Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 17
An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Decimaseptima. DEcimoseptio circa hanc distinctionem quaero: An praelatus ecclesiae pec cet prodige ecclesiae bona con sumes: & ad prodige consum ptorum teneatur restitutio nem.
⁋ Pro solutione quaestio nis ponam aliquas conclusiones. quarum Prima est. Beneficiatus prodige eccle siae bona expendens grauius peccat quam saecularis pro pria & similia bona dissipans. quod vterque istorum pec cet / videre licet quarti Ethicorum primo. alioquin prodigalitas non esset vitium. quod plus peccet, patet: quia sacrilegium committit: vt patebit ex dicendis & potissimum ex. xxxviii. distinct. quia hae materiae magnam affinitatem habent.
⁋ Secunda con clusio. Non licet beneficiato ditare consanguineos ex bonis ecclesiae. Probatur anctoritate beati Augustini in sermone ad sacerdotes. xxxvii. in ter sermones ad fratres in eremo dicentis. Quemadmodum saeculari potentia procurantes praebendas cum Gezi & luda damnati sunt subiumngit. Diuites raro vel nunquam pauperibus sacerdoti bus praebendas procurant: et. si procurent non dei amore procurant: sed vt cum vxore & familia de bonis ecclesiae gaudere valeant. Et ideo sciat sacerdos qui timore vel amore defraudati se a diuite permittit: quod impunitus non remanebit: & si non in praesenti: saltem in futuro, igne aetemo non carebit. Item Prosper. Pastor ecclesiae his quibus sua sufficiunt non debet aliquid erogare: quandoquidem nihil aliud sit habentibus dare qui perdere. Nec ilsi qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt: sine gra di peccato, vnde pauper victurus erat: accipiunt i. qui. ii. Pastor. Et ex hac conclusione sequitur cotollarie quod non licet clerico dare diuiti consangui neo vel non consanguineo aliquid de rebus ecclesiae nisi habeat aequiualens ab illo. Probatur. quia si non liceat pauperem ditare ex patrimonio crucifixi: a fortiori sequitur quod ex eisdem non licet diuitem facere ditiorem.
⁋ Tertia conclusio, Clericus res ecclesiae expendens pro se & suoista tu decenter, dummodo ecclesiae inseruiat, non ma le agit. nam qui altari seruit: de altari viuere debi dens pro se & suo statu decenter dummodo ecclesiae inseruiat, non male agit. nam qui altari seruit: de altari viue re debet. Et apostoluis priae ad Corinthios. ix. Quis militat suis stipendiis vnquam. Secundo arguitur ad idem. Haec bona beneficiatis relinquuntur vt ex eis viuanticultui diuino vacando, orando pro fundatoribus & vt deus sit propitius populo.
⁋ Quarta conclusio & praecipua est de restitutione prodige expensorum Et quia illa conclusio est magni momenti salutem animae concernens: punctim eam attingere conabor: lucide meam intentionem explicans. Sed nullo modointem do loqui de bonis quae clericus habet ex parte patri monii: quia licet peccet in consumptione illorum: nulli tenetur ea restitueree. Ratio est: quia sua sunt: quem admodum est de bonis laicorum. Idem autem est si quis talia bona acquisiuerit suo marte: vtpote legendo vel aliam arte exercendo: vel habuit ituitu personae suae seruiendo dmino: vel habuit pecuniam pro missis celebrandis. lstud enim non est habere beneficium In omnibus his prodige expendens non tenetur ad restitutionem. Sermo est ergo de his rebus quas habet ratione beneficii, aut de episcopatu, vel de beneficio inferiori.
