Text List

Quaestio 14

Quaestio 14

An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Decimaquarta. Ecimoquarto quiriturAn potius dispensandum sit cum eruditis viris & nobilibus in beneficiorum pluralitate, quae scum ineruditis & ignobilibus. iRespondetur per conclusiones: Qquarum Prima est. potius dis pensandum est cum eruditis viris quam cum ineruditis. Probatur. sine eruditis viris orbis regi non potest: quia inter bonum & malum ambiguum per alios constare non potest: immo necessarium est habere eruditos. alioquin si caecus caeco ducatum praestet ambo in foueam cadunt-. Matth. xv. & Sapientiae. vi. scribitur. Multitudo sapientum / sanitas orbis terrarum: & rex sapiens populi stabilimentum est. Propterea Plato dicebat respublicas fore beatas, si sapientes eas gubernarent: vel qui eas gubernant, sapientiae vacarent. Et Daniel in fine visionis ait. Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti: & qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates. Dani. xii. Et in prologo bibliaco Hieronymus. Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest: & quantum aedificat ex vitem merito ecclesiam Christi: tantum nocet si de struentibus non resistat. Propterea etiam viris idoneis permissum est septennio operam literis nauare cum licentia episcopi, sic scilicet vt ad subdiaconatum omouean tur. vt habetur in. c. Cum ex eo. de ele. lib. vi. Doctorum namque scientia mundus illuminatur. de haere. Cum ex in iuncto. Ex omnibus istis formatur haec ratio. potius dis pensandum est cum illo in quo est rationabilis causa dis pensandi, quam cum illo in quo non est. sed sic est de eru ditis respectu ineruditorum. igitur. Praemissae iam sunt. probatae. Item hoc accendit ad literas reipublicae neces sarias: & magnos facit subire labores. Nuqui enim segnem & tepidum / eruditum vidisti, quemadmodum num quam consummatum virum quocumque sudore, sine ingenio. ltem talis est vtilior reipublicae. sed in dispensatione reip. vtilitas maxime attendendalest.

⁋ Secunda conclusio. Cum nobilibus potius dispensandum est quam cum gnobilibus caeteris paribus. vt patet per. c. De multa. de praeben. Item tales sunt vtiliores reipublicae: quia alios nobiles inertes, & aetiam ignobilaes ad virtutem animam: & bona ecclesiae melius protegunt. sed semi de idoneis loquor: ita vt separata nobilitate ad imaginationem, vndecumque sit idoneus.

⁋ Tertia conclusio probabilis. potius dispensandum est cum nobil ad plura, quam cum ignobili: etiasi non sequatur vtilitas in tota republica: sed respectum habendo ad vtilitate priuata. Verbi causa: sint duo: Sortes scilicet nobili & Plato ignobilis: sint aequaliter vtiles in republi ca & omnino pares iudicati / hoc dempto quod vnus est n bilis: volo dicere adhuc habendum esse aliquem respi ctum licet pusillum ad nobilitatem. Et intelligo de vu gari & aestimata nobilitate apud mundum. Probatur conclusio. oblatis duobus doctis aequaliter idoneis ad curam animarum: quia vnus habet scientias impertinem tes curae animarum, vtpote est mathematicus ve thetor: ille est alter i praeferendus. Forte dicis. illae artes suae sunt vtiles in republica. sed ponamus quod illas non exerceat. sit physicus vel more Polycleti statuarius. Dicis adhuc consequentiam esse inualidam: quia suo sudore eas acquisiuit: & bonorum naturalium est indicium. Secundo arguitur. Eleemosyna potius es danda nobili, & honestis viris si indigeat, quam ignobili caeteris paribus. nam regum & principum filiis proscriptis omnes comiserentur. sed beneficia licet principal ter dentur ratione vtilitatis publicae: partim tamen dantur in tuirum personae. Sed hic dices. certo certius est eleemosynam potius eis esse dandam: & omnibus cognitis verecundis: quia prudens iudicat eos plus egere: & quia turpe ducunt petere: debet eis vltro dari. secus est de istis aliis frontem attritam habentibus. Tertio arguitur. Nobilis in licentia theologiae ignobili est praeferendus ergo etiam cum ipso potius est dispensandum. tenet comsequentia: quia vtrobique est honor: in vno ex parte loti: in alio ex parte officii. Anecedens probo: quia cum bonis fortunae abundet: & voluptates gratia studii contemnat: in difficilioribus no succumbit: & prouisioni poterat habere in saeculo: sed literarum & virtutis dulcedine allectus plus laudandus est quam pauper: quia in sumitur quod difficilius a mundo & volupratibus vincetur: & syncerius literas amplectitur. Pauper autem studet vt tandem inopem proregat vitam: quia alia ratione ad maiora conscendere nequit. Nec habet tot occasiones labendi, & distractiones in studio quot opulentu nobilis. Forte dicis: pauper cum est alteri aequalis in literis & virtute / est vel ingeniosior vel laboriosior alio: & per eum non stetit haec nobilitas. & per bonum locum potius promouebitur ad beneficium quo eget propter meliorem opinionem de se in populo. Aliter arguiul sic. datis duobus aequalibus in theologia, & in omnibus paribus: hoc dempto quod vnus super alium habet nota bilem excessum in mathematicis vel eloquentia: illis accidentatiis illustratus est in loco praeferedus: ergo nobilis ignobili praeferri habet, quod restabat probandum. Forte negas antecedens / & consequentiam. Antecedens, quia non est licentia in mathematicis vel elo- quentia: sed in theologia, nec hic est licentia nobilium. Secundo negas consequentiam: quia illae scientiae theologiam ornant: & plurimum ei famulantur. Prouerbiorum. ix. Misit ancillas suas vt vocarent ad arcem, & ad moenia ciuitatis. Secus est de nobilitate per quam homo non potest ornare nec ampliare sermonem in clero vel in populo, quemadmodum per artes. Respondetur: vt vides vix probaui conclusionem sufficienter: nec scirem eam pronunc aliter colorare. Quo non obstante probabiliter respondetur per sequentes propositiones.

