Quaestio 6
Quaestio 6
Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
⁋ Distinctionis Vigesimaequartae Quaestio Sexta. Exto in hac distinctione / & tertio circa hanc materiam beneficiorum quaeritur: quomodo ab inidoneo idoneus segregetur. Et arguitur quod non requiritur magna scientia etiam in episcopo: & minor scientia ad curam animarum in inferiore sufficit: in mo non requiritur scire congrue loqui. nam datis duc bus sorte & platone aequaliter scientibus: platone tamen prudentiore in agibilibus: plato est praeferendus: quia magis idoneus, ex postea dicendis in hac distinctioni ergo aliquid prudentiae alicui scientiae aequi: ualet. tunc detur vnus magis prudens quam plato, minus sciens quam alteruter istorum. ille est ita idoneus vt vnus istorum. & sic ascendam per prudentiam & diminutionem scientiae: quousque detur vnus vix latine sciens, etiam cura animarum dignus. Praeterea non requiritur semper resident: a in beneficio, vt postea dicemus. ergo ad beneficium iuste tenendum sufficit hare bonum vicarium loco suo. sed talem facile habere potes: ergo vix congruus (vt dicunt) & literarum ne scius sufficit: nec requiritur scientia vlla ad curam pastoralem
⁋ Hanc quaestionem difficilius est enodare in particulari / quam implicitos lororum Gordii nexus dissoluere: vel planetarum motus in eccentricis & epicyclis discernere. Nam licet haec propon ex terminis sit patens: nulli in idoneo conferendum est beneficium: tamen Titio demonstrato vel Me uio dubium erit an iste sit idoneus / an in idoneus Sed quia vt dicitur primo Ethicorum sermones vniuersales in morali philosophia parum vtiles sunt: particularius secundum temporis angustiandescende re elaborabo: in primis argumenta proposita euacuando. Primum argumentum tangit difficultatem an scientiae prudentia aequiualeat. Et pro illo intelligendo scito quod scientia discemendi inter peccata est scientia de qua loquimur. Scientiam enim non capimus posterioristice. nam logica & naturalis philosophia hic non sufficiunt: licet requiram tur ad ista penitus cognoscenda, nec debet esse sermo de prudentia rerum externarum a beneficio quare de alia prudentia non debet esse comparatio. modo illa prudentia a scientia ferme omnino dependet. Prudentia enim est iudicium de recte agendis vel omittendis, quod scientiam circa hanc artem requirit. Hoc sic declaro. sit aliquis occultus peccator cognitus a curato, corpus Christi in publico in pascha petens: prius quam curatus recte iudicet de ministrando ei corpore Christi vel negando: requiritur quod praesciuerit quid facto opus. sit ad hoc vt recte agat. Similiter ad hoc vt iudicet aliquem esse absoluendum vel non / super aliquo contractu intricatissimo: oportet illum praecognouisse vel antecedens ad hoc. Fodem modo in canonico vt consulat episcopo: & magis in decano & archidiacono. Parua vero prudentia circa externa / loquendo cum mundanis sufficit. Ex quibus patet solutio primi argumenti: quia prudentiam exterram comparare scientiae no est ad propositum. Vlterius dico quod ista prudentia incolligendis pecuniis vel inhoneste augendis prouentibus ecclesiae / non est vera prudentia: nec vllo pacte ad prudentiam ecclesiasticam spectat. Variorum autem actuum appetitiuorum variae sunt prudentiae: nec vna est omnium: vt in tertio amplius dicimus. Vera prudentia ecclesiastica est iudicare nihil esse colligendum nisi sit honestum: & post victum & vestitum reliquam partem in vsus pios conferre: vt postea di cemus.
⁋ Ad aliud quod non requiratur residentia, transeat hoc pronunc. tamen requiritur quod sit idone in potentia propiqua quando residebit / vt sciat illa facere quam officio suo incumbunt. & nego quod ad iuste tenendum beneficium sufficiat loco suo sufficientem hatre vicarium quia hac via concludens quod pro episcopatu subulcus sit idoneus: quod nemo sanae mentis diceret.
