Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 13
An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Decimatertia. quiEcimotertio quaeriitur. An conclusiones cum suis probationibus in quae stione praecedente positae lsint verae. Praeter modum ssolitum ne auditores quaeuastionis prolixitate tedio afs ficiantur: impugnationes conclusionum a quaestione separo.
⁋ Et arguitur primo sic. Fadem inconvenientia ad primam conclusionem sequuntur quae ad secundam: ergo illae duae conclu siones inter se acies oppositas moliuntur. Antecedens probo: quia diuini cultus diminutio: & cae tera incomoda: quae recitauimus tam in epilogatione quam in quaestionis corpore, sequuntur.
⁋ Respondetur negando quod ex prima conclusione sequatur inconveniens: quia sicut ex vero nil nisi verum sequitur, ita ex convenienti sequitur solum conveniens. Non est ei diuini cultus diminutio: cum iste aequa possit deseruire, vt alii duo idonei mediocres: sicut Stentoris vox multis aequiualebat. Et cum sit vitae probatae: ab omnibus illis incon modis cauet: nunc vnum locum: nunc alterum sua diligentia visitando: plus laborando quam alii duo.
⁋ Se cundo arguitur, conclusum est vt referunt omnes / in nostra theologica facultate Parisiensi temporibus Guilielmi Parisiensis vnanimiter ab omnibus: dem ptis duobus: quibus postea male euenit: quod si quis haberet viginti libras Parisienses in vno benefi cio: non poterat sana conscientia aliud accipere.
⁋ Respondetur. illa tempestate forte pauci erant in facultate. forte etiam quis tantum habebat tunc pro vi ginti libris, quantum nunc pro centum francis. Sed di circunstantiis & motiuis tunc facultatem mouentibus non legi: est mihi vero simile quod sit vnum fictitium & commentum. Non enim ausim doctorem theologum eruditum vel in aliis ei aequalentem, & moribus grauem damnare: vel dicere esse extra statum salutis: qui habet in variis bene ficiis pecuniam ad se alendum cum duobus famulis, pro supellectile / & libris in quadam mediocritate hone sta. Et si opus sit ei equo: quis totum illud reprobabit: saltem quod talis sit extra latitudinem sufficientiae: esto sit plebeius nemo asseret. Et si praeterea fuerii claris natalibus ortus: ad paulo maius admitti potest ergo ille de quo loquor non est propterea extra statum saiutis: etiam si haberet circiter ducenta scuta. & potest illud per pragmaticam sanctionem vallari: quae tantam summa in denominationibus admittit.
⁋ Contra secundam conclusionem argumentor: & est obiectio contra solutionem praeceder tem. lste de quo loquor est episcopatu dignus To letano vel Maguntinensi. tunc sic. iste Magutinensis potest habere vltra sexaginta milia ducatorum: erge tantum potest habere in pluribus. consequentia tenei quia est eadem summa pecuniae collecta: & idem ho mo: & aequaliter laborans.
⁋ Respondetur consequi tia est nulla. Ratio: quia iste pinguis episcopatus est vnicus & indiuisibilis in potentia propinqua. oportet ergo vt vni concedatur vigilanti pastori: quemad modu est iste de quo loquimur. sed non potest tantum habere in pluribus. Non enim video aliquem episcopa tum quin totum hominem requirat: & sufficiente prouisio nem habeat: etiam pro viro idoneo & nobili. de talibus autem magnis beneficiis vel dignitatibus non locutus sum. Contra hoc arguitur. quod Rothomagensis epsoatu sit magnus & valeat duodecim milia ducatorum: & Meldensis minor / bis mille ducatos valens: est vnum positiuum humanum: & nulla illius danda est ratio: er go cum vnus possit habere episcopatum Rothoma gensem: tota dioecesim sicut oportet visitando: si tota illa dioecesis in duos episcopatus esset diuisa: ambitus non esset maior: ergo ille qui ante, totam dioe cesim inuisere poterat: nunc vtramque visitare potest & dispensationem habet a maximo pontifice, quam du os episcopatus potest coniungere, & vnum ma gnum diuidere. ergo qui poterat tenere episcopatum Rothomagensem per legem communem / poterii