Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Decimasexta. DEcimosexto circa hanc distinctionem, &. xiii. in eneficiorum materia quaeritur. An praelatus ecclesiae sit dominus prouentuum ecclesiae datorum Pro quaestionis solutione sci sas esse hic tres modos dicene di, solum verbis differentes. Vnus tenet quod deus est dominus bonorum ecclesiae. Ad hoc est cap. Qui Christi. &. c. Qui abstulerit. xii. quaest. ii. Secundus modus tenet quod pauperes sunt domini. xvi. q. i. c. Quoniam quicquid. Tertius modus te net quod ecclesia est domina. xvi. quaest. iii. cap. Intermemoratos. Hos modos verbis solum differre dicebam: quia eadem est sententia. Nam ista bona Christo specialiter dantur & ministris eius ad ei seruiendum: vt capiant necessaria vitae secundum discretionem: reliquam partem dando pauperibus.

⁋ Hoc praenotato pono conclusiones duas. quarum prior est. Prelatus ecclesiae non est dominus prouentuum ecclesae, sed solum procurator. Bona enim non dantur ecclesiae intuitu personae: sed seruitii deo exhibendi. Ad hoc habetur. c. Fraternitatem. de do na. vbi episcopo Parisiensi Alexander Tertius sic scribit. Fraternitatem tuam credimus non latere: quod cum episus & quilibet praelatus, ecclesiasticarum rerum sit procurator & non dominus. & quae sequuntur. Idem habetur xii. quaesti. i. c. Expedit. xvi. quist. i. Quoniam quicquid. & de verborum signifi. c. Causa. &. c. Cum ex eo. de elec lib. vi. papa vocat beneficia patrimonium crucifixi. Praeterea si praelatus sit dominus fructuum ecclesiae / sequili quod terras ecclesiae potest dare consanguineis: vel ex frunctibus collectis emere terras consanguineis, licet peccaret: quemadmodum prodigus. consequens est falsum: vt patet. xii. quaest. ii. c. Quisquis. vbi dicitur quod irrita erit venditio: & episcopo vel monasterio fiet restitutio: & praelatus hoc faciens abiiciatur tamqua qui dispersit quae non collegit. lstud etiam habetur. x. quaest. ii. c. Episcopus. Hoc tenet Alexam. Halensis in tertia parte, quaest. xxxvi. membro quinto. bea. Tho. secunda secundae. qui. xliii. ar. viii. in materia de scandalo, in cor pore quaestionis. & Ricardus Middiltonus. xlv. dist. iiii. ar. iii. quaest. prima in solutione ad primum. & cano nistae ex patrum auctoritatibus & ecclesiae agminatim hoc sequuntur. Vnde Arch. i. c. Statutum. S. Assessorem. lib. vi. de rescrip. dicit quod haereticum est dicere in iure quod ecclesiasticus acquirat sibi dominium verum fructuum praebendae vel ecclesiae, quem Dominicus illic in sequitur. & prolixius in. c. Praesenti. de offi. ordi. hoc prae terea tenet Ioannes de Ligna. in cle. Gratiae. de resc. & Pan. in. c. Cum esses. & Hostiensis in tituio de poeni. & remissi. tractatu de restitum. & pluties Panor. vt in. c. Cum secundum. de praebem. vbi postquam allegauit do minum Innocentium in. c. Cum super. de causa possess. & proprieta. tenentem Christum esse dominum fructuum eccle niae. & post varia allegata ( corollarie infert, dicens. hoc est contra praelatos reputantes se dominos. Et doctissimus ille Innocentius Tertius in praefato. c. Cum secundum. beneficia vocat in textu / patrimonium Iesu Christi.

⁋ Secunda conclusio affirmatiua. Christus habet dominium in bonis ecclesiae, quae sic probatur. Aliquis est dominus bonorum ecclesiae, & non praelatus ex conclusione praecedenti. vl ergo pauperes ecclesiae, id est ecclesiastici: vel Christus. & licet idem sit in re: iste tamen modus loquendi est magis proprius. nam a Romanis pontificibus et ex conmuni vsu, bona ecclesiae vocantur patrimonium crucifixi. & de malo praelato dicimus, iste prodige bona crucifixi expendit. quo loquendi modo vtitur pontifex de electione. c. Cum ex eo. libro. vi. vbi permittit episcois dispensare cum beneficiatis studentibus, pro septennio, hac lege vt subdiaconatum infra annum habeant, dicens. Ne sicut a multis de Christi patrimonio sublimatis olim factum esse dignoscitur, a statu retrocedere valeant clericali.

