Text List

Quaestio 19

Quaestio 19

An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Decimanona. Ecimonono quaeritur An praelatus ecclesiae qui ni chil aliud habent nisi patrimonium crucifixi possit dota re sororem. vel si forte ten ltatus a Sathana genuerit fiGaliam in sacris: vel ante sacereidotium in vero matrimonio: eidem prouidere possit.

⁋ Respondetur per conclusiones. quarum Prima est. Beneficiatus pot dotare pauperem alienam: hoc est non consanguineam. Probatur. potest ei eleemosynam erogare quatenus a peccato carnis praeseruetur. nam pot dare eleemosynam pro vita corporali seruanda: ergo & pro vita spirituali. In hoc plurimum commendatur aelus bti Nicolai erga proximum. tritissima est historia, nec refert quod dedit de proprio patrimonio. ergo cum est iuuencula cuius castitas exponitur periculo: quae si se mel frontem perfricuerit: verosimile est quod permanebit in peccato & quidem foedissimo: nunquid est grande meri tum dare huic mediocrem dotem vt habeat virum suae conditioni parem?

⁋ Secunda conclusio. Clericus de quo est quaestio potest tantum dare consanguineae in dotem quantum externae. Probatur: quaerem do ab aduersario quo iure sit postponenda cosanguinea externae: & dicere non poterit. nam inhumanissimum esset quod homo propriis consanguineis & conterraneis neglectis / alienis succurreret. Ad hoc est sententia illa Platonis: quam Marcus Tullius primo Officiorum commenorat inquiens. Non solum nobis nati sumus: sed ortus notri parte patria vendicat & amici. Hoc expresse habet beatus Ambrosius in lib. de Officiis, & auctoritas est canonizata. lxxxvi. distin. in. c. Non satis. Praeterea arguitur ad idem. licet alere matrem vel sororem ex patrimonio crucifixi: ergo & sororem dotare. cosequentia tenet: quia dotatio est fauorabilior. Item si possum dare annuatim. x. scuta pro alenda sorore: quare non possum dare ei se mel. xxx. pro dote: antecedens habetur ex concilio Ma guntinensi. de cohabi. cle. & mu. c. i. vbi sic dicitur, Inhibendum est vt nullus sacerdos foeminas de quibus suspicio potest esse / retineat: sed neque illas quas canones concedunt / matrem / amitam / & sororem: quia instigante diabolo & in illis scelus perpetratum reperitur: aut etiam in pedissequis earundem. Sed siqua de his necessitatem habuerit: presbyteri habeant in vico aui in villa domum longe a sua conuersatione: & ibi eis quae sunt necessaria subministrent. vbi glossa in vei bo (subministrent. Et sic patet quod clerici possunt sustentare consanguineos pauperes: de quibus capitulum hoc intelligitur: quibus potius qui extraneis tenentur.

⁋ Tertia conclusio. Stat clericum sub poena peccati esse deuinctum dare dotem consanguineae qui non est obnoxius praebere dotem externae probatur sic. contingit quod mulier nolit esse religiosa: non enim tenetur: nec reperiis ilia ratio pro seruanda castitate mulieris qui per matrimonium: nec est aliquis alius volens ei succurrere. igitur. Confirmatur haec ratio. si nullum beneficium haberei teneretur opem ferre filiae vel sorori stantibus circumstantiis secundum suas vires: immo teneretur arctius viuere in propria persona / quatenus ei succurrat. ergo cum portionem beneficii habet in pios vsus dandam: te netur illam ei applicare: & cu non occurrit externa in tanta necessitate: saltem ei non constat: nec indagare tenetur, vt de consanguinea. immo quod amplius est, vbi extranea & cognata occurrunt: & est inconpossibile vtrique succurrere: tenetur ( vt opinor) suae ferre suppetias etiam ex patrimonio crucifixi: de proprio enim non est dubium. & istud iudico probabilius.

⁋ Quarta conclusio. hoc non obstante ista dos data est reuera eleemosyna: nec transcendit latitudinem eleemosynae. an autem dicatur dos obiectum eleemosyni effectus eleemosynae: an eleemosyna / remitto ad illa quae dixi superius in sua materia in xv. distin. huius. Probatio conclusionis. Si transcenderet totam latitudinem eleemosynae: hoc esset propterea quia est de praecepto. sed hoc non obstat. igitur est eleemosyna. consequentia tenet a tota conditionali virtualiter cum destructione consequentis ad destructionem antecedentis. probatur quod hoc non obstat: quia dare pauperi in extrema necessitate eleemosynam est de praecepto: & tamen est eleemosyna. Secundo arguitur ad idem, & superius in sua materia allegauimus, per glossam interlinearem. Matthaei. vi. super illud. Cum ergo facis eleemosynam. quae dicit. Eleemosyna est pars iustitiae

⁋ Contra secundam & tertiam conclusio nem arguitur per illud quod scribitur. i. q. iii. in. c. Peruenit. vbi Grego. vii. multum reprehendit epos dantes bona ecclesiae laicis: his verbis. Vel quod grauius est comsanguineis. pono totum caput. Peruenit ad nos inquit) fama sinistra quod quidam episcoporum non sacerdotibus propriae dioecesis decimas atque christianorum oblationes conferant: sed potius laicalibus personis / militum videlicet siue seruitorum: vel, quod grauius est, consanguineis. Vnde si quis amodo episcopus inuentus fuerit huius diuini praecepti transgressor: inter maximos haereticos & antichristos / non minimus habeatur: sicut Nicena synodus de simonia cis censuit. & qui dat episcopus: & qui recipiunt ab eo laici: siue precio / siue beneficio: aeterni incendi ignibus deputentur.