⁋ His praemissis respondetur pro conclusiones sequentes: quarum Pria est. Scientia requiritur ad episcopatum: & etiam ad inferiora beneficia: licet ad alia minorrequiratur. Probatur. illud requiritur ad episcopatum obtinendum quod deijcit aliquem ab episcopatu habito. sed hoc facit defectus scientiae: vt habetur de aeta. & quali. & or. prae. c. vltimo. vbi Hononius tertius sic inquit. Quamuis multa proposita fuerint contra epsoum Calinensem: quia tamen confessus est coram nobis se nunquam de grammatica didicisse: nec etiam legisse Donatum: & per euidentiam facti vsqueadeo de illiteratura & insufficientia sua constat: quod contra deum esset & canonicas sanctiones, tantum in episcopo tolerare defectum: ipsum a pontificalis officii executione / & ab administratione Calinen. ecclesiae pi nitus duximus amouendum. Sed maior inscitia requiritur ad negandum accessum ad beneficium quam ad deijciendum. Nam turpius eijcitur qua non admittitur hospes. Probatur insuper haec coclusio per. c. Cum in cunctis. de elect. in concilio Lateranensi. vbi dicitur. Cum in cunctis sacris ordinibus & ecclesiasticis ministeriis sint aetatis maturitas / grauitas morum / & literarum scientia inquirenda multo fortius in episcopo haec oportet inquiri: qui ad curam aliorum positus, in seipso debet osten dere qualiter alios in domo dei oporteat conversa ri. Eapropter ne quod de quibusdam pro necessitate temporis factum est, trahatur a posteris in exemplum, praesenti decreto statuimus: vt nullus in episcopum eligatur nisi qui iam trigesimum annum aetatis exegerit: & de legitimo matrimonio sit natus qui etiam vita & scientia commendabilis demonstretur. Hoc idem patet in. c. Congregato. in eodem ritu. Hinc ab episcopo petitur in sui ordinatione: an vtrumque testame: tum sciat. & oportet quod sic. hoc est sciat de vtroque quod est suo staui necessarium. in cuius signum duo cornua in mitra gerit. Et ratione probatur. nullus est idoneus in arte nauigandi ad hoc vt naui praesit, nisi qui pericula maris per quae nauigat, & impetus venti occurrentis depraehendere nouerit: & conformiter ad aurae exigentiam nouit tradere vela ventis / in toto vel in parte: & ea implicare quando oportet. Propterea namque in bonis portubus maritimis super omnibus periculis in mari aemergentibus per quod nauigatur, rigide nauclerus examinatur. quia si onus suscipiat ineruditus: nauim cum omnibus submerget ponto. Quamuis autem non requiratur quod dominus nauis sitin hac arte peritus, sed sufficiat habere nauclerum peri tum pro ea regenda: non perinde est de vicario curati. quia nauis est eius. & praeterea alias leges habet cura: alias dominus nauis. alioquin legere nescius posset esse episcopus / contra dicta. Multo etiam plura sunt discrimina in naui conscientiae. Opus est ergo perito viro ad bene iudicandum.
