Quaestio 7
Quaestio 7
An quis possit petere honorem
⁋ Respondetur per conclusio nes. Quarum prima est: Dignus honore sciens se esse talem: potest honorem petere suis humeris non imparem Probatur sic. magnanimitas inclinat habentem ad petendos honores quibus nouit se dignum: petendo vt prosit: non vt praesit. vt habetur manifeste. iiii. Ethii. ii. c. vbi sic ait philosophus. Videtur itaque magnanimus is esse qui magnis est dignus: & qui dignum sese magnis sensit. Insuper Caimus petit honorem illicite quem magnanimus licite petit: quia non transcendit ipum ex parte obiecti petiti: sed ex parte modi petendi. hoc est vnus licite petit: alte illicite. vbi in noua transsatione sic habetur. Lentus autem, hoc est caimus, respectu quidem sui exuperat non tamen ipsum magnanimum. Sed forte dicis. nullus est magnanimus nisi optimus. propterea illic inquit Aristoteles. Atque magnanimus cum sit maximis dignus, fuerit optimus sane. Illud non obstat nam de perfecte magnanimo loquitur. vel de modesto loquamur: & est idem. potest enim quis iudica re quod nullus est in sua vrbe se peritior: nam proprios mores potest explorare sufficienter: & nullus occurrit aeque idoneus: firmiter quoque proponit proficere in vinea domini Sabaoth: quare ergo non poterit petere materiam exercendae virtutis: esto alii deuotiores in vrbe putentur? nam diuisiones gratiarum sunt diuersae secundum Apostolum. ipse autem habet talenta a deo concessa ad beneficiorum onera sustinenda: quibus deuotior vacat. vel si alius sit eo perfectior: tamen iam beneficiis est onustus: & in idoneus est simpliciter pro hoc beneficio. Item nisi sic: multos reprobabis tamquam peccatores qui nunquam de hoc fa- ciunt conscientiam, quando euidentersunt idonei. Praeterea, licet petere gradum in theologia per tehoc enim religiosi & saeculares faciunt directe vel in directe. ergo licet petere curam animarum. Dicis. homo potest scire se habere scientiam quae ad gradum sufficit: non autem charitatem quae ad beneficium requiritur. Hoc non valet. nam publice notatus vitio, non admittitur ad gradum in theologia, nec requiritur charitas ad beneficium acceptandum vel retinendum: quia illo dato, nemo deberet accipere beneficium oblatum: contra istos quos impugno. Multa discrimina doctor sanctus tertio Quodli. nititur dare inter haec petere gradum, & petere praelaturam: sed quia facile est omnia illa euertere, non insisto.
⁋ Secunda conclusio, non est petendus honor quem homo dubitat suis humeris fore imparem. Probatur, non est petendum illud quod verosimiliter est homini materia propinqua peccandi. sed sic est in casu. igitur, consequentia tenet cum maiore. & probatur minor. quilibet prudens debet iudicare de seipso quod facilius labitur in extremum illud quod plus aequo de se praesumit quam de medio vel extremo opposito. ergo debet iudicare quod honor ille est relinquendus. Quia autem plurimum homines nimium de se praesumant: quatinus humiliemur, paucis ostendam. Cum contra erxen Persarum imperatorem potentissimum Graeci victores essent: convenerunt in hoc vt quilibet ducum in ara Neptuni poneret signum: quo sciretur quem primas partes in bello consequutum fuisse iudicaret. mox principum quilibet se primum, & Themistoclem secundum posuit. Simile legimus euenisse inter primarios artifices simulacrorum in templo Dianae Ephesinae: vbi quilibet se primum & Polycletum secundum posuit. qui duo a iudicibus primas habuere partes. Exemplum peculiare inter baccalaureos iam prouectos & eruditos, in sacra theologia proxime licentiandos cape. semper enim tunicam pallio propinquiorem existimamus. Pari forma nostros aliis melioribus praeferimus. vt de Niobe & eius liberis est apud poetas: & ad simile propositum ab Arist. in Ethicorum. assumpta. Sed dicis, non nobis & nostris fidem habebimus sed neutris: licet ita in materia ancipite faciendum sit. Aliter secundo arguitur ad com clusionem. contingit nos / collatorem & alios in petem do honore offendere seu scandalizare: sed a scandalo etiam pusillorum desistendum est. igitur. Tertio arguitur: licet maius sit meritum probe agere in honore publico quam officio carere: tamen crebro est periculosius. & propterea venerabiles patres satius iudicarunt contemplari cum Rachele & Maria Magdalena sub modio, quam se exponere procellis in cathedra & multitudine curarum. Porro lippos oculos Lia habuit: & propterea non ita lympide vidit vt Rachel. In ima quoque valle arbor sita diu stat: quae in montis iugo, borea, & fulminibus crebris icta era dicatur: secundum illud Alani. Tutior in terris locus est quam turribus altis. Qui vadit in terris non habet vnde cadat. Cui alludit responsio Anacharsis nterrogati. de tutissima naui: respondentis eam esse in portu & solo sittam. Hinc Moyses renuit esse dux populi: inquiens. Exodi. iiii. Mitte quem misurus es. & beatus Marcus pollicem sibi amputauit ne fieret sacerdos. Beatus quoque Baldredus sancti Andreae episcopatu relicto ad eremum se conferens in rupe Bassensi latuit. Augustinus, Ambrosius, Petrus Damianus & reliqui patres sancti hos honores fugerunt.