⁋ Respondetur. grauius est dare consanguineis / cosiderata affectione communi inordinata hominum qui dant plus quam oporteat / & quidem diuitibus. nam caeci sunt episcopi erga nepotes & consanguineos: & crebro dando / alios scandalizant. sed danda est haec dos secrete vel per manum tertiam ne alii scandalizentur. pondera verba textus / quem totum ex industria posui, vt videas quantum ponti fex detestetur ditantes laicos vel consanguineos.

⁋ Contra tertia conclusionem & probationem eius arguo: quia ex his sequitur quod eleemosynatius regis teneretur ex pecunia regis potius succurrere propriis consanguineis quam extraneo: quod non videtur dicendum. consequentia probatur: quia idem est quo ad administratio nem vtriusque. Respondet consequenter concedendo illatum. nam de pecunia data pro eius seruitio notum est esse com cedendum. etiam probabile est de alia portione quam tenetur dare in pios vsus: quia illic est praesumpta voluntas domini: immo sufficit quod non constet de opposita voluntate domini. & quicquid sit de domino terreno deus qui est dominus bonorum ecclesiae, dedit nobis praeceptum naturale vt succurramus nostris: quia nemo carnem suam vnquam odio habuit. xiii. quaest. ii. Non existimemus. Et si dicas. eleemosynarius potius tenetur dare eleemosynam pauperi consanguineo domini sui quam proprio: ergo clericus ex bonis ecclesiae tenetur potius dare meliori iuuenculae dotem quam propriae filiae: quia illa melior magis imitatur deum in bonitate / & est magis filia eius. Respondetur concedendo antecedens: sed negando consequentiam. vtraque enim est filia dei. nam ipse pascit pullos coruorum & omnes qui inuocant eum. Secundo si illa est melior: melius continebit: & non est in tanto discrimine castitatis perdendae. modo maio ri periculo citius occurrendum est. & si des vnam aliam instabiliorem filia sacerdotis, probando quod ergo potius ei erit danda dos, adhuc non habes pro- positum: cum dicamus esse praeceptum / succurrere natris. sed potes tot circumstantias addere: vtpote quod filia sacerdotis non sit in periculo castitatis perdendae: & extena sit in magno discrimine: vt fatendum sit dotem esse dandam externae.

⁋ Summatim colligendo dicta, patet beneficiatum posse licite immo esse deuictum in casu dare dotem cosanguineae vt habeat virum suae conditioni parem: non autem vt ditetur: quia hoc esset deo data dicare Baal. quare si vir nobilis clericus habeat filias, non habebit respectum ad nobilitatem domus suae dando dotem: quia hoc esset ditare filiam vel sororem ex bonis pauperum. Et patet alia via cum mediocri viro ipsa adeo bene seruabit castitatem immo melius quam inter magnas opes cum opulento viro. & dos ecclesiae danda est solum in pios vsus quatenus ipsa praeseruetur a peccato. In super cum mino re pace manebit mulier iuncta nobili & opulento viro quam inferiori: quia spernet eam successu temporis. & si contingat ipsum cum ea habere lites: vocabulum pate) obliuioni dabit: loco cuius supplementum capiet per sacerdotem / vocando eam sacerdotis filiam vbi inferior tacuisset. Praeterea vir nobilis & opulent. nollet filiam sacerdotis in sacris genitam ducere vxorem nisi augeatur dos vltra statu mulieris legitime natae ex simili stirpe qua ipse: vt reddatur pecunia aequiualens huic maculae mundanae quod ipsa sacerdo tis filia appellatur. volo dicere: fugibile est ducere filiam sacerdotis: sed dabilis est pecunia ita eligibilis, vt illa nota est fugibilis. quia non capiet ea sine tali pecunia vel maiore quam quae sibi daretur a filia consimiliter nobili & legitime nata. vir autem longe inferioris conditionis multo minoris facit illam notam. ergo non modo ditanda est filia sacerdotis danda nobili viro: sed excessiue ditanda contra cano nes omnes & aequitatem naturalem. Ex dictis quodammodo deduci potest: quod quamuis clericus teneatur frequentius dotare consanguineam quam externam: tamen non potest licite plus dare consanguineae quam externae. Et hoc iterum sic suadetur, non potest consanguinean ditare. sed qualibet externa mulier non diues est pauper:s & omnis pauper est obiectum eleemosynae in hoc quod est posse ei eleemosynam dare. igitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19