⁋ Prima est. Potius dispensandum est cum magno nobili quam ignobili caeteris paribus: etiam habendo respectum ad vtilitatem priuatam.

⁋ Secunda propositio. Aliquis nobilis est idoneus pro duobus beneficiis: pro quibus ignobilis ei coaequalis in omnibus, nobilitate dempta, es in idoneus. haec sequitur ex priore. vt sint duo beneficia pro quibus habedis Sortes est inidoneus: sed si paulo amplius haberet in scientiis, pro illis esset idoneus: stat quod nobilitas istius illum defectum scientiae suppleat.

⁋ Tertia propositio. Non est tamen multum ponderanda nobilitas, sic scilicet vt ratione illius solius notabiliter plus habeat nobilis in beneficio quam alter ignobilis cui est par in alio quocum quod honore.

⁋ Quarta propositio. caeteris paribus nobilitate dempta indubitatus nobilis est ignobili praeferendus in licentia, quod ostendo: quia theologiam accidem tarie nobilitas ornat: alios nobiles ignauos & de litos, & ignobiles ad scientiarum admirationem & cultum alliciendo. dicente Marone. v. Aeneidos. Gratior est pulchro veniens in corpore virtus. Sic in generoso non solum lingua: sed corpus & eius consuetudo viuendi praedicat.

⁋ Quinta propositio. Si nobilis multum nobilem notabiliter in scientiis excedat / est nobili praeferendus. Probatur: quia scientia plus valet quam nobilitas: ergo magna scientia plus valet quam magna nobilitas. Item hic est licentia rscientiis: ergo habere scientias est gradui essentiale / ac per hoc plus ponderandum, quando autem vnum alteri debeat aequiua uere: prudentum est iudicium. Cum igitur scientiae sint de essentia curae pastoralis, non debet esse dispensatio vt etiam multu nobilis notabiliter plura habeat quam ignobilis: quia nobilitas solum accidentatie ornat beneficium: & hoc si possit & velit in propria persona hierarchicum ordinem seruare tempore & loco. alioquin est inidoneus.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. In multa sapientia, multa indignatio: & qui addit scientiam, addit & laborem. Ecclesiastes. i ltem Scientia inflat: charitas vero aedificat. i. ad Co rinth. viii. Sed nihil quod est inflatiuum & erga alios indignatiuum est causa facilioris dispensatiois. igitur.

⁋ Respondetur. In multa sapientia. &c. dicit glossa interlinearis. Quanto quis magis sapientiam assequitur: eo magis vitiis subiici dedignatur: & procul esse a virtutibus quas requirit. in fine additur. Scientia non habetur sine labore & anxietate. sed hoc non pro bat eam esse malam. Secundo dico quod in multa sapientia multa est indignatio per accidens. hoc est / crebro virtus est causa vitii per accidens, ex imprudentia habentis: sed numquam in vitium inclinat. Facile namque vi deas eruditos viros si de se humiliter non sentiat se inuicem contemnere. sicut primo Officiorum de lsocrate & Aristotele. M. Tullius recitat. Vterque enim suo studio delectatus, alter alterum contempsit. Sed si prudentia adiuncta fuerit: optime conveniunt. & decorum est eos & consultantes & disputantes audire. Ad verbum Apostoli respondetur quod textus seipsum exponit: & glossa interlinearis. Scientia inflat si sola est: charitas vero aedificat, id est multum vtilis est, & necessaria si charitati iungatur. Vnde de scientia di co quod de se est bona qualitas & in multis per necessaria: vt in prima conclusione ostendimus: sicut & prudentia & alii habitus veridici. sed malis est pestis, & in manu furiosi gladius.

