Text List

Quaestio 20

Quaestio 20

An clericus possit de rebus suis testari

⁋ Distinctionis Vigesimaequartae Quaestio Vigesima. lgesimo quaeritur. An clericus possit de rebus suis testari. Hanc quaestionem formamus: quia ipsa est necessaria pro euancuaione eorum quae diximus in duabus quaestionibus proximis. statim enim non bis obiicietur consuetudo praelatorum testamenta condentium. Pro quaestionis so sutione ponam conclusiones sequentes. quarum Prima est. Beneficiatus potest testari de fructibus quos habet licite acquisitos non ratione beneficii: & bona illa relinquere in testamento cuicunque voluerit. & intelligo nisi sit obligatus ecclesiae suae de prodige expensis vel aliunde. Probatur haec conclusio. Laicus potest de eiusmodi bonis testari: vel clericus non beneficiatus: ergo & beneficiatus. Antecedens est notum: & patet consequentia: quia illa bona non sunt pertinentia ad ecclesiam: ergo idem est iudicium de illis ac si non haberet beneficium. Secundo arguitur ad idem. Quilibet habens dominium aliquarum rerum potest de illis testari. sed iste beneficiatus / illarum rerum habet dominium: ergo de illis rebus testari potest consequentia tenet cum minore: & maior patet: quia aliquis talis testari potest: & eadem est ratio in omnibus: ergo illa vniuersalis quae est maior, est vera. Tertio patet de testa. & vlti. volun. c. primo. &. xii. qui. v. c. Nulli.

⁋ Secunda conclusio. Beneficiatus de rebus ecclesiae potest testari / fructus in pios vsus convertendo. Probatur. quocumque tempore vitae potest beneficiatus facere eleemosynam de fructibus beneficii: sed quando testamen tum condit / est in vita. igitur. licet istud proprie non sit testamentum: sed de nominibus non est certandum. Probatur etiam conclusio. c. Ad haec. de testa. vbi Ale cander tertius sic inquit. Ad haec praesentibus innotescat quod clerici de mobilibus quae per ecclesiam sunt adepti / de iure testari non possunt: viuentes tamen & sui compotes moderate valent aliqua de bonis ipsis non ratione testamenti / sed eleemosynae intuitu erogare in aegritudine constituti. Hoc potest immo tenetur largiti famulis ratione seruitii exhibiti de rebus ecclesiae mobilibus. & hoc dicitur expresse in capi. Relatum. ii. in. S. Licet. vbi sic inquit Alexander tertius. Licet autem mobilia per ecclesiam acquisita de iure in alios pro morientis arbitrio transferri non possint: consuetudinis non est improbandae, vt de his / pauperibus / religiosis locis / & illis qui viuenti seruierant: siue sint consanguinei / siue alii: aliqua iuxta seruitii meritum conferantur. Ex hac conclusione sequitur quod beneficiatus potest ratione pauprta tis bona mobilia beneficii consanguineis in morte vel in aegritudine impartire: hoc est quando sunt. pauperes, quod probatur. illa bona potest impartire pauperibus: & non tenetur magis illis quam istis: & consanguinei non sunt deterioris conditionis quam reliqui: ergo eis relinquere potest: occulte tamen ne alios scandalizet: dummodo sit certus quod sunt vere pauperes. Si vero aliqui externi essent extreme pauperes: iam obligaretur / suis posthabitis, illis suecurrere. Ex his sequitur quod potest immo debet relinquere famulis pro seruitio: & his qui damnum passi sunt ratione ecclesiae suae / debet illud damnum resarcire: cum alii nolunt ei remittere.

⁋ Tertia con- clusio consequens ad dicta in quaestione praecedente est haec. Clericus habens beneficium vel duo: dunmodo valor fructuum non excedat statum eius & vtilitatem quam in republica affert / habens partem illius pecuniae collectam penes se / quia arcte vixit, potest de illa pecunia testari / eam relinquendo consanguineo etiam diuiti. Probatur sic. illius portionis es fectualiter habet dominium: ergo illam pecuniam dare potest cui vult in vita: ergo eam relinque re potest cui vult in morte. Secundo arguitur ad idem. signo duos sacerdotes sortem & Platonem aeque vtiliter laborantes in politia ecclesiastica: habentes praecise beneficia respondentia suis meritis. viuat sortes arcte quotannis colligendo aliquid: in fine vitae habeat vnam determinatam quotam / gratia exempli quingentos francos: nihil colligat plato. Arguitur sic. Plato non peccat expendendo totam illam. pecuniam. & labor sortis est ita vtilis in politia ecclesiastica, vt opera platonis: ergo iuste potest tantum expendere: restringendo autem suam vitam / aliquam pecuniam seruabit de qua testari poterit. Non tamen sic facerem: nec viro id consu lerem. nam potest non esse securum: quia forte non sufficienter fecit inquisitionem de statu suo. quod tamen ego suppono in conclusione. sic tamen facientem stante suppositione non auderem damnare: sed indicium est quod sit magis memor carnis & sanguinis quam Christi & orphanorum & tot pauperum egentium qui vix habent holera cum pane furfureo ad saturitatem: & iste pinguem porcum instar Epicuri impinguat.

