Quaestio 8
Quaestio 8
An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Octaua. c tauo circa hanc distinctionem, & quinto in beneficiorum materia quaeritur: an com ferens beneficium bono melio re relicto peccet. Per bonum autem semper idoneum: & per meliorem magis idoneum intelligo. secundum materiam subiectam sermones accipito. hoc est clare inquirere. Sortes nouit facere omnia qua incumbunt pro a. beneficio administrando: Plato nouit eadem facere & melius: neuter habet aliud beneficium: & vterque est paratus hierarchizare (vt ita dicam) iam quaerimus an collator peccet conferendo a. beneficium Sorti, Platone relicto.
⁋ Hic duas scito esse positiones oppositas. sed ponitur conclusio iffirmatiua quod collator in proposito casu peccat. & idem intelligo de quolibet ad hoc cooperante rege vel alio, siue eligente / vt canonici episcopum eligunt. siue rogante. Probatur conclusio. nam. iiii. iii. Ethicorum. ditur. Atque magnanimus ipse cum sit magnis dignus fuerit optimus sane. melior enim semper maiora me retur & optimus maxima. &. v. Ethicorum. iii. lustitia distributiua secundum proportionem geometricam attenditur, quae honorem dandum secundum proportionem personarum impartitur. vt si aequi non habeant aequa. vel iniqui aequa, nascuntur incusationes & murmura: vt si Dauid aequale praemium Vriae & loab in bello dedisset: loab murmurasset. Praeterea arguitur. collator beneficii non est eius dominus, sed in hoc dispensator dei: ita vt necesse sit alicui conferre. ergo si det bono / meliore relicto: non fideliter facit seruitium domini sui, quemadmodum si famulus regis conduceret bonum latomum meliore relicto quem aeque faci le habere posset pro extruenda arce in limitibus hostium: merito esset arguendus a rege. sed sic est in pro posito. Tertio arguitur sic. vel collator dat beneficium bono relicto meliore intuitu inopiae vt ei succurrat: & illa non est causa dandi beneficii. etiam melior tantum eget: aut si paulo minus: est tamen multo magis idoneus. vel dat bona intuitu vtilitatis publicae: sed probatur quod non: quia melior est vti lior. si vero intuitu amoris particularis vel alicuius ad beneficium obtinendum non pertinentis: iam est acceptor personatum, cum det beneficium intuitu imparti nente ad habendum beneficium. Praeterea arguitui auctoritate Hierony. Leuiti. viii. & auctoritas est canonizata. viii. qu. i. ca. Licet. Requiritur ergo (in- uit) in ordinando sacerdote etiam populi praesentia t sciant omnes & certi sint: quod qui praestantior est ex omni populo: qui doctior: qui sanctior: qui in omni vir tute eminentior: ille eligitur ad sacerdotium. Turpe autem esset dicere quod Hieronymus & Augustinus bonum eligerent in casu isto: & quod esset futurus pastor: & melior, esset ouis subiecta ei: cum secundum Greg. in pastorali, vita pastoralis sic debeat dista re a plebe vt pastor ab ouibus. quo modo Arist. n Politicis loquitur de vero rege & patre populi. Et Innocentius Tertius scribens archiepiscopo Mediolanensi in ca. vnico. vt eccle. bene. si. di. confe. in. S. Omnibus dicit. Circa carnalitatem animi: quia non ex affectu carnali, sed discreto iudicio debuisti ecclesiasticum officium & beneficium in persona magis donea dispensare. Idem expresse habetur in. c. Metropolitano. lxiii. distinctione ex Leone papa. Apparatus tamen tenet oppositum. viii. q. i. c. Licet. sed ratio nes eius sunt inualidae. Et hanc positionem doctores famati agminatim tenuerunt tam iuris diuini quam humani. vt Alexander Halensis: beatus Thomas in Quodlibetis: Gandensis, & Godofredus Fontanus in Quodlibetis: & ante eos Altisiodorus in secundo, & Nicolaus Ioannis. xxi. Hoc supposito sic irgumentor. Quicumque exponit se periculo confundenti & obtuenti peccati, peccat. sed sic est de conferente bono relicto meliore. igitur. Probatur mi nor: quia aliae partes sunt perspicuae. tunc est periculum confundens quando sunt aequales rationes seu apparentiae, vel aliquanto pauciores quod sit peccatum conferre bono. modo in proposito no solum sunt aliquanto pauciores apparentiae nec aequales, sed multo plures quod tenetur collator dare meliori: & cum hoc illustrium virorum auctoritates, quae illud sine ratione agminatim non assererent. Vltimo arguitur. secundum hanc conclusionem securum modum habes de collatione beneficii ne pecces conferendo. secundum positionem vero opposita facile erit labi, eum qui malus est bonum fingendo. Licet dicas hoc non esse ad propositum: quia quaestio vertitur de bono & meliore, cognitis talibus: propter dicta tamen teneo conclusionem tam in cura quam extra curam: quia vtrinque aequaliter militant rationes: licet in vno sit ma us peccatum quam in alio. Ex argumentorum autem solutionibus & dicendis in sequentibus, multo lucidior apparebit conclusio. Sequenst etiam quaestio hanc conclusionem magis roborabit, & potissimum solutio secundi argumenti, si bene ponderetur.