per dispensationem tenere a. & b per modum vnius. sit a vna dimidietas illius dioecesis, & b. altera. Respondetur concedendo quod non est ratio naturalis vel diui na alia ab hominium voluntate: quare Meldensis episcopatus sit subsextuplus ad Rothomagensem. tamen minor eorum eruditissimo & nobilissimo viro sufficere potest: & totum hominem requirit. Et quan do infers. si vnus possit habere episcopatum Rotho magensem: potest duos habere quando fieret partitio De partitione postea loquar: sed pronunc nego con sequentiam: quia vnus illorum episcopatuum est pri mium temporale ei sufficiens, & eius praesentiam seu resi dentiam requirens, pro ordinibus & multis aliis ministrandis. Legimus siquidem cum quidam rogart Paulum Secundum pro duobus episcopatibus vni dandis, asserens esse filium regis: respondisse pontificem, etsi filius dei esset non dispensarem. Dico hant responsionem vicario dei dignam. Nunquam enim admitto quod quis possit habere duo beneficia: vbi alterum sufficit suo statui, & vtilitati quam reipublicae affert, etiam respectum habendo ad idoneos qui nihil habent. Non esset etiam rationabile coniungere duos paruos episcopatus: quorum vterque viro maxime idoneo necessarius est pro episcopi dignitate. Potius magnorum partitionem admitterem / multiplicando pastores, quorum quilibet sufficientem prouisionem haberet. Sed consuetudines & regionum leges ( nisi valde exorbitantes fuerint) non sunt variandae. Ne transgre diaris terminos antiquos quos posuerunt patres tuiinquit sapiens Prouer. xxii. Arist. ii. Poli. vi. reprehendens Hippodami leges, inter quas haec fuit repre hensa, quod ii qui vtile quippiam ciuitati reperirent / hono ribus afficerentur: dicit artem propter meliorem superueniem tem mutandam: non autem legem. Nam lex (inquit) nullam vim habet ad suadendum nisi ex more. Mos autem non fit nisi temporis longitudine. quare facile mutare leges ex praesentibus in alias nouas: infirmam facere est vim legis. Oportet ergo loqui de facto & non de possibili. Et ostendo solutionem esse rationabilem: quia concesso hoc quod argumentum quaerit: deducere potes quod duo habere possint episcopatus omnes in Francia.
⁋ Secundo arguitur. si quis haberet duas praebendas in eadem ecclesia: non sequerentur inconvenientia illata: cum semper maneret in eodem loco: sed difficilius iura admittunt quem posse ha bere duo beneficia in eodem loco qui in variis: ergo si non sequatur inconueniens ad dispensationem duorum beneficiorum in eodem loco: nec sequetur inconueniens ad dispensationem plurium in variis locis.
⁋ Respondetur. iura hoc faciunt ne diminuatur numerus ministrorum dei: quia si quis haberet duo beneficia in eadem ecclesia: ipse vtrique deseruiret: & sic duorum vel trium canonicorum loca vnus occuparet: ac tandem notabiliter diminue retur numerus. & hoc stante beneficiorum partitione. nam quod vnum sit grande & dignitas: aliud vero non: ab initio fuit voluntarium. Potest tamen dari casus in quo quis haberet dispensationem ad habenda duo bene ficia sub eodem tecto. Ad formam argumenti. fateor multa sequi inconvenientia ad plura beneficia in variis locis habenda: quae non sequuntur ad plurali tatem in eodem loco. sed propter multa mala quae sequi possunt, vnum est strictius vetitum quam aliud ob hominum procliuitatem ad plura habenda in eodem loco: si hoc admitteretur. secus secundum canones nam maior poena imponitur vxoricidio quam matri cidio: licet secundum sit grauius: quia ad primum ho mines sunt propensiores.
⁋ Tertio arguitur. latitudo sufficientiae crescit ad crementum honorum & virtutis: ergo nescitur latitudo sufficientiae. Respondetur oportet ad imaginationem tollere beneficium vel officium quod quis habet: quia hoc statum non auget nisi crescat in virtute. & si in virtute retroce dat: latitudo sufficientiae diminuitur. multitudo au tem clientum & pompae statum viri & honorem po tius attenuat quam adaugeat.