⁋ Ex quibus patet quod Romanus ponti fex non est dominus beneficiorum ecclesiae. Etiam frequaenter est religiosus non susceptiuus dominii rerum: & interdum frater minor: vt erat Sixtus Quartus. minores autem dicunt se in arctissima paupertate constitutos. Possunt tamen praelati ecclesiae dici domini laxato vocabulo: vt quando abbas bona ecclesiae defendit more domini. xvi. quasti. i. c. Et temporis. Quandoque defensores xvi. qu. i. In canonibus. Interdum patres vocantur. lxviii dist. Quorum vices. Et breuiter cum bene dis ponunt, loco dominorum habentur. quando autem males loco praedonum. & ad eos bona ecclesiae conseruare incumbit: sicut bona coenobii abbas coseruat: quorum non est dominus. Quo fit vt magis peccet bona ec- clesiae auferens quam alia quaecumque bona: & est sacrilegium: quia bona illa sunt dei: & in vsus eius & suorum pauperum applicanda.

⁋ Contra ista arguitur sic. Omnia bona mundi sunt Christi: ergo Christum esse dominum bonorum ecclesiae non arguit res ecclesiae non esse praelatorum. Respondetur quod Christus habet dominium generale in omnes res mudi. nam Domini est terra & plenitudo eius: orbis terrarum &c. Psal. xxiii hoc tamen dominium compatitur condominum particularem cuius transsationem conformiter ad leges hominium licitas deus ordinat seu rectificat: etiam interdum cum transsa tione peccati, vt in prodigo & meretrice licet actum transferendi reprobet: nisi sibi soli in casu dominium seruaret: condominum a condominio secludendo. vt fecit de bonis Aegyptiorum in Hebraeos transsatis antequam mare rubrum ingressi sunt. sed debemus in aliis rebus possessis iudicare eum solum condominum independentem: nisi vbi constiterit de opposito. Ir rebus autem ecclesiae est omnino dominus. sicut specialius dominium in terra promissionis reseruauit qui in aliis terris: quae etiam erant suae: quas possessores vltra annum iubileum vendere non poterant: quia ipse erat dominus: & isti coloni: vt Leuitici. xxv. scribitur.

⁋ Secundo arguitur. praelatus ecclesiae dat Sorti dominium. xx. scutorum quae sunt de prouentibus ecclesiae. modo nemo dat quod non habet: ergo ipse habet dominium prouentuum ecclesiae. Respondetur concedendo maiorem. sic enim dat abbas laboranti in horto & per consequens non habet dominium. xx. scutorum: nec potest dominium eorum habere: cum sit inhabilis propter votum paupertatis emissum. in alium tamen dominium transfert: quia abbas est minister dei. & transferens secundum leges rationabiles, vsum in aliquem transfert: nonnum quam dominium: quia hoc est in virtute superioris tranfferentis. Exemplum de eleemosyrio regis qui annuam regis eleemosynam in pauperes transfert virtute regis sibi potestatem transferendi concedentis. Aliquis ergo potest ministerialiter vel causaliter agere in aliud aliquo modo quod non est in eo: sicut sol in quo nihil caloris est aerem calefacit. sed nullus dat quod non habet causaliter

⁋ Tertio arguitur. praelatus ecclesiae dicit. iste equu est meus: haec vestis est mea: posito quod res illae ex ecclesiae prouentibus acquisitae fuerint: & omnes iudicant eu vere dicere. igitur. Respondetur. quia ple rique praelati intuitu personae aliqua habent & alia via quam de fructibus beneficii: iam res illae sunt suae: & earum habent dominium: & quia non abrenunciarunt mundo: & dominii rerum sunt capaces: de omnibus rebus promiscue quas ex suo ministerio expendere habent, dicunt eas esse suas, etiam si nullas alias res praeter fructus beneficii haberent. nomina enim significant ad placitum. sed propter dictum illorum non in- firmatur conclusio, quemadmodum si religiosus diceret. haec vestis est mea: non propterea est eius.