⁋ Quam conclusionem aliquot argu mentis impugnabo, vt ipsa magis roboretur: ad officia saecularia non declinans ne a coepto praepediamut. Et primo sic argumentor. secundum denomina- tionem vniuersitatum, & pragmaticam sanctionem qua Galli vtuntur: episcopus dans antiquiori promoto seu gradum adepto beneficium facienti diligentias su as non peccat. sed ille crebro est minus idoneus, magis idoneo praelatus. ergo conclusio falsa.
⁋ Respondetur negando quod in hoc episcous peccet. nam minus idoneum non potest impedire ne beneficium habeat: nec est in eius potestate situm per superiorum legem: & iam ferme habet ius acquisitum, non enim sufficit probare eum minus idoneum in foro contradictorio ad hoc vt non sit capax beneficii. Vel dicitur quod iste qui fecit diligentias, est in vicissitudine, vel vt dicunt, in tumo vt sibi beneficium conferatur: & ita est magis idoneus vbi ius commune ei concedit beneficium. an illud in foro animae sufficiat accipienti, infra videbitur.
⁋ Contra hoc arguitur. si illius legis conditores adessent: non possent huic idoneo beneficium conferre, magis idoneo rel cto secundum conclusionem nostram. ergo iuste non poterant huic dare ius beneficii habendi. Respondetur concedendo antecedens & negando consequentiam: & ratio est quia illius legis conditores volebat prouidere optimo modo possibili eruditis viris: quales in famatis vni uersitatibus promoti seu graduati solent esse. Sane in lumine naturali & a doctoribus scriptum cognouerunt in corde & in membrana, quod magis idoneo beneficium dandum erat: sed hoc ab epscois & collatoribus non dabatur executioni. propterea in concilio Basiliensi alium modum patres excogitauerunt: quos in pragmatica sanctione Biturigis istituta imitati sunt Galli. & licet legem statuentes, aliquorum malorum seu inconvenientium sequentium ex sua lege essent praescii: non tamen desistebant: quia illam longe vtiliorem rati sunt quam hoc colla torum voluntati relinquire, quemadmodum si non esset praeceptum de ieiunio quadragesimae vel prohibitio de homicidio: ter in die comedens in quadragesima: vel hominem occidens non peccaret. Quo non obstante lex est bona & vtilis: quia plura bona & pauciora mala ex lege sequuntur qui ad oppositum. quia enim legem condentes non poterant cotinuo esse praesentes ad idoneitatem ab in idoneitate discernendam: propterea legen rationabilem sanxerunt. secus est de collatore qui liberum ius conferendi habet, qui est lex animata. quinto Ethicorum. licet ex hac lege aliqui ad gradus aspirent non ob aliud, nisi vt litigando beneficia habeant: doctos & se literis accommodantes, repellentes: hoc tamen Galli dicunt reipublicae suae plurimum conducere: quia etiam aliquibus doctis sic prouidetur. Nam si omnimodam libertatem in beneficiis dandis episcopi haberent: consanguineis, & mulionibus / eruditissimis quibusque neglectis prouiderent. malunt ergo gradum adepti episcopos compellere facere ius quam eorum insequi mulas. licet potioribus membris vniuer sitatu sic nullo modo succutratur.