⁋ Et hic inuenio duas positio nes oppositas: quarum vna tenet quod prodige expendens licet peccet, ad nullam restitutionem tenetur & hoc in beneficio quod licite tenet. secus est in beneficiis quae tenet praeter rationem: puta non est dispensatus in foro animae. Altera positio tenet quod homo tenetur restituere omnia prodige expensa-
⁋ Contra vtramque istarum positionum argumentor. Primo contra primam. ipsa est contra rationem naturalem: & intentionem verisimilem fum datorum: contra intentionem papae: contra intentio nem sanctorum: & contra communem scholam do ctorum. Haec assumpta sic probo, contra omnem rationem est quod famulus pecuniam domini sui copio se dissipans & prodige expendens non teneatur ad re stitutionem. sed fructus beneficiorum sunt dei: vel dandi in pios vsus ex quaestione praecedente. igitur. Confirmatur haec ratio. Eleemosynatius regis habens quotannis distribuendos centies mille francos in pios vsus cum hac conditione: vt capiat de illis pro suis laboribus: & sustentatione secundum iudicium & discretionem. ponamus quod vnus famulus ei sufficiat: & quod. cec. franci eis sufficiant. hoc supposito no tum est si iste eleemosynatius totam hanc pecuniam dissipet, applicando vel dando diuitibus, ipsum teneri ad restitutionem. & idem est si tangat aliquid vltra trecentos francos scienter vel ignoranter vici biliter. Sed sic est in beneficiis. igitur &c. quia sic est verosimile vt oppositum sit inopinabile.
⁋ Quia sit contra intentionem fundatorum probo. nam ecclesiam dotantes iudicabant esse expediens quod sacerdotes essent dediti & mancipati cultui diuino & ne essent solliciti circa temporalia: ordinarunt aliquos fructus ex quibus viuerent: reliquam partem conferendo in pios vsus. Viderunt etiam ab initio sacerdotes paucos & deuotos qui charitatiue circa omes se habebant: quos reputabant aptissimos pro suscipiendis eleemosynis. & propterea multa Augusti no & patribus communicata sunt. iuxta illud vulga re Augustini. Qui vult filios exhaeredare & pauperes instituere: alium sibi quaerat quam Augustinum. Scit enim quilibet prudens quod non conduceret beneficiato viro habere dominium fructuum magni beneficii. Quis insuper quaeso est tam insensatus: qui velit patrimonium suu dispergere & sua bona diminuere in posteris pro impinguandis diuitibusu? hoc est dare ministro dei plurima vltra sufficientem sustentationem: sciens quod ad gloriam dei non cedat / tot pauperibus in egestate tabescentibus praetermissis: ditare ecclesiasticum quo ad rerum omnimodam proprietatem.
⁋ Quia sit contra intentionem sanctorum: patet. nam dicit beatus Hieronymus. Aliena rapere conuin citur qui vltra necessaria sibi retinere probatur. xlii. dist. S. Ordinandus. & idem vt habetur dist. xliiii. c. i Tibi (inquit) o sacerdos de altari viuere: non luxuria ri permittitur. Et idem beatus Hierony. xii. q. ii. c. Gio ria. S. Amico / dicit. Amico rapere quippiam furtum est: ecclesiam fraudare, sacrilegium est. Accepisse pauperibus erogandum: & esurientibus plurimis illud reseruare: vel cautum vel timidum est: aut quod apertissimi sceleris est / exinde aliquid subtrahere, o mnium praedonum crudelitatem superat. Et beatus Bernardus tractans verba Apostoli. i. ad Timotheum vi. Habentes alimenta & quibus tegamur / his contem ti simus. definit quod quicquid vltra sustentationem necessariam retinetur: rapina est, immo sacrilegium quod vero rapina est & sacrilegium: grauius est furto & restituendum. Idem habetur ex concilio Car thaginensi quarto. vt recitatur. xiiii. quaestione. i. c. Epi scopus. vbi dicitur. Canonici non possident sua quia res deo oblatae non sunt alicuius: vtuntur enim rebus ecclesiae non vt suis: sed tanquam ad dispensan dum sibi creditis.