⁋ Quarto argumentor. vnus bonis fortunae abundat: & milies plus habet quam alter sine peccato, quemadmodum rex, & agricola: Croesus, & Sophroniscus, Midas, & Crates. ergo eodem modo in beneficiis. Respondetur, non est idem. nam aliis titulis bona laicorum quorum sunt veri domini, acquiruntur: aliis autem bona ecclesia: sticorum qui bonorum ecclesiae sunt dispensatores. Et per hoc soluitur aliud argumentum. Papa est dominus bonorum ecclesiae: & potest vni conferre maius: alteri minus: vel nihil. & licet in collatione peccet: alii non tenentur restituere. Exemplum in pro digo peccante, praeter rationem sua bona dando platoni, qui Plato restituere non tenetur. Respondetur negando quod papa sit dominus bonorum ecclesiae, contingit enim quod sit religiosus, vt plerique pon tifices fuerunt. sed solum est dispensator bonorum ecclesiae: quae tenetur fideliter dispensare. Et est lex tam ligans ipsum conferentem quam suscipientem.
⁋ Quinto arguitur. princeps legibus solutus est. tr. de leg. l. Princeps. ergo constitutio Ioannis vigesimi secundi in cap. Execrabilis. & De multa. non potest hunc Leonem decimum ligare. Respondetur distinguendo quod sit absolutus a legibus. vel a legibus superioris quemadmodum est lex naturae: quae est lex a deo cordibus nostris insculpta: & sic nego: quia illa non est lex eius. modo in secunda con clusione quaestionis praecedentis ostendimus pluralitatem superfiuam esse contra legem naturae. vel quod sit obligatus in suis legibus pure positiuis sic dico quod non est. licet enim aliquid rationis lex lata habeat in communi: potest tamen occurrere causa dispensandi: vt in matrimonio in gradibus prohibitis: vel de beneficiis in casu. & tunc est po sitiuum legem seruare. Et interdum potest in lege dispensare vel non dispensare sine peccato: nonnunquam dispensandum est. Interdum tamen tenetur no dispensare: vt si esset gradus a lege naturae prohibitus: vt inter filium & matrem.
⁋ Sexto ar guitur. disputare de factis papae est mittere os in aelum. xvii. q. iiii. Si quis suadente. "S. Committunt etiam sacrilegium qui contra diuinae legis sanctitatem, aut nesciendo committunt: aut negligendo violant & offendunt: aut qui de principali iudicio disputant, dubitantes an is dignus sit quem princeps elegerit."
⁋ Respondetur distinguendo quod non liceat disputare de factis papae & lege eius. vel vt eam moliamur euertere & attenuare: & sic concedo quod non licet de ea disputare. illic autem est sermo de sua lege: & licet possit legem legi naturae vel diuinae superaddere: proprie illa lex non est sua. Sua ergo lex est proprie positiua humana. Vel vt videamus quid facere possit circa legem naturae vel diuinam positiuam: vel quam potestatem inter homines habeat: & sic nego quod non liceat de ea dispu tare & eius potestate: nam dubitare de singulis non est inutile: teste Aristotele in Praedicamentis. hoc est dubitationes formare. Prohibere enim disputationes est homines in errorem Mahumeti inuoluere: qui de sua lege disputationem vetuit, ne falsitas suae erroneae & execrandae sectae disputando de prehenderetur. collatione nanque & disputationes materia intricata & non aliter / naturaliter inuenitur. Nunquid disputamus de potentia ordinata & ab soluta dei: vtpote an mundum ab aetemo produr cere potuerit, vel an corpus infinitae molis creare possit? Similiter disceptamus an pontifex sit super concilium vniuersale: eum a concilio secludendo, in casu inter eum & concilium ambiguo. nam si ipse non cognoscat suam legem: & eam a lege naturae & di uina segregare sciat: non potest recte agere in dispen satione: vt de gradu ambiguo consanguinitatis, & multis aliis. Nec de regula fratrum minorum disputare est vetitum: sed commentarios regulae su peraddere est prohibitum. & ratio est: quia ipsa a Romano pontifice est ad amussim exposita: & ne propter affectiones homines eam nimis dilatent vel restringant: facta est prohibitio positiua: quam alter pontifex de medio auferre potest.
