Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 15
An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Decimaquinta. DEcimoquinto quaeritur. An melius faciat beneficia tus suum beneficium resignans alicui probo: seruata pensio ne pro vita si indigeat: an telinquendo beneficium vacare per mortem: sic scilicet vt collator possit conferre cui velit. Et vtrinque argumen tabor. Primo ad partem affirmatiuam sic. Quilibet debet niti ad extollendam gloriam dei omnibus me diis licitis. sed Sortes beneficiatus videt Platonem ab omnibus cognitum multum idoneum, beneficium non habentem: vel si vllum habeat contentus est illud deserere: vt habeat istud beneficium maius maioritate curae: siue sit maioritas prouentuum, siue non quia hoc est accidentale: dummodo prouentus sufficiant hunc alere: & videt collatorem plerumque in ido neis conferentem. ergo licite potest propinquo collatore relicto, huic probo suum beneficium conferre. Forte dicis. magna est idoneitas ex parte obiecti illius in quem beneficium transit: sed modus facien di non est licitus. & sic ex parte causae formalis est defectus: quia priuat collatorem immediatum iure suo beneficii conferendi. Contra hoc arguitur. Non est de iure naturae vel diuino quod hic episcopus vel hic abbas vel praelatus alius, omnia bene ficia suae iurisdictionis conferat: quia oppositum cum animae salute est in quotidiana practica. si ergo est lex humana: interpretationem rationabilem, & ex consequente exceptionem patitur. Secundo. hoc fit cum superiore mediato: & eius facultate qui in multis casibus confert beneficium quod est in collatione immediata. vtpote si quis sit in curia vel iuxta eam & multis aliis modis. Secundo arguitur ad idem. licitum est viro subtrahere a furioso gladium, per quem verisimiliter seipsum caedet, sed relinquendo ei col lationem beneficii / verisimile est quod in idoneo conferet: quia hoc ex praeteritis deprehenditur. igitur. Praeterea videmus longas lites cum magnis impensis antequam electus beneficium obtineat: & interdum caret pastore ecclesia septem vel octo annis. resignando autem illud non contingit. igitur.
⁋ Ad partem negatiuam arguitur sic. iste prdinarium iure suo defraudat: & si callidus fuerit viam aliis aperit in diminutionem potestatis ordinarii. Secundo arguitur ad idem. licet male in praeterito ege rit ordinarius, in futurum bene aget: ergo iste resignans beneficium impedit ordinarium ab opere pono, ei debito.
⁋ Respondetur per tres conclusiones: quarum Prima est. Vbi collator est malus & promiscue inidoneis beneficia confert: iste de quo loqui mut laudabiliter facit, beneficium conferens idoneo. Hanc conclusionem mihi suadent rationes ad partem affir matiuam adductae. Item multi timorati viri beneficia resignant qui de resignatione num quam poenitent: sed a pro bis laudantur. ergo non solum est licitum sed & laude di gnum: quemadmodum Valerius neglectis aliis, inthronizauit Augustinum, & probe egit.
⁋ Secunda conclusio. Potest beneficiatus beneficium resignare vbi collator est bonus: hoc est bonus collator & bonus homo: quia si est bonus collator, est bonus homo saltem quadam multum apparente bonitate: licet interdum labatur. Probatur ista conclusio. Quando quis videt duo media licita ad aliquid faciendum: potest hoc vel illud acceptare. sed hic resignare paratus videt duo media licita: vnum scilicet resignando beneficium probo viro cum ordinarii vel superioris consensu: etiam quem iudicat forte magis idoneum quam sit ille cui conferret beneficium. Aliud medium est: quod iudicat collatorem be neficium bene collaturum. ergo potest istud acceptare, & resignationem omittere.
⁋ Tertia conclusio. Quam do beneficiatus videt collatorem beneficii resignam di in apprehensione esse probum virum: sic scilicet quod verisi militer dabit viro tam probo quam est ille cui ipse resignabit: honestius est non resignare. Ratio est: ne alicui nimis videatur affectus, & personarum acceptor putetur, sua beneficia relinquendo consanguineis, & improbis occasionem id faciendi tribuat, non iudicam tibus cui & quomodo beneficium resignauit.