⁋ Quia sit contra communem scho lam doctorum: patet ex Alexandro Halensi in tertia parte: & quaestione praecedente allegauimus. Ad hoc etiam introduximus Ricardum Middiltonum: cuius verbaiam pono. Quo ad fructum ecclesiae clerici solum vsum habent non proprie tatem. & ergo solo victu contenti esse debent, pen sato statu & dignitate personae: totum vero residuum loco & tempore est pauperibus erogandum. Et beatus Thomas secunda secundae quaest. xliii. art. viii, quam rens, an temporalia sint dimittenda propter scandalum: in corpore quaestionis sic respondet. Circa temporalia bona distinguendum est. aut enim sunt nostra: aut sunt nobis ad conseruandum pro aliis commissa: sicut bona ecclesiae committuntur prae- latis: & bona communia quambuscumque reipum. rectoribus. & talium conseruatio sicut & depositorum imminet hiquibus sunt commissa ex necessitate: & ideo non sunt propter scandalum dimittenda. Hic manifeste dicit praelatos non esse dominos bonorum ecclesiae: sed solum custodes vel procuratores eorum ad ea distribuen da in pios vsus. & ad hoc dat bonas persuasiones seu manuductiones de rectoribus vrbium vel communitatum bona reipu. conseruantibus: qui salarium habent pro laboribus. Post oppositum autem in illa quaestione introdu cit beatum Thomam Cantuariensem qui repetiuit res ecclesiarum cum scandalo regis Anglorum: licet quaestio inter regem & sanctum Thomam Cantuariensem no esset de bonis fortunae: sed de iurisdictione regis in ecclesiasticos certabatur. quo non obstante habetur mens doctoris sancti. & hoc addicti eius scholae passim sequuti sunt: vt Petrus Paludanus in hac dist. quae stione. iii. & Archiepiscopus Florentinus in tertia parte ti. xv. dicit sic. Clericus non habet fructum ecclesiae fa uore sui: sed pro bono ecclesiae & pauperum facti sunt administratores & tutores / qui sunt quisi domini: sed non quando pupillum spoliant. & ideo sicut illi, victum sibi & vestitum patet retinere: & bene meritis dare: sed si male expendant: tenentur restituere: sic & isti. Hoc idem te net Henricus Gandensis. viii. quidlib. quaestione. xxv. & si summistarum testimonium accipere libeat: hoc tenet Angelus, & Baptista in verbo clericus. & mul ti alii. His rationibus & auctoritatibus motus: priorem viam tanquam falsam & animarum deceptoriam relin quo-
⁋ Contra secundam positionem tenem tem quod clericus tenetur restituere omnia prodige expen sa: sic argumentor. Eleemosynatius regis laborans in datione eleemosynae: cuius labor annuus valet ducenta scuta: prodige exponens aliquid de istis: non tenetur illud restituere, probatur: quia acquirit verum dominium in illa parte seu quota: licet rex non nominet illam quotam in particulari: sed eam relinquit discretioni eleemosynatii. ergo eodem modo canonicus serui ens in ecclesia in ministerio dei acquirit verum dominium vel verum ius (non enim refert, quo nomine vocetur, ad certam quotam suis meritis & statui respondentem. ergo prodige exponens aliquid de illo, non tenetur ad restitutionem. Et confirmatur haec ratioAgricola expendens prodige quod lucratur pro opere annuo / non tenetur ad restitutionem: eo quod ius habebat in illam pecuniam ratione laboris exhibi ti: sed tale opus exhibet clericus in ministerio dei: ergo prodige expendens aliquid de illo non tenetur ad restitutionem. Praeterea arguitur ad idem. Si esset vna massa conflata ex prouentibus totius ecclesiae: & opera sortis clerici valeret trecentos francos, quos mini ster ecclesiae ipsi conferret quotannis pro suis la boribus: sortes prodige expendens aliquid illius pecuniae non teneretur ad restitutionem probatur, quaerendo cui teneretur restituere, non capiti ecclesiae: cum pro tota illa pecunia laborauerit in vinea dominiu nec teneretur dare pauperibus, vel in alios pios vsus: quia non accipit illam pecuniam pro talibus ex hypothesi. sed sic est nunc aequipollenter in beneficiorum partitione, & in tasu ntro. igitur. Et confirmatur haec rtio. si essent duo clerici aequaliter vtiles in repu. scilicet sortes & plato aequaliter laborantes: & Romanus pontifex daret sorti quotannis trecentos francos pro suis laboribus in vinea domini: sortes non teneretur restitu ere aliquid de istis pecuniis prodige expositis. ergo nec plato habens beneficium quotannis praecise valens trecentos. Consequentia est nota: quia idem est. & antecedens ve tisimillimum. & ex consequente sic arguo. Si Cicero aequaliter vtilis vt alteruter istorum, haberet sexcentos francos in vno beneficio, non teneretur ad resti tutionem trecentorum francorum prodige expositorum: quia illos caperet ratione sui laboris.