⁋ Quarto arguitur. de cleri, non resi. ca. vnico, libro vi. dicitur quod recipiens quotidianas distributiones qui non interest officio & caeteris, non acquirit eatum dominium, nec facit eas suas. ergo a contrario sensu si interest horis, facit eas suas.

⁋ Respondetur. facit eas suas quo ad dispensationem licitam. & simi les auctoritates sic intelligendae sunt. Locus autem a contrario sensu nihil valet, quando aliquod absonum contra rationem ad ipsum sequitur: vt patet sic arguendo. In regula beati Benedicti prohibetur comestio animalium quadrupedium: non sequitur per locum a contrario sensu, quod animalium bipedium comestionem admittat: cum hoc foret omnino contra eius intentionem & rationem quam intendit. Cum igitur pro batum sit aliunde bona ecclesiae esse dei: & quod nullus ea conferens intendat praelato dare illorum dominium: non oportet capere locum a contrario sensu: cum oppositum sit ostensum verum aliunde. vt per legem naturae / diuinam / vel humanam. Ex isto patet quod praelatus ecclesiae non est vsusfructuarius: quia fructuarius ex fructibus collectis agros emit qui sui manebunt. sed non est ita de praelato ecclesiae, nec est vsu arius: cum is non possit fructus alienare: nec eis vti vltra propriam necessitatem. sed cum vsuario convenit in hoc quod necessaria suo statui solum capere potest. verum quia vsum & ius vtendi alienis rebus salua earum substantia sine facultate alienandi habet: per hoc vsu arius ius inferius habet in fructibus quam beneficiatus.

⁋ Quinto arguitur, non expedit ecclesiae habere ista bona: ergo licet ea subtrahere ab ecclesia, contra vltimum corollarium illatum in secunda conclusione: & per consequens praelatus ecclesiae non tenetur ea defendere. ante cedens patet: quia ista bona sunt causa quare praelati peccent in administratione: & prodige expendentes non restituant: & sic sunt causae damnatiois multorum. modo licet gladium de manu furiosi subtrahere ne se perimat. iste autem abutens his bonis est mentis inops.

⁋ Et confirmatur haec ratio. Amultis recitatur vocen auditam esse in aere dicentem. Venenum effusum est in ecclesia. tempore quo Constantinus ecclesiam dotare inceperat. propterea dicunt eum in errores Arrii incidisse: & piam excusationem aliquorum hoc eius filio imputantium & non ei: per annales refellunt. Et Vrbanus Primus qui ante Syluestrum bona ecclesiasticis acquisiuit, a multis non laudatur.

⁋ Ad quintum respondetur quod tam antecedens est falsum quam consequentia mala, quemadmodum non expedit prodigo habere multa bona quibus abutatur: non tamen debeo subtrahere illa ab eo. similiter quamuis videam praelatum meum his bonis abusurum: debeo ei reddere delaitum ecclesiasticum, quod patet in simili. si habeam centum scuta alicuius prodigi in custodia: ipsa eo petente teneor ei dare. nam teneor potius euitare pec- cantum in me quam in quocunque alio. lste autem non est furiosus: quare analogia illa est nulla. Non enim debeo tollere gladium a pugnatoribus per vias trans-a euntibus: quamuis verosimile sit quod interdum sint gladiis abusuri. Etiam dico antecedens esse falsum. nam expedit laborantibus in vinea domini habere prouentus determinatos, & praemia deputata pro sui sustentatione: sine quibus in hac vita mortali viuere ne queunt: quia spirituale sine temporali seruari non potest Loculos namque habebat Christus a fidelibus oblata conseruans: & suorum necessitatibus & aliis indigentibus tribuebat. tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta: & vt intelligeremus: quod praecepit non esse cogitandum de crastino: non ad hoc fuisse praeceptum, vt nihil pecuniae seruetur asanctis: sed ne deo propter ista seruiatur, & propter inopiae timorem iustitia deseratur. vt Augustinus dicit super loannem. & citatur. xii. q. i. c. Habebat. Quia autem apostoli & ad eos venientes in. ludaea omnia vendiderunt precium ponentes in commune: hoc erat propterea quia non erant permansuri in ludaea: sed ad gentes ituri. vt dicit Melchiades papa. xii. q. i. c. Futuram. sic inquiens. Futuram ecclesiam apostoli in gentibus praeuidebant. idcirco praedia in ludaea minime sunt adepti: sed praecia tamtenmmodo ad fouendos egentes. ltaque ecclesiam habere fructus perpetuos decet, ne in temporalibus deficiat: & ex consequenti in spiritualibus. nam si homines non haberent prouisionem, nihil in spiritualibus facerent.