⁋ Requiritur itaque scientia ad curam animarum: videlicet vt homo sciat facere illa quae suo officio incumbunt. vtpote celebrare vel facere aequiualens: praedicare saltem euangelium literaliter, praecepta decalogi & articulos fidei: ministra re sacramenta / & caetera id genus. Simplex autem sacerdos nullam habens curam, non tenetur tantum scire: sed sufficit ei scire rite facere seu celebrare missam: & rubricas intelligere. Et si sit ordinatus tempore quo erat ineruditus: quamquam male egit ordines suscipiendo: cum tamen sit sacerdos / non possit retrocedere: faciat meliori modo quo potest poenitendo de peccato praeterito: & erit in statu salutis. Doctor vero theologus subdiaconus duntaxat adhuc non potens celebrate: sed qui est egregius declamator verbi diuini: & inter lepram & non lepram nouit discernere: & proxie erit sacerdos: multo est vtilior in cura / quam is de quo paulo ante me minimus: & longe priori praeferendus. quia potissimum opus curae animarum est scire lepram a non lepra discernere: verbum dei explanare: allicere populum ad virtutes, & ipsum deterrere a vitiis. nam vbi sermo vtilis / vel missatin die festo est omittenda: potius reliquenda est missae auditio: quia faciendo aliud est impletio praecepti: & magis itur ad intentionem legis. secus est si ambo haberi possunt. Hinc prudens verbi declamator prohibet auditores in sermone surgere licet corpus Christi alibi leuetur: ne verbum dei posthabeatur. Beati enim qui audiunt verbum dei & custodiunt illud. Lucae. xi. & ptriae ad Corin. primo. dicit Apostolus. Non enim misit me Christus baptizare sed euangelizare. vbi glo. interli. Quod a minoribus fieri potest: ne retardetur / a praedicatione. Scientiae vtilitas amplius ostenditur. nam licet nunquam in hoc genere declamandi se exercuerit consummatus vir: cum tamen in radice materiam intelligit: plura vtiliora & meliora ostendet quam isti quaestuarii in tota quadragesima longos & compositos sermones aride & ieiune mulierculis recitantes. Vndedcitur Malachiae. ii. Labia sacerdotis custodiunt scientiam: & legem requirent ex ore eius. Et Oseae. iiii. Quia tuscientiam repulisti: repellamn te / ne sacerdotio fungaris mihi. Et Gregorius in pastorali ait. Officium praeconis suscipit quisquis ad sacerdotium accedit. In cuius figuram sacerdos sanctum sanctorum ingressurus, in inferiore parte tunicae tintinabulum habebat, vt audiretur in templo. Exo. xxviii.
⁋ Secunda conclusio. requiritur grauitas morum. hoc est vt bene viuat: hoc est: sit bonae famae in vita: quae sine prudentia esse non potest quia actus voluntatis non sunt boni nisi a prui dentia etiam actuali, vel ab ignorantia inuincibili regulentur. Habere autem trigita annos completos per episcopatum: & processisse de legitimo matrimonico iunt praecise positiua humana: in quibus pontifex stantibus duobus primis / cum sana coscientia ad nu tum potest dispensare. quare loqui de annis ad beneficia requisitis / ad theologum non spectat. Talia enim ad nu tum pontificis sunt mutabilia: & pro solo foro exteriore requiruntur. sed duorum primorum defectus vel alterius eorum / virum reddit inidoneum: & per consequens indispensabilem cum sana conscientia Tertium requisitum est, quod velit in cura residere. Quartum: quod non sit nimis aliunde in beneficiis onustus quod licet sequatur ex grauitate morum: explicite tamen posui.
⁋ Habes vtcunque aliqua per quae beneficium suscepturi idoneitas cognoscitur. & essentialia sunt ad illam tria: vcs scientia sufficiens secundum benefici exigentiam: morum grauitas: hoc est, quod sit bonus cum quadam grauitate mundana: vel vt melius loquar cum prudentia, nec mirabere si ita loquar: cum superius dixerim: & verum puto, quod ad bonitatem actus moralis requiritur prudentia vel error probabilis. Hic autem (vt lucidius pro omnibus loquar) per grauitatem morum / prudentiam intelligo. Aliqui enim sunt primos accubitus in congressibus appetentes non salutantes aequales sibi vel meliores, quam non habent grauitatem morum: sed quandam vanam superbiam / nimis de se praesumentes. Propterea per grauitatem morum / mores cum prudentia intelligo ex industria hoc vocabulum (grauitas mundana) pes sundans. ista virtualiter tangit Apostolus scribens ad Timotheum, quem Ephesi episcopum constituit. i ad Timotheum. iii. inquiens. Oportet epscoum irrepraehensibilem esse. hoc est moribus grauem, & verae repraehensioni non obnoxium: prudentem / docto rem / non percussorem, sed modestum, non litigiosum non cupidum &c. Vbitatur quae scientia requiratur in beneficiato: & an hospitalitas requiratur in eodem: quia apostolus hoc praecepit. Respondetur per hanc regulam. requiritur ea conscientia in viro vt sciat facere illa quae suo officio incumbunt: & illa sufficit. Priorpors nota est: quia alioquinomnium literarum expors posset animarum curam habere. Insuper aliqua scientia requiritur: & non nisi illa de qua est mentio in priore parte regulae. igitur. Secunda pars probatur quia ad artem nauigandi: extruendarum domorum & similium sufficit viro scire facere omnia quae suo officio incumbunt: ergo hoc in proposito sufficit. antecedens & consequentia clarent.