⁋ Propter has rationes secundam opi nionem relinquo: viam mediam eliciens: iuxta illud poetae. Inter vtrumque vola: medio tutissimus ibis. & vt clare loquar, conclusiue dico quod habens in benefi cio vel beneficiis fructus aequiualentes suis meritis & vtilitati quam affert in repub. ecclesiastica qualitercunque expendat illos fructus: non tenetur ad restitutionem. & a fortiore, qui minus habet, non tenetur ad restituendum.
⁋ Alia conclusio. Qui plus habet in beneficio vel beneficiis quam sint me rita beneficiati in politia ecclesiastica, tenetur totum illud conferre in pios vsus. Ista pars potest probari per omnia quae dicta sunt contra primam positionem In super arguitur ad illud. Ponedus est aliquis certus limes in prouentibus beneficiorum: vltra quos si sortes prodige expendat tenetur ad restitutionem sed si non sufficiat limes assignatus: nullum rationabiliter assignare potes. igitur. consequentia tenet cum minore. & maiorem probo: oppositum ad impossi bile deducendo: quia dato opposito maioris: infero hanc conclusionem: si quis haberet omnia benefi cia Europae per dispensationem iniustam in foro dei: & ins prodigissime in impios vsus omnia dissipa ret: etiamsi haberet maximam haereditatem, ad nul lam restitutionem tenebitur, consequens non est audiendum: ergo nec antecedens. Non valet dicere: si quis habuerit varia beneficia: quorum vnum sufficit suo statui, tenetur caeterorum fructus omnes prodige consumptos restituere: & non in vno illis omnibus aequiualente cuius vna portio suo statui & meritis respondet. cum illa aequaleant.
⁋ Recolligo autem aliquot opiniones seu vias diuersas. Primaimaginatio vel via esse potest: quod nullus habens dispensationem in foro exteriori illicitam tamen in foro dei / respectu vnius magni vel plurium tenetur prodige expensa in illis restituere
⁋ Secunda opinio. homo tenetur restituere prodige expen sa in multis & variis beneficiis quae praeter rationem tenet non autem omnia prodige expensa in vno bene ficio, cuius tertia pars vel altera aequiualet meritis officia perficientis. Primum est magis irratio nabile quam secundum. nam certo certius est quod is d non facit officium beneficio respondens, non pot fructus beneficii capere: cum beneficium detur propter officium: vt pontifex dicit in. c. fi. de rescri. li. vi. & contingit quod pluralis in. c. &. d. beneficiis, parum in eis la boret: & ex consequente identidem in a. & b. & secundum deuerbium commune, in omi aliquid & in toto nihil, in qua libet plurium ecclesiarum praestat aliquid officii tam quam gyrouagus & instabilis de loco ad locum pro grediens, in toto nihil obsequii deo praestans. In vno autem loco continuo residens multo magis proficit. sicut in simili est de duabus haerbis, quarum vna coalescit manens fixa in vno solo: alia variata augmentum non suscipit. In vno vero loco re sidens, habens beneficium cuius vna portio aequa let meritis officii quod exhibet, melius laborat. Et cum non est actualis separatio superfiuae partis a portione ei necessaria: pro illa via est maior color. Sed vtranquod istarum viarum confutaui, quintuplici ratione: quod sit con tra aequitatem naturalem: contra intentionem fundatorum / contra opiniones sanctorum & canonum: & con tra comunem scholam theologorum forma arguendi vtentium.
⁋ Tertia via siue opinio in altero extremo existens est quod beneficiatus tenetur restituere quicquid est prodige expensum in fructibus beneficii. quam etiam tanquam iusto rigidiorem refellere conati sumus. nam in diem viuens ex missis prodige expensum minime restituere tenetur. sic beneficiatus de quota aequiualente meritis suis ex pendens ad restitutione non est obnoxius. secus est si expendat aliquid vltra de fructibus beneficii.
⁋ Sed ista probasse non sufficit: nisi obiectionibus occurrentibus satisfiat. obiectiones apparentiores in medium afferam friuolas ex industria praetereundo. Arguitur primo sic. Beneficia tus est dominus fructuum mobilium beneficii vel beneficio rum suorum. sed dominus prodige sua expendens non te netur prodige expensa restituere: licet peccet acti prodigalitatis exercendo. igitur, consequentia te net cum minore. maiorem ostendo per. c. vnicum. de clerico non residente. libro sexto. vbi pontifex dicit. Qui vero aliter de distributionibus ipsis quicquam receperit (exceptis illis quos infirmitas seu iusta & rationabilis corporalis necessitas aut euidens ec clesiae vtilitas excusaret) rerum sic receptarum dominium non acquirat: nec faciat eas suas: immo ad omnium restitutionem quae contra huiusmo di nostram constitutionem receperit / teneatur. Ex quo sequitur a contrario sensu quod qui intersunt &c. acquirunt earum dominium: quia argumentum a contrario sensu est fortissimum in iure. c. Cum apo stolica. de his. qui. fi. a praelato si consen. cap. huic argumento innititur glo. in. c. Praesenti. de offi. ordi. lib. vi.