⁋ Tertia conclusio. Tanetsi vir nonore sit dignus, de quo in prima conclusione lo quuti sumus: modeste tamen honorem petere debet. vt sic. tuae paternitati meam inopiam & industriam ( si qua est) o pontifex commendatam facio pro loco & tempore. quis vero consummatum virum prouisionem aliunde non habentem pro mediocri beneficio sub talibus terminis rogantem reprehendetu? profecto sapiens nemo. & per cosequens nec eruditissimus ille Thomas. Non sufficit dicere. profiteatur religionem & habebit prouisionem. ad hoc enim non tenetur. & rei publicae est vtilior multo futurus verosimiliter quam episcopus quem rogatum facit, non auderem tamen approbare si episcopatum vel adeo sublime sacerdotium quo etiam est euidenter dignus, pro se petat: non enim conducit quod iudicet se ad hoc idoneum: prouincias itaque magnas aliorum oneri & curae relinquat. multi namque alii sunt valentes viri beneficiati & non beneficiati qui forte sua beneficia relinquent: & episcopatum suscipient & residebunt. prudentis quoque non est iudicare se tot magnis viris magis idoneum, vel se ad hoc dignum. secus est de mediocri cura.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur, auctoritate beati Augustini. xix. de ciui. dei. viri non solum illuminatissimi, sed sane cum hoc humanissimi, dicentis. Locus superior sine quo populus regi non potest, etsi administretur vt decet, tamen indecenter appetitur. & glossa. i. ad Ti moth. iii. hoc ipsum allegat. Item dicit Gregorius in registro. Recusantibus dignitates ecclesiasticae sunt conferendae, petentibus sunt denegandae.
⁋ Respondetur. Augustini. & Grego. intelligunt in euentu secundae conclusionis: & a fortiori quando etiam petit beneficium cognitum suis humeris impar. Loqui non oportet de his qui beneficia quaerunt vt praesint & non prosint: & vt opes accumulent: quaerentes in primis quantum valeat beneficium in importatis: & nouissime de populi moribus. secundum illud luuenalis. Protinus ad censum. de moribus vltima fiet Quaestio: quot pascit seruos: quot possidet agri lugera: quam multa magnaque paropside coenat. Vlte ius dico quod beatus Augustinus loquebatur pro diebus suis quando bene meriti ad beneficia vocabantur: quia tunc alii principibus assistentes erupescebant pro suis in idoneis intercedere. tunc enim beneficia dabantur sine violentia: & meliores, hoc est magis indonei semper praeferebantur. tunc in illa aurea aetate virtutibus florebat ecclesia. Sed cum principes primum coeperunt se ingerere ad ecclesiae beneficia conferenda: & suos aulicos beneficiis inutiles, beneficiis summis cumulauerunt: qui similibus inferiora beneficia contulere: multi beneficiati coeperunt esse dissolutiores, & ex consequenti non erubuerunt collatorum familiares pro quibuscumque pasa sim intercedere. quare euenit viros optime meritos non vocari, vix necessaria habentes pro comparandis libris. de quibus intelligo conclusionem.