⁋ Ex hoc & praedictis in quaestione praecedente, & ratione patet quod possum dicere alicui in confessione quod habet nimis multa & superflua beneficia: & hortari vt aliqua resignetur & nisi illud voluerit, non est in statu salutis: nec eum absoluam. immo canoni siae dicunt & bene, quod non est parendum mandato papae iniusto: ex quo multa mala sequuntur si scan dalum sit verosimiliter futurum. hoc enim tenet Innocentius in cap. Inquisitioni. de sentem. excommunica. Et Ioannes Andreas in cap. Cum ab eo. de rescrip. Et Hostiensis in cap. Significauit. de offi. ordi. Et Panor. in. c. Cum teneamur. de praeben. Et ratio est in promptu. Nam videmns quod peccat scienter conferens beneficium inidoneo: & alter peccat capiendo: & magis & periculosius peccabit detinendo: sed non debemus cooperari peccatis istorum, quia hoc esser ad mandatum inferioris legem dei nos ad oppositum obligantis relinquere. Quod patet per theoricam distinctio. xxxviii. inferius recitandam. Si inferiori praecipiat abbas aliquid facere in quo iuste dispensare nequit: & si hoc inferiori constiterit: non est ei pa rendum: immo maximus pontifex non vult quod sibi scribenti pro indigno pareatur: vt dicit in ca. Cum teneamur. praefato. vbi Alexander tertius sic ait Cum teneamur. & infra. Si mandatum nostrum pro alicu ius prouisione receperis: qui aliud beneficium habeat de quo valeat commode sustentari: nisi forte in literis ipsis de hoc mentio habeatur: aut si non potest ei sine scandalo prouideri: aequanimiter sustinemus: si pro eo mandatum nostrum non duxeris exequendum. Et istud patet. itu. de verbo. signi. l. Nepos. xxii. qui. ii. Faciat homo. & in. c. Nihil cum scandalo. de praescrip.
⁋ Septimo arguitur. habeat Titius duo be neficia: quorum altero est dignus: sed non vtroque. Tunc sic. neutrum istorum tenetur relinquere: & tamen edocetur esse superflue pluralis. igitur. maior patet: quia nec istud istorum tenetur relinquanre: nec illud istorum. Et potest sic fieri argumentum. lstud istorum potest tenere icite: & istud istorum potest tenere licite: ergo vtrumque isto rum potest tenere licite. Respondetur. argumentum est sophisticum Nam eodem modo argumentabor. vnum istorum tenetur relinquere: & aequa est ratio in vtroque: ergo vtrumque tenetur relinquere. Sed concedo quod neutrum istorum tenetur resignare: necesse est tamen si velit esse in statu salutis vt alterum resignet. Et concedo quod vtrunquod istorum licite potest tenere. sicut demostrando duos grossos lapides, eorum quemlibet potest leuare sortes, & parum vltra vnum istorum: non tam en potest: leuare ambos: vel non potest leuare vtrumque istorum. sic in proposito sortes non potest tenere vtruque istorum cum animae suae salute.
⁋ Octauo arguitur. multi antequam ade. pti sunt beneficia palam concionando dixerunt id quod assero: qui postea beneficiis adeptis & rerum experientia cognita / obmutuerunt, & oppositum docue runt facto. secundum illud apostoli. i. ad Corinth. xiii. Cum essem paruulus loquebar vt paruulus: sapiebam vt paruulus: cogitabam vt paruulus: quan do autem factus sum vir / euacuaui ea quae erant par uuli.