⁋ Respondetur negando maiorem. sicut e argumentum a contrario sensu est sophisticum in forma logice loquendo: ita crebro viribus caret vulgariter loquendo & vt plures: vel iuridice loquendo. & dico nihil valere quando oppositum eius est ostensum contra rationem siue per canones siue perleges: ius diuinum: vel rationem. modo per cano nes & rationem ostendimus oppositum. Multas autem li mitationes illi regulae canonistae dare solent in. c. Significasti. de fo. competen. in. c. Publicato. de ele ctio. de sen. excommuni.c. Anobis. sed virtualiter solu tionem in toto attigimus. Declaro dictum exemplari ter. In regula beati Benedicti vetita est comestio quadrupedium animalium: quis nisi insensatus propterea imferret quod bipedium animalium comestionem vt per: dicum & phasianorum admitteret sanctus ille pateru ratio naturalis oppositum docet. Fateor imn quod interdum vocantur domini. vt dicit glo. xii. q. i. c. fi. vbi con ciudit dicens: tamen loco domini habentur praelati dum bene ministrant: loco praedonis cum male.
⁋ Secundo arguitur non curando siue dicantur domini siue non: auctoritate beati Thomae, quam in secunda secundae qui. clxxxv. art. vii. in corpore quaestionis dicit sic. Si distincta sint bona quae debent in vsum episcopi cedere ab his quae sunt pauperibus & ministris & cultui ecclesiae eroganda: & si aliquid sibi retinue rit episcopus de his quae sunt pauperibus eroganda: vel etiam in vsum ministrorum: aut in cultum diuinum expetenda: non est dubium quod contra fidem dispensationis agit, & mortaliter peccat: & ad restitutionem tenetur. De his autem quae sunt specialiter eius vsui deputata videtur esse eadem ratio quae est de propriis bonis: vt scilicet propter immoderatum affectum & vsum peccet quidem si immoderata sibi retineat & aliis non subueniat / sicut requirit debitum charitatis. Si vero non sunt praedicta bona distincta: eorum distributio fidei eius committitur. & si quidem in modico deficiat vel superabundet: pot hoc fieri abs quod bonae fidei detrimento: quia non potest homo in talibus punctualiter accipere illud quod fieri opor tet. Si vero sit multus excessus: non potest lateres vnde videtur bonae fidei repugnare: & ideo non absque peccato mortali. Ecce verba beati Thomae fideliter recitata ad longum: quia aliqui eum chs peum constituunt. Et in Quodlib. vi. arti. xii. respondendo ad tertium dicit: quod illud vulgare Hieratinymi super illo Esaiae. xxx. Rapina pauperum in domo vestra est. quod bona clericorum sunt pau perum: procedit de iis bonis quae specialiter deputata sunt vsibus pauperum: & ex consequenti ministrorum: vt bona hospitalium & huiusmodi. secus est de illis quam principaliter attributa sunt vsibus ministrorum: vt prae bendae in quibus non committitur defraudatio: sed solu abusus: & sic non obligantur ad restitutionem / sed ad poenitentiam pragendam.