⁋ Omnibus hincinde ponderatis legem illam reipublicae vtilem existimo. nam eorum aliqui adepti sunt gradum propterea vt hac via potiantur beneficiis. aliqui autem de hoc non cogitantes sunt partiti. Alii vero dulcedine scientiae allecti studio sese deuouent: num quam litigantes: quorum aliqui ad beneficia euocantur: aliqui vero non: prout contingit eis habere probum episcopum vel capitulum: vel inutilem: consanguineis & famulis solis prouidentem. his quo ad particulare bonum lex non est vtilis: & tamen sunt vniuersitatis non infima membra. Aliorum autem duorum membrorum aliqui sunt eruditi viri & beneficiis digni. alii vero omnino litigiosi, beneficiis indiguni. Si digni viri licite consequantur beneficia: numquid hoc iustum est rquorum promotio non litigantibus est materia gaudii: & omnino litigiosi paruum impedimentum eruditissimis viris praestant: quia vtcumque eis prouidetur. & si plura haberent bona, minus literis essent dediti. & sic quo ad se & quo ad fructum quem faciunt tam verbo quam scripto, & ex consequenti reipublicae: non conducit eis habere plura. omnino autem litigiosi impediunt famulos & consanguineos plerumque in idoneos episcoporum. Et ex omnibus istis eorum vniuersitates & literae coalescunt in reipublicae vtilitatem. Lex ergo obicem malis collatoribus plerumque praebet: nec probis collatoribus impedimentum vllum dat quin eruditis viris adhuc prouidere possint: vt aliqui eorum faciunt.
⁋ Secundo arguitur sic. sint Sortes & Plato aeque idonei: sic vt collator habeat tot moriua quod Sortes exuperat Platonem in idoneitate quot contra: sint tamen optimi pro hoc beneficio: quia vnus eis melior non resideret. Tunc sic. collator conferens Sorti post sufficientem indaginem, hoc beneficium: dubitat an meliori contulerit. sed tenetur dare meliori ex conclusione: ergo dubitat an peccet.
⁋ Respondetur admisso casu, concedendo ans & negando consequentiam. cum enim fugiat eum quis sit magis idoneus: & libenti animo meliori conferret si id dephendere posset: non dubitat quin fecerit quod in se est: melius loquem do, illud ad quod tenetur: & quod licite facere poterat. quia enim vtrique istorum licite poterat beneficium conferre: scit se bene egisse-
⁋ Tertio arcuitur. Christus ludam ad apostolatum assumpsit: qui tamen non erat maxime idoneus. similiter de aliis apostolis arguitur. multi namque eorum erant rudes & piscatores in mari Galilaee & per consequens in idonei ad tale officium.