⁋ Sed de scientia acquirentibus haec distinctio notetur. Aliqui scientiam laborant acuirere vt praecepta, prohibitiones, admonitio nes, & consilia sciant: & vt alios in his erudiant. Secundi hanc acquirere satagunt, vt in se bene agant conformiter ad legem dei. Tertii laborant esse docti & doctrinam acquirere: & de alio fine actualiter non cogitant. Quarti vt lucrum habeant vnde viuant & deo famulentur: non tamen ponentes finem vltimum in lucro, sed vltimo in dei gloriam & deum obtutum ditigunt. Omnes autem isti actus sunt boni. & quanto relatio est actualior: tanto actus est melior. Alii vero scientiam laborant acquirere gratia ostentationis. secundum illud Persii. Sci re tuum nihil est: nisi te scire hoc sciat alter. vel gratia lucri tamquam principalis finis. Et tale velle sciendi est malum tanquam actus elicitus: et ipsum scire malum tanquam actus imperatus.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Nulli sunt nobiles: ergo conclusio praesupponit falsum. consequentia est nota. Et probatur antecedens supponendo tecum vnam propositionem, quod nullus est nobilis nisi cuius vterque parens vel alter est nobilis. De nobilitate vulgati loquor. de illa enim loquuntur omnes. Hac suppositione praemissa sic argumentor. Signato vno nobili vulgati, si omnes maiores eius erant nobiles: & non est processus in infinitum: Adam & Eua erant nobiles: quorum parentes proprie dicti non erant nobiles: cum nullos habuerint nisi deum creantem. Si dicas. oportet venire ad primum nobilem. ergo aliquis est nobilis cuius pater erat ignobilis contra suppositionem. Eodem modo argumentati possum quod signato vno nobili, totam sobolem nobilium non egredietur nobilitas: supponendo quod cuiuslibet nobilis filii sint nobiles: de nobilibus semper vulgariter loquendo. Et confirmatur haec ratio, per respon- sionem Vlyssis ad Aiacem Thelamonium. xiii. Metamorph. dicentis. Nam genus & proauos & quae non fecimus ipsi: Vix ea nostra voco.

⁋ Respondetur. nobilis dicitur a nosco quasi noscibilis siue in malo siue in bono. De priore enim apud Ciceronem secundo libro Officiorum legimus dicentem. Testis est Phalaris cuius est praeter caeteros nobilitas & crude litas. De virtute non opus est exempla afferre. Vel nobilis a notabilis (prout aliis placet) trahit originem per syncopen: quia prae aliis notatur. brutis etiam & aliis rebus convenit. nam falcones & canes venaticos & leporarios celeres, & agros opimos: nobiles dicimus. De primis duobus patet ex com muni vsu. De tertio apud Virgilium dicentem. Est locus ltaliae medio sub montibus altis Nobilis.

