Quaestio 18
Quaestio 18
Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Decimaoctaua. terxEcimooctauo igitur c Aiaquaero quomodo cognoscat sta ltus & sufficientia viri. nam si hoc non deprehendatur: nescit uahomo quantum possit sana coniscientia expendere: & quando tenebitur restituere prodige expensum: quando vero non.
⁋ Respondetur. licet episcoporum oeconomi, & viri qui ver sati sunt circa res emendas / possint fortassis melius quam ego iudicare in hac materia: Dicere tamen aliquid super hoc / non indignum duxi secundum ingenioli mei paruitatem: ab episcopis exordiendo: non loquendo de ditissimo episcopo: nec pauperrimo: sed de mediocri: quia difformitas ad vniformitatem reducenda est, & per illam mensuranda. sicque ditissimus vel patuperrimus obtutum figere potest circa illa quae dicimus de mediocri: & secundum hoc se nroderari. Non loquar de portione pecuniaria quia illa est variabilis non modo in variis locis, sed etiam in eodem loco successu temporis. nam capus qui vaenit duobus denariis Scoticis: hoc est paruo albo in dioecesi Rossensi, Parisiis vel Edinbur gi venditur sex paruis albis. Precium enim variatur in eis dem locis vt quilibet nouit. In primis de famulis nutriendis, opinor quod duodecim vel quaetuordecim famuli episcopo sufficiunt: et si pauciores essent, praestaret: quia certe gloria ecclesiae non pendet ex multitudine clientum: & si episcopus in suo loco resideat, vt plurimum debet: opus est paucioribus impensis in equis: & fortasse in numero equorum. Tunc dico quod sufficit hos omnes alere tam in victu quam in vestitu: tam in sanitate quam in aegritudine sufficit inquam pro statu viri. Debet enim episcopus suos sufficieter alere: nec eos deserere in aegritudinem. & tandem ratione obsequii praestiti debet eis mercedem condignam tribuere de patrimonio etiam crucifixi: quia pro ipso laborarunt. & possunt famuli esse consanguinei praelati. In hoc enim non est scandalum: vt est dando beneficia consanguineis: cauendo tamen ne consanguinei dominos alliciant ad dissipanda bona ecclesia.
⁋ Status canonici / in maiore ecclesia dioecesis consistit in hoc quod potest vnum vel duos famulos cum equo (si opus sit) alere: similiter opulenti curati. reliquam vero partem fructuum benefi ficii ipsi tenentur conferre pauperibus. Per pauperes intelligo pios vsus: vt dando reparationi ecclesiae si egeat, pro extruendis pontibus: pro sustentan- dis scholasticis in studio, studio inquam non legum aut fori contentiosi: sed conducente ad salute animae pro dote virginum egentium / quatenus praeseruentur a tentatione carnis, exemplo diui Nicolai: pro defendendis rebus ecclesiae in causa licita & honesta: pro sustentandis aegrotis. & per consequens potest sibiipsi / vel suis dum morbo laborant applicare de superfluo per modum eleemosynae: si forte pecunia applicata suo statui, sibi non sufficiat. Hospitalitas superuenientium religiosorum virorum, iti dem paia causa est. Non loquor autem solum de religiosis habitu. nam si episcopus foueat duos vel tres canonicos in mensa vel doctos viros, cum quod bus consultat de rebus agendis: talis causa est pia in aedificationem totius gregis. & summatim quid quid prudens dictauerit honeste esse expendendum voco causam illam piam. Committat autem negocium & onus vno anno aliquibus deum timentibus victus & vestitus administrandi: quibus ipse praesit & superintendat, rationem interdum audiendo, ne patrimonium crucifixi sibi commissum dissipel & in fine anni vel dimidii cognoscet quantum sufficiat pro suo statu annuo sustinendo: modicam pecunia tenendo pro aegritudine qui forte superueniet. reliquam vero partem tenetur conferre pauperibus: capiendo pauperes: vt modo dixi. dare autem vnam quartam pro reparatione templi est positiuum huma num consuetudinem abrogabile. sed dare pauperibus non est solum praeceptum humanum. Ex his patet quod licet vna dimidietas prouentuum beneficii ei suffici at pro suo statu in vno anno: fortassis sequente an non integrum beneficium solum sufficiet suo statui quod patet, si ipse laboret chronica febre: & multi domesticorum similiter: tunc enim opus est physicis & aromatariis / & delicatioribus cibis. Forte dicis Status eius per hoc non augetur: sed applicat suis & sibi plus solito per modum eleemosynae: & confert in ios vsus. nam cum ipse & sui familiares vtiliter deseruiant ecclesiae: oportet vt ex fructibus ecclesiae alantur. Dico eandem esse sententiam: & ver bis solum a me discrepas. Det insuper episcopus pecuniam famulis pro obsequio: sed caueat a simonia tam in se quam in eis: vt non habeant beneficia ratione obsequii. copositos autem moribus & probos solum teneat famulos.
⁋ Inferiores vero benefi ciati & solum mediocriter literati consulant viros deum timentes & prudentes sibi cognitos: quam tum sufficiat pro suo statum. & studeant omnes declinare ad extremum illud: vt parum expendant: quia reuera illic non est extremum vitiosum quantuncumque tenuiter se nutriant sine iactura corporis & animae: dummodo reliqua dentur in pios vsus. Facile auti potest esse peccatum in supabundando: plus scienter expendendo quam oportet / vel ignoranter ex ignoi rantia vincibili: hoc est ignorantia crassa vel affe- ctata. Sed mente tenebis quod facile percipitur excessus in modico beneficio, vel iin eo cuius opera est parum vtilis in republica: sed difficilius in superiore: & propterea latitudo est maior. hoc sic declaro. Episcopus pro secum prandentibus emit capos & perdices, quod fieri licite interdum potest: & expensio annua est multa: & famuli nunc obliuiscuntur punctaliter expensum: nunc addunt impre cio rerum emptarum pintam vini vel quartam: quan consumpserunt licite eundo & redeundo de foro Nonne vides quod latitudinis iusti praecii error facillime deprehenditur emendo atramentarium vel horas nostrae dominae? Illic enim deceptio cognoscitur in tribus vel quatuor denariis: & tamen non deprae nenditur error in emendo magno aedificio in centum scutis. Breuiter quando praelatus expendit plus aequo: in rei veritate dummodo sit ignorantia inuincibilis semper bene expendit: quia ad bonitatem actus moralis vt saepicule diximus, sufficit conformitas ad prudentiam actualem vel ad errorem inuincibilem.
On this page