⁋ Ad tertium respondetur. in primis de aliis apostolis a luda: dico quod maxime idoneos accepit, quia rudes quibus scientiam cum dono prophetiae infuditt per quos vniuersum mundum erat ad legem suam conversu tus: quod hominibus magis stupendum videretur quam si id fecisset in Platone, Demosthene, Aristotele, Tullio, & consimilibus. vnde. i. ad Corinthios. i dicit Apostolus. Non multi sapientes saecundum carnem: non multi potentes: non multi nobiles: sed es stulta sunt mundi elegit deus vt confundat sapier tes. hoc est, per ignaros, mundi sapientes confusibi liter vicit. Et sequitur in litera apostoli: Et infirm mundi elegit deus vt confundat fortia. hoc est, per xii. viros imbelles & senes, superbissimos reges & tyrannos confregit & ad fidem couertit: quia hoc modo gloriosius virtus dei emicuit. vt si a rex per suos imbelles be. regis pugnacissimos fundat, clarior est victoria quam eos per pugnacissimos vicisse. Et pr pterea ad hoc officium erant maxime idonei isti. & argumentum est bonum pro conclusione. nam isti synceritate vitae: miraculorum pluralitate: & scripturarum elucidatione apud scripturam recipientes: sine magna eloquentia: rudi minerua, vt expediebat, omnia peregerunt: ne dicerentur philosophorum argumentis, vel humana eloquentia animos hominum ad fid flexisse. vnde ait Apostolus primae ad Corinth primo. Non enim misit me Christus baptizare sed euangelizare: non in sapientia verbi: vt non euacuel crux Christi. Et in secundo cap. eiusdem epistolae dicit. Et ego cum venissem ad vos fratres: veni non in sublimitate sermodois aut sapientiae: annuncians vobis testimonium Christi. ac si diceret. sicut alii non sapientes ad apostolatum electi sunt: itam etiam ego. Et. vt d cit glossa interlinearis, qui eram sapiens fui quasi non essem sapiens. Et illud sequitur ex verbis Apo stoli sequentibus. Non enim iudicaui me scire aliquid inter vos nisi Iesum Christum & hunc crucifixu licet enim in theologia esset profundissimus / nobili & eloquens: rudi tamen minerua more apostolico & disputauit & concionatus est. Et hinc, vt existimo, licet linguas omnium gentium in die pentecostes deus apostolis impartiuerit: non tamen cum eloquentia. & qiuis dei perfecta sint opera, magis ad perfectionem istud decuit. quia enim ad omnes gentes erant ituri: gentium linguas eis infudit: vt sine interprus te & intelligerent & loquerentur. Quia autem non elegi ter etiam in lingua vernacula & domestica loquerentur: ex verbis apostoli colligitur. Fallor nisi ita opinatus est Hieronymus in primo prologo ad Romanos, disputans an Paulus epistolam ad Hebraeos composuerit: eo quod eius nomine non est inscripta: & quod caeteris elegantior sit. Ad quod respondet. Non est sane mirum si eloquentior videatur in proprio id est in Hebraeo, quam in peregrino id est in Graeco quo caeterae epistolae sunt scriptae, sermone. ldem dicit ipse. ii. ad Corinth. xi. Nam etsi imperitus ser mone: sed non scientia. vbi glossa interlinearis. quia non omo verba, vel quia impeditae linguae. Oportet dicere quod non terse & ornate graece loquereturs quemadmodum faciebant Corinthii. sed fide in his primo ineruditis plantata, posterioribus licuit terse / nitide / & ingeniose philosophiae rationibus fidi corroborare: & philosophorum rationes suo propo- sito accommodare. Vnde dicit beatus Augustinus lib. ii. de doctrina Christiana. Si qua vero nostrae fid ei accommoda philosophi dixerunt: non solum formidanda non sunt: sed etiam ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in nostrum vsum vendicanda. Hinco dicit glossa marginalis primae ad Corinthios primo. Nisi praecederet piscator: non humilis sequeretur orator. & propterea Nathanael doctus no est in apostolatum electus. Apostolorum autem ruditas patet ex apertis / & vt dicut, grossis exemplis quibus Christus pro eorum manuductione vsus est: vt eu angelicae testantur historiae. nimirum piscatores erant ab hominum congressibus segregati, suae arti intenti pro necessariis vitae acquirendis: non accommodantes: se ad strepitus forenses vel alias artes quaestuarias: sed viuentes tenuiter ex his quae natura ministrauit in amplo & spatioso lacu Galilaeae & Tyberiadis. Ex his manifeste vides quod maxime idoneos Christus assumpsit ad apostolatum, quia bonam & puram simplicitatem habentes cum modica peritia. Et licet Matthaeus arti lucratiuae se applicuit: tamen praesumendum est quod erat bonis natura libus praeditus. Christus enim aliquos publicanos non dedignatus est assumere: ad insinuandum, tales quando vocantur ad bonum, posse saluari.