⁋ Ad argumenta ad partem negatiuam adducta iam respondeo: ad primum negando quod resi gnans beneficium in casu primae conclusionis collato rem defraudent: vel de sua iurisdictione aliquid detra: hat. nam cum iuste & licite agat: nulli facit iniuriam. & quotquot faciunt sicut iste cum illis conditionibus apu positis / laudabiliter agunt: & materiam peccati ab isto subtrahunt. Et licet peccaret volendo dare vni inidoneo, si collationem liberam penes se haberet: noc nihil est. nam contingit quod non habeat tale velle. Secundo illud velle non est tam malum quam volitio efficax & categorica vni malo conferendi, non sic tamen quasi actus exterior aliquid malitiae actui interiori super addat.
⁋ Secundum argumentum est nullum. nam debes iudicare ex plerisque collationibus praeteritis, sibi non esse multum curae de deo: sed quod seipum & suos magis diligat quam deum: cum honore dei & eius praeceptum pessundet & conculcet, suos honorando. Et licet au diam ex eius confessione: vitae praeteritae ipsum poenitere & deinceps intendere iuste & digne coferre: non facile hoc dicenti fidem habebo: nec resignatio erit postponenda. quo non obstante in foro animae est aboluendus.
⁋ Tertio arguitur contra eandem conclusionem quia ex ea sequitur quod quis potest resignare beneficium suo consanguineo probo vbi collator est malus. con sequens est falsum: ergo & antecedens. Ex dictis claret consequentia. falsitas consequentis nota est: quia alios scandalizabit. Si enim sit vir probus, erit causa murmuris in populo: quod sit carni nimis affectus: & viam erroris aliis sanguinem amantibus aperiet. Ad tertium nego sequelam. vnde illud scandalum de quo est sermo in argumento, non est Pharisaeorum sed pu sillorum & datum. potius autem debet alteri conferre etiam eque idoneo. & quamuis illi duo sint maxime idonei illic tamen sanguis obest de per accidens ratione scandali quod est causa per se de non habendo beneficio. Non tamen nego quin probissimo consanguineo possit mediocre beneficium conferre: vt materiam habeat exercendae virtutis: & decenter viuat: & maiora conferendo aeque idoneis nullum prudentem scandalizabit. Sed bona ecclesiae non suut danda ratione sanguinis, quia nullum titulum beneficio habendo sanguis praestat. secus est de temporalibus aliunde prouenientibus quam a beneficio quia illa proximo haeredi danda sunt. quamuis enim sit malus: haereditati suscipiendae est maxime idoneus. crebro namque vnus est inidoneus in vna mate sa: & idoneus in alia: & minus idoneus circa vnum, ma gis circa aliud.
⁋ Hactenus de resignatione benefi cii quod in idoneo resignari non potest: sed maxime idoneo. & si scandalu ratione sanguinis vel alicuius impertinentis ad beneficium habendum impediat: is non est maxime idoneus. Nobis enim & nostris sic peruerse ifficimur vt in multa flagitia dei offensiua eorum causa prorumpamus. gratia sanguinis dico. Sed ver bi Dauidici collator sit memor. Quae vtilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem: hoc est descendo ad inferos vbi continuo torquebor. ratione inique datorum consanguineis: & forte sum etiam causa damnationis eorum, conferendo beneficium ipsorum humeris impar: quod minime restituunt. Et ex hoc facile est cognitu quomodo ordinem chari ratis peuertam, eorum corpora plus diligendo quam animas immo vt eis placeam relinquo honorem dei. Crebro item ob famulos simile facinus committitur: interdum etiam simoniace, vt distinctione sequente videbitur. nam domestici homines inimici eius. hi tamen famuli & impru dentes, beneficiorum collatores efferunt quod se promiscue per fas & nefas ad beneficia promoueant: asserentes virum de suis bene meritum. ipsi vero famulorum salu tis non habent curam: nec eos reuera diligunt: sed quem admodum Scytha famulum impinguat temporarie vi eum tandem deuoret & comedat, vel ab alio comedatur Non nego tamen quin famuli pro seruitio rationabiliter sini praemiadi. quia secund n Apostolum. i. ad Timoth. v. qui suorum & maxime domesticorum curam non habet est infidelis ac infideli deterior. hoc est qui non habet sollicitudinem tam in spiritualibus, vt non offendatur deus: quam in temporalibus: male & inique agit.
On this page