⁋ Ad com firmationem, nescio vnde originem illa historia duxerit. Scio loannem Parisiensem & aliquos sic recitare. Et in dialogo Guilielmus Ocltam asserit ali quos dicere quod propter has opes in ecclesia, tumultuosa redditur ltalia, quod rato illic a bello quiescatur: quem admodum cum Abraham & Loth effecti sunt diuites viri sane optimi: famuli eorum non poterant simul cohabitare propter lites & iurgia. Genesis xiii. Et istud possum roborare: nam cum vnus pontifex amico aliquas terras concedit: alter succedens / illud subuertere nitens / suo amico terras: alio eiecto concedit. Ad haec respondeo / vndecum quod illud dictum commune habuerit originem: quod beneficia malis sunt venenum, & probis ad salutem cen dunt. sicut saliua hominis ieiuni non est homini vel nenum: & tamen serpenti est venenum. Et licet in ecclesia primitiua pauciora essent bona temporalia & plu ra merita: bona tamen deo data / & eius ministris, non sunt ab eis auferenda: quia non tenemur iad omne illud quod est melius: sed sufficit seruare praecepta. Quia autem in primitiua ecclesia plura essent merita & paum ciora bona temporalia, nemo est qui nonnouit. immo a mille & centum reuolutis annis dixit Hieronymus in prologo Malchi monachi, haec verba quae sequuntur. Scribere enim disposui: si tamer dominus vitam dederit: et si vituperatores mei saltem fugientem & me clausum persequi desierint / ab aduem tu saluatoris ad nostram aetatem vsque / id est ab apostolis vsque ad huius temporis fecem: quomodo & per quos Christi ecclesia nata sit: & adulta persecutionibus creuerit: martyriis coronata sit: & postquam ad Christianos principes venerit: potentia quidem & diuitiis maior: sed virtutibus minor facta sit. Verum haec alias. Quod tangitur de diuitiis ecclesiae, potissimum in ltalia dispersis, non concludit. tum quod plerumque in ltalia sunt bella extra terras ecclesiae: ob paruas respublicas, libertatem desiderantes in populi incommodum. Tum secundo quod a tyranno terras ecclesiae occupante potest ecclesia eas tollere. sed non expedit amico futuro magno concedere, & a fortiore, praesenti magno. Ex hoc nanque vnus pontifex vrbes aliquas concedit vni, quas pontifex succedens recuperare student: pro quo fit bellum circulariter & in abissum. hae tamen vrbes (fateor) se minatia crebro praestant belli. Tum tertio. Si opes duorum regum vicinorum inter eos sint causa belli, an oporteat propterea ab eis tollere sua? sane Constantinus religiose fecit ecclesiam dotando. siue enim in haeresim Arrianam inciderit siue non: non infirmantur dicta nostra: quia nego quod propterea incidit. Cuilibet enim notum est post multa laudabilia opera hominem labi posse in malum grande, & interdum finaliter in illo perseuerare.

⁋ Sexto arguitur quodam modo dirigendo obiectionem contra nas solutiones omnes. imaginemur quod ecclesia nullam dotem habeat / & adhuc sit dotanda. vel cape duas medietates ecclesiae: quarum vna habet opes vt nunc habet: altera medietas nullas habet saltem hoc modo dispositas: sic scilicet quod eligeretur plebanus in cura vir probus: & impensae ei darem tur pro se & famulo vel duobus /(si status exigeret: & quamdiu bene viueret, in cura maneret cum stipendiis annuis sibi datis, quemadmodum de lectoribus publicis in vtraque Hesperia & Anglia contingit: & darentur ei coadiutores cum pensione mino ri. pro episcopo autem maiores impensae darentur. si vero male viuerent, ab officiis remouerentur. Hoc modo euitarentur magna incommoda in ecclesiasticis / scilicet simonia: tor lites & impensae pro beneficiis: tam prodiga profusio pecuniarum ecclesiasticarum in superflua clientum multitudine & vestium sumptuositate: ista enormis beneficiorum pluralitas & caetera id genus.