⁋ Secundo arguitur argumento aliquorum tenentium oppositum: sed fortassis cum moderamine quo vtot convenirent in sententia. Sic arguunt. iste est iniustus vel superbus iudicans se aliis meliorem. Respondeo nulli facit iniuriam, nec reipublicae: sed si non obtinet, minus idoneo dabitur: & ita notabiliter alios de quibus est verosimile quod vnus eorum beneficium habebit, exuperat: quod sane sine fastu potest de se iudicare.
⁋ Tertio arguitur. sequeretur quod quis habens ius patronatus posset praesentare seipsum dummodo sit idoneus & clericus. consequens reprobat Roma nus pontifex de iure patro. c. Per nostras. vbi glo. in verbo (ingerere) hoc ipso tamquam ambitiosus debet repelli. viii. qui. i. In scripturis. &. i. qui. vi. Sicut is qui. Respondetur. si lex pontificia non praestaret obicem: concederem. & propterea quis non habens beneficium, beneficio tali no magno par & vtilis potest praesentare seipsum Romano pontifici cum grano salis quod addidimus.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur: & potissimum de viris heroicis beneficia recusantibus. & hoc sic. Recusans honorem in quo potest prodesse in republica est pusillanimis: & tales sunt vituperandi. iiii. Ethico. iii. & Eccle. vii. Noli esse pusili lanimis in animo tuo. modo pusillanimitas indignum facit virum contrarie, vel eum minus dignum reddit.
⁋ Respondetur negando quod erant pusillanimes. nam si quis idoneus se inidoneu iudicet: non propterea est malus, sed solum in intellectu errat. Iob. ix. Et si simplex fuero: hoc ipsum ignorabit anima mea. nam vere humi lis ita crebro facit, & certe sine peccato. Secundo aliquis iudicat se dignum beneficio: sed refugit ab illo vt aliis exemplum humilitatis det, honores caducos recusandi. Vel tertio iudicat siue vere siue eronee / non refert / se posse tutius & quietius viuere in cellula: & mauult esse abiectus in domo domini quam habitare in tabernaculis peccatorum: quemadmodu forte beneficium ipsum vel officium requirit. & isti verum honorem acquirunt. quo modo de Catonae maiore Titus Liuius scribit: quanto magis fugiebat honorem, tanto magis sequebatur eum honos. Sic erat de istis heroicis viris caelo dignis, se minores iudicam tibus quam erant. Nec putes tu inerudite iudicium erroneum esse malum culpae: vel ad illud coagere: immo crebro ad bonum coadiuuat. aliquod tamen est malum sed non propo sito nostro. Parati tamen erant hi heroici viri parere dummodo vocarentur cum Aaron: & honore accipere vt populo dei proficerent. iuxta id quod xix. de ciui. dei dicit diuus Augusti. Ocium sanctum quaerit charitas: veritatis negociu iustum suscipit necessitas, quemadmodum Hieremias purgatus per calculum dixit. Ecce ego domine mitte me. Hieremiae ii. Et doctor gentium. Domine quid me vis facere? Actuum. ix. vbi glossa interlinearis. Indica voluntatem tuam & ego obediam. quia si renuat fratre de functo suscitare semen, hoc est Christo qui pro nobis defunctus est: domus discalceati vocatur. Deutero. xxv. Sic & beatus Martinus dicebat. Domine si sum vtilis ecclesiae tuae non recuso laborem: qui an tea ab Hilario sacerdos ordinari noluit. Et Augustinus episcopatum rogatus instanter accepit: verbum episcoporum vere implens. nolens volo: me nolente cum iudicor ecclesiae dei vtilis, prouinciam acceptabo: sed illud nolens volo, quod sic seruatur ad literam sicut ludaei vetus testamentum seruant: & intrantes iuramentum quod praestant de non eligendo rectore de quo est prius habita mentio. Hi patres heroici non induerunt chlam ydem cum loanne. xxiii nec ambitiose se in beneficiis ingesserunt: vt nunc faciunt ambitiosi qui tolluntur in altum vt casu grauiore ruant, vt in Anticlaudiano scribitur: verbi Dauidici immemores. Beatus qui in cathedra pestilentiae non sedit. Plerisque enim cathedra Moysi, & Petri est cathedra pestilentiae. vnde Greg. in Pastorali. Gradus magistrorum est periculosus: gradus discipulorum est securus. & idem Grego. xxviii. moralium dicit quod praelatio per meliorem intentionem fugienda est.