⁋ Respondeo. si testis deponat contraria plus ei creditur in prima depositione quam in secunda. Se cundo iste ante erat illius vitii expers. nunquam autem vitio infectus saltem publico contra illud latrabit. Nam consuetudine dilatatur conscientia: & peruertitur iu dicium: & difficillime curabilis est. sicut Aristoteles loquitur. vii. Ethicorum. de intemperantia gradu, non enim habet conscientiam iam remurmurantem more sentis sicut incontinens in gradu qui ad bonum facile ducibilis est. Ad oculum vides quod comedens allium / porrum / ce pe / vel habens anhelitum foetidum / odorem non percipit in aliis: quem illo cibo vacuus facile deprehendit. Et talpa in terra rodens propter pelliculam oculum ambientem nihil videt. Ex quo liquet quod isti erant solum seminiuerbii doctores & non operatores: facto osten dentes se esse ambitiosos & auaros: quibus si crescant opes: insatiabiles sunt. secundum illud Nasonis. Creuerunt & opes: & opum furiosa libido. Et secundum poema Solonis primo Politicorum. Crescit amor diuitiarum in abissum. Non me fugit plerosque dixisse a principio paucissimis se contentos futuros: si quandam mediocritatem haberent: qui post ea tentatione superueniente / longe diuersum ostenderunt. homines enim vt in pluribus sunt mali. Est eadem quaestio quaere sunt plures mali quam boni: & quaere plures mercatores decipiant in contractibus quam recte agat: & tamen in multis bene iudicant. sufficiat tibi corporalis medici exemplum: qui multa bona praecepta dat aegroto quae ipse non obseruat: & more aliorum ex intemperantia vel alia ratione in morbos labitur. At illud apostoi sic debet exponi in proposito. Cum fui paruulus id est humilis, feci vt paruulus: id est humiliter sentiebam. nunc autem factus delitus / & senex / euacuaui ea quae paruuli sunt, hoc est humilitatis: quia habitus iste ambitionis in me genitus humilitatem tanquam com trarium eiecit. Senes vt vides sunt auari, & testatur Arist. quarti Ethico. primo. credunt enim se in se nio amicis destitui: & multis egere: propterea colligunt: & crebro nimis auide. Sed beneficiato non debet esse animus congregandi: cum beneficia sint perpetua. Multi nanque sunt vnico beneficio contenti. multi etiam idonei / nullo gaudent: & religiosi ad beneficia non sunt admissi: quibus in hac parte credendum est tanquam non suspectis. Nec dicere potes. vellent plura si possent habere. Nam primosic dicere potes de luxu & aliis vitiis: sed fratrum facta ambigua in meliorem partem interprtari debes. Secundo. multi beneficiis acquirendis non inhiant: qui possent versari in principum, & episcoporum curiis: & aliis viis beneficia acquirere si vellent: sed satius existimant tam deo placendo quam homines non scandalizando hoc non efficere. Sed vt Quintilianus ait, Sceleri nunquam defuit excusatio. sub vmbra proborum suas sordes abolere conantur.
⁋ Nono argui tur. Sortes idoneus pro episcopatu habendo col ligit tria vel quatuor quatenus ad episcopatum per ueniat quo dignus est: ergo illam intentionem haben do non peccat / pluralis manens pro tempore. Ad no num respondetur. Non sunt facienda mala vt inde eueniant bona. ad Roma. iii non enim debeo furari vt dem eleemosynam. modo illud medium est illicitum videlicet habere plura superflue: quamuis intendat tenere ea solum pro tpore / in vnam massam qua dignus est con flando. Sed cum in foro exteriore habet titulum a collatore, si permutauerit omni a in beneficium quo dignus est: non tenetur illud (opinione mea) restituere ratio est: quia alteri deditius quod habuit in beneficiis in foro exteriore: & ille cum isto permutat cum consensu eorum ad quos spectat: ipse est idoneus / & habet in foro exteriore: quae duo ad titulum iustum sufficiunt: ergo iustum titulum habet in magno beneficio: quia ad iustum titulum sufficit & requiritur, tali beneficio esse aptum: & habere acquisitionem licitam in foro exterio re. Et probatur ista responsio. Acquirens beneficium tempore in idoneitatis non tenetur ipsum restituere cum ad ido neitatem peruenerit vt superius diximus: quamuis in pecca to beneficium tenuit tempore inidoneitatis. ergo nec iste tenetur restituere beneficium quo dignus est: quod ei con fertur ab his qui possunt ipsum conferre. & licet pec cauerit in detentione illius medii, hoc est plurium beneficiorum per quod aliud beneficium acquirit: tamen peccatum a se exuir. Et sic in permutatione non peccat, si alia parua beneficia diuidantur illi vel illis qui potest vel possunt licite ea tenere. Si vero alter peccet illa plura detinendo: cooperatur peccato eius dando ei materiam propinquam peccandi. tamen hoc non est ita periculosum ei ac si plura manu propria detineret.