⁋ Respondetur. licet nonnihil co loris sit in argumento: ipsum tamen facile & multifariam eluitur. Nam primo. admisso quod ita futurum esset, dicta non infirmantur. nam lex aliqua non est facile mutanda nisi ferme intolerabilem contineat errorem. vt contra Hippodamum dicit philosophus. Secundo. Haec bona data sunt deo & ecclesiasticis intuitu cultus diuini exhibendi: & amplius in vsus humanos reuocari non paeret. & sufficit conferenti illa bona, dare ea amcre dei: quid quid sit de ministrorum malitia. Tertio. multi sunt boi ecclesiastici praelati. nimirum quod in magna multitudine cum bonis mali misceantur: cu apostolorum vnus fuerit filius perditionis: & vix dederis triticum sine lolio vel xi zania. Quarto. argumentum ferme pari passu concluderet bona laicorum non debere esse appropria ta: cum ex appropriatione lites & iurgia quotidie sequantur. Bene siquidem colligit argumentum aliquam incommoda quae sequuntur ad prouisionem ecclessasticam nuc institutam. sed illud non sufficit. nam ad oppositum plutra sequum tur. Aquo enim eligerentur curati vel a quibus tinuenies in electione illa temporatia lites etiam quotidianas & pro strepitu ecclesiasticorum tota plebs quae est belua multorum capitum: concitaretur: & fingerent ex iuidia de bono curato malum: & assidue tumultuarentur: aliqui pro eius defensione: alii pro eius eiectione. Item praeter rtonem est quod etiam pro grandi peccato homo emendabilis a suo officio seu curaremoueatur: hominium fragilitate ponderata. Praeterea licet praelatus multa habeat & bonis abutatur pro maiore parte: haec bona amen in laicos iterato redundant: & bonorum fit reciprocatio: sicut maris ad flumina: & econverso. Analogiam do. si quis obtutum fi geret ad aliqua incommoda qui ex ordine admittendorum seu licentiandorum in theologia proueniunt: protinus di ceret hunc modum baccalaureos ordinandi de medio tollendum. sed vtilitate inspecta quomodo eorum praemiatio calcar & stimulum dat sapientiae studiis, & moribus / sine quibus orbis regi non. potest pro paruis incommodis quae ad oi positum sequuntur, prudens iudicabit hunc morem rationabilem: cum vtilior sit opposito: & plus salutis reipu. afferat quam paruum incommodum ad oppositum afferat iacturae. sic in proposito.

⁋ Ex his Valdensium siue pauperum de Lugduno: Ioannis picleffi / & Bohemorum error dicentium ecclesiam nihil debere hatre in proprio vel in communi, facile eliditur. Impossibile naquod est naturaliter deuotionem ecclesiae & fidem conseruari & foueri sine prouentibus. Quis enim daret li teris operam si non putaret se tandem posse conse qui necessaria vitae vt fructum sui studii pro tempore communicet: quis staret toto die in templo nescius vbi pranderet: nec pecuniam habens expendendam: quomodo Carthusienses & boni religiosi aliter alerentur? Nunquid aegyptii sacerdotes sustentabantur ex horreis regum publicis? primo metaphysicae. & apud sacras literas id notum est. dicente domino Numeri. xviii. F liis Leui dedi omnes decimas pro ministerio quo seruiunt mihi in tabernaculo foederis. &. ii. Paralipi xxxi. de Ezechia dicitur. Praecepit etiam populo habitam tium Hicrusalem, vt daret partes sacerdotibus & leuitis: vt possent vacare legidei. & glo. Ilosue. xiii Lex dei commissa est sacerdotibus & ieuitis vt huic soli operam tribuant, & verbo dei absque vlla sollicitudine vacent, laicorum ministeriis susterati. In lege autem gratiae Marci. xv. Ioannis. xii. &. xiii. cum glo- &. xii. quaesti. i. in variis capitibus illud est lucidum Et cum tot sancti patres tam seculares quam religiosi haec bona studiose seruarint, nemo est non dicam fidelis / sed scintillam rationis hombons: qui de bonis ecclesiae iuste possessis dubitare possit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16