceret, non imponas manus viro nondum satis probato: quia si delinquat / cum eo in peccato communicas: hoc est, peccasti talem praeficiendo. Vide ergo an doctor gentium consuluerit, ad dignitates admitti inexpertos iuuenes. Sed quo ad personam Timothei manifeste ex his vides quod dignus erat non solum vt Ephesi episcopus esset: sed honore multo amplio re.
⁋ Ecce quomodo non est conferendum beneficium pueris propter eorum inidoneitatem. parentes vero eis beneficia procurantes ipsos spiritualiter odio prosequuntur: eis non beneficium: sed maleficium / non praebendam / sed emendam procurantes. Et quamquam parentes & liberi ab initio gaudent timenda tamen sunt nouissima. quemadmodum si imprudens dementi det ensem: vterque gaudet: sed exitus acta probat. Senem probatae vitae, iuueni etiam bona indole propter vitae incertitudinem longe praeferendum dicimus. & obiter de senibus loquuti sumus ob iuuenum ad ipsos comparationem. Sed in quaestione praecedente praecipue de senibus, & incidenter de iuuenibus mentionem fecimus. Vlterius dico. licet parentes crebro peccent magna beneficia etiam claro genere iuuenibus prouidentes: pro maiore tamen malo euitando tenentur eis praeficere probos viros & literatos: & vicarios constituere bonos & sollicitos. Non dico tamen ipsos ex toto excusari. Amplius dico quod non decet viros exemplaris vitae coassistere illis qui beneficia im probe tenent: sed debent eos exhortari vt beneficia quibus sunt indigni relinquant: quae si relinquaere non luerint, eis valedicant. aliis autem licet interdum eruditioribus non ita exemplaris vitae viris non est sic indecens adesse & cohabitare. Non tamen constanter negem: vbi probetur & comperiatur a bonis viris, optima indole iuuenis. xx. annos natus aut circiter, quin ei possit conferri etiam grande beneficium modo sit verosimilis spes de continuanda honesta vita: in qua suapte natura sit perseueraturus: quia probis parentibus ortus. Nam ex bonis parentibus boni nascuntur liberi. primo Politicorum. etiam boni parentes probos adhibebunt viros: qui eum moderentur & instituant: quales nonnullos ex primoribus iuuenibus in Gallia nominare possum. Nolo itaque iuuenem aliquem talis aetatis / his circumstantiis adiectis dicere obnoxium / beneficium etiam episcopatum recusare: & per consequens assistentes non tenentur hoc ei suadere: hoc saluo quod partes episcopi exequentes omnia circa episcopatum ita probe faciant ram in conferendis beneficiis quam in aliis vt quicunque vicinus episops tales certe laudo dumodo plura non petant: alioquir manifeste latitudinem inidoneitatis ingrediuntur. hoc tamen non obstante beneficii collator vel ad conferer dum coadiutor / non tenetur credere / immo male fi cit credendo familiaribus tali iuueni vel amicis eius: asserentibus eum esse idoneum. nam contingit eos fauore sanguinis vel amicitiae falli. cum hoc tamen pro eo laborantes omnibus his circumstantii positis quas posui, forte non delinquent. At securius est in foro conscientiae intercessoribus & collatoribus, iuuenes etiam optimae famae in moribus relinquere: & assumere viros cognitos valentes / si haberi possint.
On this page