⁋ Decimo arguitur. quis potest tene. re beneficium in commedatione seu commenda, vt dicunt, uamuis beneficium suo statui sufficiat. xxi. qu. i. c. Qui lures ecclesias retinet: vnam quidem titulatam, aliam ve to sub commendatione tenere debet. vbi gl. Et llius ecclesiae non est praelatus sed potius procurator. vt. lxi. dist. Obitu. &. c. Cathanensis. & qui con mendauit potest reuocare quando vult. ergo conclusio contra quam obiicimus falsa.
⁋ Respondetur. solent loquentes de hac materia aliquas exceptiones contra regulam quam in conclusione posuimus dare: quarum haec est vna. Alia est. quando non reperiuntur idonei. sed cum tot sint vniuersitates & eruditi viri: de hoc loqui non oportet: nec iam a multis annis. & si talis casus contingeret: oporteret de possibilibus facere quod melius est. Alius casus est quando vnum beneficium alteri annectitur: vt cura animarum praebendae. iam enim licet tenere duo: immo prouentus curae dantur canoni co pro praebenda. Et per reguiam topicam: vbi vnum propter alterum: ibi vnum tamtum. Vicarius tamen debet poni perpetuus faciens illa quae beneficio incumbunt: & canonicus quam tum potest debet superitendere gregi in propria. Sed de con menda perpetua vt nunc datur executioni seu practica tur, non oportet illam exceptionem ponere: quia benefi cium tenens in commenda, perinde fructus colligit & exponit ac si in titulo haberet. Et breuiter dico quod in titulum habet: quia habere titulum ad beneficium vel ad aliud nihil aliud est quam ius habere ad illud: sicut licita collatio est titulus per quem quis aliquod bene ficium acquirit. & permutatio iustus titulus in alio. & esse legitimum filium patris est iustus titulus haeredi- tatis acquirendae. Non valet dicere. tenetur manuducere religiosos quos habet: templum, & domos egen tium conseruare: & non potest convertere fructus beneficii in vsum proprium si prouisionem sufficientem aliunde habeat. Idem cotingit de beneficiis. de nominibus ergo non est curandum. Dixi de commenda perpetua & sicut nunc practicatur: quia ab initio beneficium temporarie com mendabatur alicui probo viro: pro tempore manutenendum: quousque de idoneo prouideretur: & propterea benefi cium ipsum commenda vocabatur. Et quia aliqui tenuerunt diutius quam alii: deuentum est ad fructus perceptionem: & procurauerunt multi has commendas perpetuas: quos commendatarios vocamus: putantes licet falso, sub phalerato vocabulo deum decipere. & quamuis sub homine perpetuitatis commendas non procurauerint, dum modo sint perpetuae, non refert. Et licet epsous communis non possit vltra sex menses beneficium commendare per legem superioris latam: illi tamen legi Romanus pontifex no est alligatus. siue autem illi sex menses sint tempus in quo episos potest beneficium conferre: siue alii sex men ses post tempus collationis: theologi in materia conscientiae non interest. Sed quando reperiuntur in proptu ido nei vt nunc passim inueniuntur: male actu est: tam a com mendatario commendam procurante, quam commendante. sicut in casu de pluralitate beneficiorum: cum in idem redeant.
⁋ Vndecimo arguitur. Sortes videns beneficia ma le administrata: habet vnum quo est dignus & non maiore: capit tamen aliud nihil fructus illius sibi reti nens: sed illos bene expendens in plos vsus: de bono vicario prouidens, interdum suum gregem in propria inuisens: iam iste est pluralis superflue secundum prius dicta, & non peccat. igitur. Respondetur. si ita sit vt argumen tum assumit, minus peccat quam si secus faceret: sed a peccato non est excusandus, quia scandalizat alios, & eius putata bonitas alios ad sic faciendum allicit. & quare non relinquit beneficium in manu illius probi vicarii qui esset magis sollicitus de grege si cura in capite esset ei commissa: vel relinquat alteri ta li beneficio digno quem iste beneficio indirecte pri uat. quare est ambitiosus: & sub honestatis vela mine mentitur iniquitas sibi.