⁋ Haec sunt omnia qua ex sancto Thoma proposito occurrebant. ad quae dico duo. Primum est. si diceret oppositum dummodo auctoritate vel ratione id non probaret: non adhiberemus ei fidem plus quam de conceptione diuae virginis & multis aliis materiis. Secundo dico quod nullus stat for malior pro conclusione quam teneo quam ipse. Dicit enim ecclesiasticos non hatire dominium in fructibus ecclesiae vt superius ex eo introduximus in materia scandali& patet in quaest. allegata. clxxxv. sed loquitur de bonis vsui episcopi deputatis: quae ego voco requisi ta ad statum episcopi & ad eius merita in ecclesia pro se & sua familia. & dico / si prodige illa expendat ipum non teneri ea restituere. oppositum ipse non dicit. inmo hoc expresse vult vt patet solum grammatice con sideranti eius verba & sententiam: immo in bona conse quentia ex dictis eius sequitur hoc quod dicimus. nam concedit bona ecclesiasticorum non esse beneficiati: se quitur ergo quod tenetur restituere partem illam quae non datur pro suo statum: quia in illa non habent dominiu. & sic respondere po tes ad dicta in quidli. quia loquitur de praebenda sufficiente statui viri. Ecce quid beatus Thomas in hac materia intellexit: quid est totus pro conclusione quam teneo: sed priorem solutionem dedi propter aliquos dy scolos qui simplices fortassis fallere conarentur per verba sancti Thomae & non eius mentem. Voleba di cere, quamuis opinaretur oppositum, nihil ad nos. sed profecto si contrarium teneret in quodlib. illorum quae ponit in secunda secundae: sibi contradiceret. Mediocriter autem intelligens videt quod omnia dicta eius quaedrant & tendunt ad conclusionem qua tenemus. & opinor quod omnes quos con tra primam viam introduxi: hunc modu cum specifica tione quam pono tenerent.
⁋ Tertio arguitur. Ioannes Gerson tenet oppositum in regulis moralibus. c. de auaritia. vbi dicit. Si beneficiatus certa bona habeat instituta pro pauperibus: & illa consumat ad alios vsus: ipse ad restitutionem obligatur. & sequitur ad propositum. Secus est si totum sit commissum fidei suae: vbi & si peccet grauiter & sacrilege, quandoque abutendo bonis illis luxuriose: tamen restituere non tenetur.
⁋ Respondetur quantum imaginor prima fronte / cancellarius non intelligendo sanctum Tho. i quodli. existimauit ipsum velle dicere / quando bona sunt commixta si fuerit prodiga expensio quod ad nullam restitutionem homo tenetur, non quod can cellarius omnino stetit in deliberatione sancti Thomae: sed motiua aliunde habebat. Caeterum dico cancellarium hoc dictum reuocasse. nam in tractatu de temperantia praelatorum dicit se non audere definire an praelatus prodige expensa teneatur restituere. sed subiungit. Te ne certum & relinque incertum. Hoc autem est honeste apud doctos reuocare dictum ante emissum. Mira tus sum saepe de fundamento cui cancellarius innixus est, de commixtione & separatione bonorum vt in eleemosynatio. vere tam ratio quam exemplum facto rem iugulat. nam si rex daret sorti eleemosynatio centum scuta pro laboribus suis: & vt eroget decem milia scutorum pauperibus: & idem rex simili eleemosynatio da ret similem pecuniam puta centum supra decies mille: di cens: Accipe tibi necessaria: reliquum pauperibus elar gire. quis quaso diceret secundum eleemosynatium prodige in apios vsus totum expendentem, non restrigi ad restitutio nem plus quam primum: Idem contingit de abbate. bona enim esse indistincta non arguit liberius dominium quam antea. vt patet intelligenti.
⁋ Quarto arguitur per. c. Peruenit. de fi deius. vbi mandatur de fructibus beneficiorum satisfieri creditoribus quibus erant clerici obligati. Respondetur. illa de bita fuerunt contracta nomine ecclesiae, vel debita legi time contracta quae solui patet de bonis ecclesiae: non solum pro ministris, verum etiam aliis egentibus qui pecuniam amiserunt ministris ecclesiae danda. modo clericus mercatoribus Bononiensibus fideiussit pro se & suis clericis: & illis non soluentibus coactus est soluere merca toribus. Aequum enim est in lumine naturali quod. c. &ci f. re stituant etiam de fructibus ecclesiae. Non valet quod ali ui dicunt: quod hoc erat ex bonis clericorum & non de bonis beneficii. tum quia hoc est contra textum. tum quod. c. &. f erant Angli. modo in Anglia & Scotia primogenitus est haeres in toto: qui raro initiatur sacris.