⁋ Quarta conclusio. Beneficia tus non potest de fructibus superfluis beneficii relinquere in testamento diuitibus. Partem superfluanm dico vt vides quae est supra totam latitudinem re spondentem meritis beneficiati: quam dico in pios vsus expendendam. hoc supposito probatur com clusio sic. Nemo potest alienum inuito domino conferre. quod enim nostrum est / sine facto nostro a nobis euelli non potest. vt in cap. Ab eo. de elec. libro. vi. Qui etiam dimittit debita dei sine causa: profecto deum offendit. vt dicitur in. c. Si is qui. xxiii q. iiii. sed deus est dominus bonorum ecclesiae ex praecedentibus: ergo beneficiatus qui est horum bonorum solum procurator, non potest eorum dominium in diuites transferre. Secundo probatur idem. beneficiatus non potest haec bona tempore sanitatis transferre in diuitem sine seruitio & rationabili causa. sed beneficiatus non habet liberius vel maius dominium in morte quam in vita. igitur. Et probari potest: conclusio ex variis determinationibus pontificum nam in. c. Cum in officiis. de testamen. ex concilio Lateranen. sic scribitur. Cum in officiis charitatis primo loco illis teneamur obnoxii a quibus beneficium nos cognoscimus recepisse: econtra quidam clerici cum ab ecclesiis suis multa beneficia perce perint: bona per eas acquisita in alios transferre praesumunt. Hoc igitur quia antiquis canonibus constat inhibitum: nos indemnitati ecclesiarum prouidere volentes: siue intestati decesserint: siue aliis conferre voluerint: penes ecclesias eadem bona praecipimus remanere. Hoc idem habetur in. c. Re latum est. ii. vbi sic dicitur. Relatum est auribus nostris: quod quia statuimus in Latera. conci. vt bona per ecclesiam acquisita: ad eam in clericorum obi tu deuoluantur: dubitatis an hoc sit de immobilibus tamenum vel de mobilibus sentiendum. & infraRespondemus quod generaliter bona quaelibet per ecclesiam acquisita eius debent iuxta Lateranense concilium post acquirentis obitum remanere. vbi gloss. in verbo (bona) artg. indefinite dictum generaliter accipiendum. xix. distin. Si romanorum. de priuileg. Quia circa. Et istud intelligitur: siue beneficii habeat administrationem: siue non. vt patet per. c. Relatum. iam allegatum. & per. c. Cum in officiis. Dicentes autem oppositum non sufficienter / vt opinor ponderant determinationes pontificum: & rationem de dominio beneficiorum.

⁋ Nec papa potest clerico potestatem indulgere: vt de bonis intuitu ecclesiae acquisitis possit libere testari vt dicit Panor. in. c. Cum esses. de testa. & ad illud induco dictum Symmachi papae quod habetur xii. q. ii. in. c. Non liceat. vbi sic dicitur. Non liceat papae praedium ecclesiae alienare aliquo modo pro aliqua necessitate. vbi glossa communis: quaerens quomodo Symmachus poterat legem dare successori suo: dicit. Sed certe licet sit solutus legibus: tamen secundum leges viuere debet. lit. de leg. l Princeps. hoc nihil valet. nam legi positiuae potest contraire. sed ratio est: quia praeter rationem est quod illud quod est datum deo, & in vtilitatem commune pauperum / detur alteri & potissimum diuiti.