⁋ Duodecimo arguitur si eleemosynatius excesserit in danda eleemosyna Sorti: licet eleemosynatius peccet: nihilominus Sortes efficitur dominus eleemosynae acceptae. ergo licet papa dispensando peccet, suscipiens dispensationem est securus in conscientia. Et confirmatur haec ratio dupliciter. tum primo. alioquin ecclesia hominem falleret, nam pluralis putabat dispensationem papae suffi cere coram deo. tum secundo. sicut arguit Augustini ex verbo domini. Numeri. xxx. de voto abstinentiae per vxo rem emisso. Quod si audiens vir tacuerit, & in alteram diem distulerit sententiam: quicquid vouerat atque promiserat reddet: quia statim vt audiuit tacuit. Sinautem contradixerit postquam resciuit: portabit ipse iniquitatem eius. Ex quo quia lex dicit ad peccatum viri per: tinere: infert vxorem esse liberam a transgressione vo ti. & citatur. xxxiii. qui. v. Manifestum. ergo similiter ir proposito.
⁋ Ad primum concedo, si Sortes sit vere pauper: quia sic est obiectum eleemosynae. si vero sit diues fingens se esse pauperem, non est intentio domini elee mosynae dandae dare ei eleemosynam: nec diues iste potest tenere hanc eleemosynam. ls qui capit secundum latitudinem sufficientiae, pauperi comparatur: qui amplius diuiti. Ad prima confirmationem nego quod ecclesia te fallit: sed tu & tui te fallunt, quemadmodum si pu tes papam posse sine causa relaxare votum, an eccle sia te fallitu? sic in proposito. Ad secundam confirmatio nem respondet Paludanus. dist. xxxviii. q. iiii. & be ne, quod non est idem de irritatione & dispensatione. itritatio enim non requirit causam: dispensatio vero camm requirit.
⁋ Hactenus de beneficiorum pluralitate: quorum aliqua est licita sed crebro non expediens. & in casu licito debet homo saltem debito congruita tis plura in vnum colligere, si notabiliter distet. Si autem sunt propinqua vt cura & praebenda: & illae collecti iudicio prudentum suae sufficientiae latitudinem non transcenderit (si sit actiuu scandalum: iam est extra latitud nem suae sufficientiae) potest illa beneficia simul tenere concionando in cura, confessiones & casus ancipiter illic audiendo: & horis competentibus potest interesse officiis in loco praebendae. hoc enim non est illicitum: immi contingit quod sic expediat: si non possit habere com modius maiorem curam animarum cum prouentibus suffi cientibus in vno loco. Aliqua est superflua / vt quando ho mo plura aequo tenet. Et aliqua patenter superflua? vt in pinguibus beneficiis: quorum vnum vel vnius portio viro rationabiliter sufficeret. Aliqua magis ambigue superflua: & tunc tenere plura beneficia est minus peccatum, nec refert siue habeat curam anima rum in foro interiore vel exteriore: siue sint simpli cia / siue animarum curae. Quandocumque autem latitudo sufficientiae transcenditur est peccatum: licet minus pecca tum in beneficiis simplicibus in quibus episcopus con munis dispensat: quia in curis & dignitatibus Roma nus pontifex dispesationem sibi reseruauit: vt habe tur ex. c. De multa. de praeben. vbi in fine dicitur. Cum ratio postulauerit, per sedem apostolicam poterit dispen sari. ergo per locum a contrario sensu alius non potest dis pensare. Et prius de curis in textu mentione facit. Sed hic est notandum quod contingit dispensationem pe tentem crebro peccare vbi dispensans non peccat. nam contingit diuisum ab orbe Britannum habere literas commendatitias a rege vel ab aliis putatis probis vi ris ad maximum pontificem super maxima idoneitate viri nobilis seu curialis quod vixerit tamquam caelo dignus quibus in casu credendo, est pontifici ignorantia in uincibilis: aliis grauiter peccantibus: nonnum quam vincibus lis: certa autem scientia maximi pontificis no excusat virum in foro animae: quando dispensatio est praeter rationem: quia est ei limes praefixus rationi non contra- ire. sed contra ius naturae est habere plura beneflcia quam habens mereatur in republicam. modo papa non est supra ius naturae. De sic plurali circumfertur illud vul gare beati Bernardi. Qui non vnus sed plures est in beneficiis: non vnus sed plures erit in suppliciis. Plurimorum quoque vtilitas vnius vtilitati vel voluntati praeferenda est. vii. qui. i. Scias. & quae ad commune bonum perfixa sunt: ob priuatum commodum mutari non debent. xxv. quaest. i. Quae ad perpetuam.
On this page