⁋ Quito. do ctores viuentes quibus non est minor habenda fides i mortuis, asserunt huius contrarium. Respondetur. aliqui viue tes dicerent vnum & aliqui aliud: sed non credo quod viri deum timentes profunde materiam inuestigantes tenebunt oppositum: considerata mea specificatione & deterninatione: sed dicturos & facturos opinor: vt di co, moriendo. si aliter iudicent: ego non opinor cum eis vellem verbo vel scripto mihi oppositum ostende rent. Scio quendam venerabilem doctorem viuentem in suo quarto facere hanc rationem. Pauper eleemosynam capi ens / in deliciis viuens non tenetur ad restitutionem: ergo nec beneficiatus. Dico quod in hac ratione nulla est vis. nam vere pauper acquirit dominium pecuniae sibi datae in eleemosyna: & per consequens non tenetur illam restituere etiamsi prodige eam dissipauerit. secus est in fructibus beneficii non respondentibus meritis & statui. si autem fingat se pau perem & sit diues, tenetur pecuniam dare pauperi. nam illa est intentio praesumpta dantis quod dominus non abdicat a se dominium simpliciter: sed quatenus accrescat pauperi. vt si proiicerem centum denarios inter pauperes, & inter illos sit diues: acqui situm tenetur restituere.
⁋ Sexto arguitur. per viam quam teneo confunditur praelatorum vita & mo dus viuendi: quia nescitur quantum patet expendere pro statu suo, & quantum tenentur restituere. sed si pos sent omnia qua habent in beneficio expendere: eorum vita non confunderetur. ergo prima via est melior ea quam teneo. Respondetur argumentum refellendo. nam primo, similis difficultas potest fieri de abbatibus & prioribus religionum, & principum eleemosvynariis pecuniam ha bentibus distribuendam secundum suam discretionem. Se rundo, argumentum non est minus contra aduersarios nam omnes vno ore concedunt quod beneficiatus fru ctus beneficii prodige expendens praetermissis pau peribus peccat: quo admisso quaeritur ab aliis quam tum possit a. praelatus vel b. expendere quotannis cum sana conscientia. Oportet enim hoc intelligat per se vel prudentes: quo intellecto datur sufficiens responsio.
⁋ Hactenus de restitutione prodige expe sorum quae homo tenetur restituere si expendat vltra praemium laborum suorum. Et fortasse viri quos citauimus tenerent illud strictius quam ego teneam: sed no ausim damnare cum qui insequitur sententiam quam teneo quia opinor hoc sufficere ad salutem cu sale ponendo, de statu viri. Addo quod theologorum mortud rum neminem inueni qui diceret categorice praelatos ec clesiae non obligatos restituere prodige expensa nam sanctus Thomas est huius sententiae quan sequor. alii autem sunt huius opinionis, vel multo rigidiores: sed articulatim non distinxerunt. Can cellarius Gerson fiuctuabat quid diceret. sic Gabriel. quaest. viii. in. xv. dist. huius: licet partem aequio rem & sanctis conformiorem putauerit sententiam Alexandri Halensis & sequentium. Raemundus Hostiensis, Ioannes Andreas, Panor. & Bernardus commentator communis, apprime eruditus: viri omnes percelebres dextras theologis dederunt. modo hac theorica vtor ego: quod in materia ancipiti consci entiae plus credam doctoribus mortuis bonae conscientie quae viuis: nisi viuorum rationes, mortuorum exuperen Braeterea num quam tot dicti viri in vnum convenissent nisi fuisset apparetissime verum. nam fundamentum habebant ex sanctorum scriptis & pontificum determinationibus. & vt opinor viuentium paucissimi bonae fa mae tenebunt a nobis diuersum.
⁋ Omnibus his praesuppo sitis postremo sic argumentor. Qui exponit se peri culo confundenti peccati non restituendo prodige expensa peccat. sed sic est in proposito. quod sit periculum confun dens & obtuens, patet ex secunda quaestione prologi. Forte dicis. istud concludit contra me, viam mediam contra communem opinionem doctorum tenentem. Respondeo quando quaestio sic esset particulatim proposita vt iam proposuimus: omnes doctores vel salte maior pars (nisi fallorconvenissent in hanc sententiam quam insequor. Sunt enim rationes multum apparentes pro ea: & sanctus Thomas saltem istud tenet. Omnes quoque in alio extremo sistentes concederent istud sufficere. ergo istud est rationabile. Sed quia sermones vniuersales parum prosunt in via morum: minutatim adhuc paululum prosequar materiam de statu viri.
On this page