⁋ Secundo arguitur. Paulus primus eremita testatus est: tunicam relinquens Antonio, & collobium Athanasio. vt scribitur. xix. quaestione. iii. capi. Perlatum. in. S. Econtra. Idem fecit Hilarion lsichio. Respondetur dupliciter. Primo eremita simplex puta non religiosus potest habere proprium, & de illo testari. vt patet ex cap. allegato. quia non fecit votum paupertatis. Secundo dico quod isti heroici viri paucissima habebant. nam collobium Pauli erat ex foliis palmarum contextum. vix legata istorum pede leuares de terra: nisi ob sanctimoniam: quia artus sacros terrenorum angelorum tegebant. Et propterea magnus ille Athanasius, & Antonius illas magnas reliquias solum in die festo paschae ferebant. Sed forte dices. Aristote. in politicis vocat istos solitarios bestiales. ergo vita eremitica non est bona. Respondeo. dupliciter aliqui vitam solitatiam degunt. vno modo quia ex malignitate naturae nequeunt aliis conuiuere: & tales sunt bestiales. Alii quaerunt vitam solitariam ad reprimenda vitia vel ad fouendas contemplationes: & tales vocat heroicos. vii. Ethicorum: comunem vitam hominum in bonitate transcendentes: de quorum numero erant Paulus & Antonius: & innumera eremitarum caterua in Thebaide aegypti: & in scythia, & Mesopotamia Syriae: magnum reuera decus & gloria nascentis ecclesiae: quos laudabilissime Carthusienses hodiemo die insequuntur. Et licet aliquos philosophos / eremitas quodammodo pro lege naturae graecia habuerit: vt Parmenidem / Anacagoram / Diogenem & similes: quos primo politi. Arist. diuinos vocat: hos tamen si eremitis legis gratiae contulisset: dixisset illud Maronianum. Si ad vitulam spectes nihil est quod pocula laudes. Sed eremitae nostri temporis sunt duplices. Quidam sunt inexplebilibus vocibus pro quaestu laborantes. qui laudandi non sunt. Et propterea dicit glossa in. c. praefato. Qui vere sunt sicut locustae / quae non habent regem. Aliqui & pauci propriis laboribus arctissime viuunt: qui sunt laude digni.

⁋ Nunc de clericorum testamentis diximus in effectu, quod clericus potest testari testamento proprie dicto de patrimonio suo vel de peculio quasi castrensi: & summatim de omni bono / quod habent clerici, iuste acquisito extra fructus beneficii. hoc etiam est proba bile de fructibus meritis inseruientis respondentibus & eollectis: dummodo homo hos restrinxit in se ipso / minus expendendo quam licite expendere poterat. sed si ita faciat: in fine dierum relinquendo diuitibus consanguineis: non illuminarem ei caereum post mortem. signum namque est boni viri / deumque timentis / & bene sentientis in fide, iuste & pie expendere in morte bona sua si quae habeat iuste acquisita. Hoc dico: quia necessarium est ante omnia iniuste possessa restituere. tunc autem homo pie expendit quando vere pauperibus consanguineis vel externis amore dei relinquit. Sed si quis magnos prouentus ecclesiae habens penes se in morte, ita afficiatur consanguineis: vocet ex ipsis pauperiores / eis eleemosynam largiendo: & parum vel nihil relinquat diuitibus nisi vt fideliter dent pauperibus. In plerisque autem locis mos est quod haeredes defuncti capiant prouentus beneficii vno anno: in aliquibus iocis dimidio anno solum. & illud potest bene fieri. nam contingit quod haeredes soluant pro officio & exequiis defuncti: & beneficiatus non reliquerit pecuniam sufficientem. contingit insuper haeredes esse pauperes, non est hic sermo de extrema paupertate: sed de paupertate vulgari. in aliquibus autem pauprtas facile deprehenditur: in aliquibus difficulter. In quibusdam vero regionibus multo melius seruantur canones quo ad testamenta quam in aliis. Alicubi successor defuncti succedit in bonis mobilibus quae iterato relinquit successori in morte / in episco patibus & magnis beneficiis. At si aliquis praelatus pingue beneficium habens vel plura quam valeati centies mille aureos nummos relinquat in prompta pecunia vel vasis preciosis in morte: qui etiam nihil de suo statu restrinxit in vita: an notus opulentus possit haec omnia bona pro se tenere non dando pauperibus: remitto ad romanorum pontificum canones: quos si in aliquibus regionibus consuetudine abrogatos dixeris: consulta cum doctis & probis viris ilius regionis: an in eam rem cadat consuetudo. Et quia iam diximus quod beneficiatus possit patrimonium relinquere proximis haeredibus: illius gratia inquiram. An quis possit simul beneficium accipere qui patrimonium sufficiens habet de quo potest viuere secundum suum statum. quia si patrimonium sufficiat dum taxat pro dimidietate sui status: & beneficium pro altera dimidietate: non vertitur quaestio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 20