⁋ Ex istis se quitur quod quanto est maior cura in beneficio: tanto maior requiritur scientia. Secundo sequitur quod in episcopatu maior requiritur scientia qui in beneficiis nferioribus: & sic gradatim descendendo. quia licet plebanus debeat reddere rationem de fide & spe & similibus ad se spectantibus omni poscenti in sua cura / cum quadam mediocritate: ad id tamen tenetur episcopus excellentius / & profundius / & omnibus dioecesanis. Tertio sequitur quod abbas monachorum tenetur plura scire quam subditi monachi. nam de ratione monachatus non est plura scire cum officium monachi secundum Hieronymum sit plangere & non docere. modo abbas habet curam animarum suorum / scilicet monachorum. Quarto sequitur quod beneficium in eo loco in quo sunt multi haeretici / & vbi multi contractus impliciti & ambigui occurrunt, vitum maioris scientiae pro beneficio exigit quam vbi ista non contingunt. sicut requiritur peritior nauta nauigando inter Scyllam & Charybdim / vel iuxta Syrtes Aphricae, quin Sequana. Quinto sequitur quod aliquis est idoneus pro sacello: vel pro cantu in choro, quam pro nulla cura animarum est idoneus. sicut aliquis nauiculam in Tago scit regere qui iuxta Syrtes Aphri cae nauigando periret. Sexto sequitur quod haec consequentia est inualida: sortes est prudens in agibi libus: & peritus musicus: & habet curam: ergo est bonus curatus. tamen haec est bona ponendo ter minum theologus loco termini musicus. sicut e diuerso non sequitur. iste theologus est aptus ad curam regendam: ergo est aptus officio cantus regii sacelli.
⁋ Sed de scientia, scias eam trifariam accipi, quoddam est scientia eminens: quam quis scit conferre respondendo & arguendo propte & ingeniose tam in theologia speculatiua qui practica: & in parte iuris pontificii conscientiam tangentis: & in vtraque philosophia. Quaedam est scientia mediocris, & est ea qua quis apte scit respondere & in promptu ad quaestiones mediocres / mediocriter respondendo & arguendo. Alia est scientia infima. & in quolibet istorum menbrorum possunt dari rami. habens scientiam primo modo / summo beneficio est dignus quantum est ex parte scientiae. Media autem plerumque ad beneficium sufficit.
⁋ De hospitalitate dico ea in multis benefi tiis non requiri: vt in beneficiatis in magnis vrbibus quos pauci visitant si diuites sint. si vero pauperes & honesti, pro quibus hospitalitas ordinatur / religiosi fuerint: conventus suorum in locis illis habent. quod si non habuerint, qui plures habet prouentus ecclesiasticos / debet eos ad hospitium inuitare, & si militer literaros viros non opulentos, vbi non habent hospitia sibi deputata. Propterea enim Paulus ad Timotheum episcopum scribens. i. ad Timoth. iii. dicit episcopum debere esse hospitalem: quia in primitiua ecclesia multi erant fideles religiosi mente / non habitu aut indumento, bona mundi contemnentes: cum quadam honesta tenuitate, sine mendicitate incedentes. pro quibus loquebatu Apostolus. Quapropter debet episcopus, vel abbas, vel inferior praelatus iam in vrbe habere viros vigiles ad tales venientes excipiendos: more Abrahae transeuntes expectantis. Geneseos. xviii. Pro opulentis vero hospitalitas ecclesiastica non est ordinata nisi pro quanto non possunt alibi hospitium habere. tunc enim humane more aliorum excipiendi sunt: & comiter cum quadam modestia seu religiositate tractandi: quaetenus ab episcopo / abbate / vel alio ecclesiae praelato aedificentur.
On this page