⁋ Secundo notato: quod duplex est nobilitas. quaedam est animae: & est virtus qua homo paret deo & rationi. & illa sola proprie est nobilitas. Et ediuerso vitiosi sunt ignobiles: vel scriptura attestante. i. Reg. ii. Qui contemnunt me, erunt ignobiles. Alia est nobilitas vulgaris quam nobilem dicimus quia vulgus ita loquitur: licet non fuerit animo nobilis. Et sic is vocatur nobilis cuius progenitor vel ipsemet est factus nobilis, non curando qualiter haec nobilitas originem traxerit. Frequentius tamen perer opes haec nobilitas deriuatur. vnde primo Rhetoric. dicit Aristoteles. Nobilitas est diuitiae antiquatae: siue furto, siue rapina hae diuitiae emanauerint. sicut Assyriorum potentissimi imperatores a Nembroth robusto venatore per rapinam omnia surripiente emerserunt. ipse namque erat notabilis in malitia: sed adhuc vixe nobilis vulgariter vocatus. posteriores autem & quanto magis descendebatur citra ignobilitatem, nobiles vulgariter vocabantur. Signanter (citra ignobilitatem) quia certo certius est quod aliqui sunt pastores & agricolae qui a regibus prodiere. Alii pugnacitate: alii corporis pulchritudine nobilitatem nacti sunt. vt Porphyrius de Priamo inquit. Species Priami digna est imperio. Et Saul qui ab humero sursum aliis supereminebat. Alii splendore vir tutis nobiles facti sunt: & vna pars sobolis descendentis seu nepotum eadem nobilitate vsa est: quomodo fuit in Dauide secundo Hebraeorum rege: de post foetantes ad regnum accepto: & eius posteritate: cum quo de vera nobilitate animae Ezechias & Iosias eius nepotes certare digni sunt. aliqui vero eius ne potes mali fuerunt: & tamen vulgariter omnes nobiles vocati sunt. Quo modo autem istius nobilitas antiqua, vel illius emanauerit, incertum est. sed talem pudere debet improbe agere. Et si aliqua maiorum gesta laude digna fuerint: eum ad virtutem accendere debent. vt frequenter est in re, dicente Ouidio de Neoptolemo. Pyrrhus Achilleides animosus imagine patris. Et Sallustius in prologo lugurthae sic inquit. Nam saepe audiui ego. Q. Maximum &. P Scipionem ciuitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere: cum imagines maiorum intuerentur: vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Et Baptista in primo libro Alphonsi. Adde quod auditae lau des & clara parentum Facta mouent animos: genero saque corda nepotum Sollicitant: & calcar habent: abiguntque veternum. Et Virgilius Aeneam Ascanium filium ad virtutem animantem exemplo suo & Hectoris auunculi introducit. xii. Aeneidos dicens. Disce puer virtutem ex me: verumque laborem: Fortunam ex aliis: nunc te mea dextera bello Defensum dabit: & magna inter praemia ducet. Tu facito mox cum matura adoleuerit aetas, Sis memor: & te animo repetentem exempla tuorum. Et pater Aeneas & auunculus excitet Hector. Immo instinctu naturali ex bonis parentibus probi descendunt filii: vt primi Politicorum. iiii. dicit Arist. Putant enim vt ex hominibus hominem, ex bestiis bestiam: sic ex bonis bonum generari. secundum illud. Qui viret in foliis, venit ab radicibus humor. Et patrum in natos abeunt in semine mores. Ad hoc est ratio naturalis. nam inclinationes naturales parentum filii sequuntur in corpore, & ex consequenti in anima: sicut influentiae caelestis: non sic tamen quin ex libertate arbitrii possint in contrarium. Non aliam ob rem per legem communem geniti ex coitu fornicario ad sacerdotium non admittuntur: quia praesumitur quod more parentum castitatem non seruabunt. ergo facilius est nato ex probis patentibus bene agere quam ex improbis orto. summa quoque vi ad probitatem in adolescentia debent parentes suos liberos instigare / & sic eos in veta nobilitate anteibunt.

⁋ Ex his patet suppositiones admissas esse negandas. & quia prolixe materiam argumenti tetigi mus: & forma est facilis: non respondeo. Sed colligendo dicta patet quod sola virtus animae hominem nobilitat. Et alia nobilitas accidentatia modici est momenti, vito ab extemo quouis proueniens. Praeterea oportet dare aliquem primum nobilem in vna familia & vnum vltimum in alia sicut in illa. vt in inuectiua contra Sallustium. M. Tullius dicit. Quod in te desinit, in me incipiet. Ptolemaeus nanque filius Lagi ex milite gregario rex factus est Aegypti ab eo vero iam descendentes, sine regno forte mendici vlterius patet quod gloriosius est virtute clarum esse quam uis ex ignobili patre quis procreatus fuerit, quam vitiis sordescere: & ex quocumque rege natum esse. secundum illud Iuuenalus satyra Octaua. Malo pater tibi sit Thersites: dummodo tu sis Aeacidae similis: Vulcaniaque arma capessas: Quam te Thetsitae similem producat Achilles. Et licet ista nobilitas vulgaris non possit ab ignoto deprehendi, siue per operationes nobilibus & ignobilibus communes: siue per corpus in vita: vel post mortem: quamquam cauillando dicebat Diogenes Alexandro Philippi: inter ossa mortuorum se velle capita regum ab aliis segregare: tamen modus loquendi nobilium est creber: tam apud sacras historias quam alios annales / & vulgariter loquentes. modum autem loquendi (licet mathematica fuerit) aspernati non debemus. nam & in euangelio legimus. Lucae. xix. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum. & Actuum. xvii. Quidam ex ipsis crediderunt & iuncti sunt Paulo & Syllae. Et post paulum. Mulieres nobiles non paucae. Et Ecclesia. xvi. Beata terra cuius rex nobilis. Annales sunt satis protriti ad hoc propositum: gratia cuius digressionem, partim iocando cum his nobilibus fecimus. Dicendo autem potius cum nobili dispensandum esse quam ignobili: de multum nobilibus loquor, & non de his infimis: qui inter multum nobiles & plebeios sunt limites. sed non est magnus obtutus ad nobilitatem vulgarem habendus, respiciendo ad animae nobilitatem: nisi maior fuerit vtilitas communis. Et quamquam ex ignobilibus secundum saeculum originem duxi, & nobilibus conniuere videor: suspectus esse non debeo: quia certe meae intentionis est non solum hic sed vbique asserere id quod magis rationi consentaneum censeam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14