⁋ Ad ab ud de luda / varius est modus sapientum exponentium illud loan. vi. Ex vobis vnus diabolus est Beda dicit quod ludas non fuit ad apostolatum electus: sed solu alii vndecim: vocatus tamen cum eis: vt per proditionis eius officium, genus humanum liberaretur. Augustinu dicit quod erat ad apostolatum vocatus & malus a principio: sed deus eius malo bene vsus est. Ioannes Chrysostomus dicit quod fuit vocatus ad apostolatum, & protunc fuit bonus quia vocatio ad talem dignitatem / praesentem respicit iustitiam. Licet autem harum positionum quaelibet habeat apparentiam: solum tertia, opinione mea, est vera: quia Matthaei. x. & Marci. iii. inter vocatos ad apostolatum enumeratur ludas. & Actuum. i. ad apostola tum electus est Matthias in locum a quo ludas praeuaricatus fuerat. modo nullus praeuaricatur a statu in quo non fuit. Nec est verosimile quod Christus ad altissimum illum statum apostolatus ludam vocas set tempore quoerat malus. Nam peccatum futurum non arguebat eu malum, quemadmodum nec Saulem regen qui fuit optimus tempore assumptionis ad regnum vt videre est primi Regum. ix. licet postea grauissime transgressus sit: quod deum priui qui eum regem constitueret non latuit, nec Petrum in passione Christum negantem. Sic est verosimile de luda quod erat bonus tempore assumptionis. alioquin eum iustificasset in assumptione: vt fecit de Matthaeo. Matthaei. ix. Et istud quodam modo elicitur ex illo loan. xvii. Quos dedisti mihi ego custodiui, & nemo ex eis periit: ni si filius perditionis. hoc est mortaliter adhuc deliquit. quia adhuc omnes erant in vita: & per consequens nullus corporaliter periit. Et ex illo documentum bonum nobis contulit deus vt in beneficii vel honoris collatione ad praesentia obtutum habeamus & non ad mystica futura. sciebat tamen Christus tam scientia creata quam increata quod se ludas esset traditu rus: & per consequens ad officium ad quod praeuisus erat maxime idoneus. nullum enim eorum compulit seu necessitauit bene agere: nec confirmauit eos ante mortem: sed reliquit eos in sua libertate poterat namque Christus aliter pati quam luda se tradente si voluisset.
⁋ Quarto arguitur. licet sortiri de beneficio pertiendo: & tamen sors interdum cadit supe minus idoneum. ergo conclusio falsa. consequentia tenet cum minore: & maior ostenditur auctoritate Apostolorum Matthiam sorte eligentium. nam dicitur Actuum. i. Cecidit sors super Matthiam, & annumi ratus est cum vndecim apostolis.
⁋ Respondetur. Apostoli exemplo docuerunt conclusionem quam posuimus tenendam: cum duos viros in fide instructissimos, qui Christi miraculis interfuerant: proposuerunt in medium: quia vt illic scribitur: Petrus dicebat. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intrauit & exiuit inter nos dominus Iesus, incipiens a baptismati Ioannis vsque in diem qua assumptus est a nobis: testem resurrectionis eius nobiscum fieri vnum ex istis Constituerunt itaque duos, o visu & experientia nouerant conversatione & opera Christi: quia nihil operabatur quo ad diuulgationem fidei ante baptisma Ioannis. Et deum supplices rogabant vt sibi ostenderet magis idoneum. & postea mittentibus eis sortes super illos duos, sors cecidit super Matthiam. Nec po suerunt in medium idoneum & inidoneum: sed duos maxime idoneos. iudicabant enim Apostoli & bene, sibi necessarium, alterum illorum eligere: quia vt ex serie literae constat: erant inter omnes maxime idonei Similiter vbi aliquid est faciendum, & via humana non patet exitus: licitum est sorte diuinum implorare auxilium. Et dico hoc esse licitum adhuc in simili casu de sorte consultoria. Similiter sors diuisoria est licita facta via humana partitioni: quae fieri potest i nutrienda pace: mittendo sortem vel per stramina longa & breuia. vt verbi causa, agricolae in paertiendo foeno per partes iudicio suo aequas, ponut sortes significatiuas partium habendarum: & ita in lignorum & aliarum rerum diuisione. alioquin contingit alterum putare se falli & dolere. Sors autem diuinatoria de qua alias loquemur, est vetita. Ex his omnibus & potissi mu argumentorum solutionibus quas forte paulo prolixius deduximus, habetur conclusio vera. Et ne quaestio nimium turgescat: eandem materiam adhuc prosequendo
On this page