⁋ Secundo arguitur contra secundam conclusionem asserendo quod homo sine peccato possit petere beneficium, de quo est dubium an habeat iustum titulum ad ipsum. & si iniuste illud habeat est suis humeris impar. vt patet in litigantibus pro beneficiis.
⁋ Respondetur hoc argumentum non est contra conclusionem: quia nihil impedit virum pro beneficio quod habebit dubium exitum litigare: & tamen illd non fore suis humeris imparSed quo ad difficultatem argumenti, vel homo est certus certitudinem morali quod habet ius ad beneficium: vel est ei dictum a prudentibus neutris quod habet ius probabile: vel solum ius sophisticum: & multo minus probabile quam pars aduersa. & semper suppono quod nullam aliunde habeat prouisionem vel insufficientem. Si primum: potest suum ius tueri: vel alium ius suum impendientem remouere. In secundo membro eo dem modo quo in materia probabili opinionum. Si tertium: peccat alium vexando: & tenetur ad interesse damni. Et si dicas contra duo prima membra. ii. ad Timoth. ii. dicit Apostolus. Nemo militans deo implicat se negociis saecularibus. Respondetur. quando homo defendit causam probabiliter iustam non est arguendus: quia non implicat se negociis saecularibus praeter rationem. etiam illic est sermo de spiritualibus viris quales sunt episcopi, vt erat Timotheus, non enim decet seruum Christi esse litigiosum nisi causa fuerit iusta & honesta: quia pro iusta causa potissimum honorem dei tangente litigare licet: vbi non potest haberi res iusta alio medio.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. i. ad Timoth. iii. dicitur. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. ergo licitum est viro petere episcopatum. Respondetur multifariam. primo. illa tempestate ab episcopatibus omnes refugiebant: & in primis ad martyrium vocabantur. Nan xxxiiii. inter Petrum & Syluestrum si recte memini fuerunt maximi pontifices: quorum nullus non martyr mortuus est. consimiliter erat de aliis episcopis qui primi ad martyrium tamquam columnae vocabantur. Etiam hos prouentus ecclesia tunc non habebat. considera tempora & concordabis scripturas. quo non ob stante viros scientia & virtutibus praestantissimos praefice re studuerunt illi ad quos spectabat. Secundo stat virum multum idoneum desiderare episcopatum mente: & ipsum non petere voce. Tertio (bonum) potest esse adiectiuum termini (episcopatum) vt sensus sit: qui episcopatum desiderat bonum: opus desiderat. ita vt connotatio adiectiui (bonus) denotetur cadere in connotatum termini (episcopatus). rioicoproo autem graece / tantum valet quantum superintendens / vel melius, obseruator / speculator / vel custos latine. & tunc est sensus. qui bonam obseruationem seu superintendentiam desiderat / opus desiderat. Quarto. bene velle superintendere vt quis praesit: est bonum opus desiderare.
⁋ Hactenus de moderata & immoderata episcopatus & beneficiorum petitione dictum est: & quod patrum vestigia saequentes multo melius faciunt non petentes honores qui ad ipsos anhelantes. non petere enim est securius in conscientia. vt dicebat lle. Si non fuissem de numero episcoporum / non fuissem de numero reproborum. Superbus instanter quaerit: dicens siue vero siue mendacio se velle prodesse: tamen aduenientibus procellis de dandis beneficiis, instai arundinis a recto itinere agitatur. Plerique etiam antequim episcopatus & dignitates adepti sunt, aliorum erro res plangentes, dixerunt: & vt reor sine mendacio, si talia deus sibi conferret: probe omnia disposituros: more Petri ante passionem dicentis. Et si omnes scandalizati fuerint in te: ego nunquam scandalizabor. & tamen ad vnius ancillae vocem magistrum quem deum sciebati manifeste negauit. sic est de multis episcopatus & coenobiorum habenas seu abbatias acquirentibus: qui ad voces famulorum & mulierum, ne dican dominarum, in conferendis beneficiis labuntur. Scio tamen quosdam episcopos & beneficiorum collatores viros egregios & integros, alios aedificantes spi ritualiter: quorum ecclesias sine columnis deus non relinquit.
On this page