Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 23
Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Vigesimatertia & vltima. lgesimotertio & vltin mo circa hanc distinctionem quaeritur. vtrum clericus tenea tur restituere fructus benefiscii quos in mortali recepit. Respondet Angelus in sum quam ma in ver. Clericus. & sequi tur Gabriel in xv. distinctione. iiii. u. viii. per distinctionem hanc. Aut peccatum est notorium: & sic pro indubitato dicunt quod tenetur restituere fructus. de occulto peccatore credunt quod non tenetur restituere: tutius est tamen restituere. Ratio primi secundum eos est: quia cum clericus sit sus pensus: perinde est ac si non resideret. sed omne peccatum notorium inducit suspensionem a canone ne exerceat officium suum. vt dicitur in cap. Vestra. de coha. cle. & mulie, quod licet loquatur in crimine for nicationis: tamen extenditur ad omne crimen notorium facti vel iuris. Nam constitutio poenalis etiam quo ad poenam extenditur ad casum similem ex identitate rationis / si ratio constitutionis in ea est expressa. Cum autem dictum cap. Vestra per rationem peccati notorie tatis, concubinarium notorium concludat esse suspensum: idem erit in omni peccato mortali notorioltem suspensus non iudicatur residere: sicut perinde est / non fieri / & non rite fieri.
⁋ Contra haec dicta pono duas conciusiones. quarum prior est. Certum est quod occultus peccator non tenetur fructus restituere rece ptos tempore peccati occulti. & per consequens nihil est dicere, tutius esse restituere, timidorum co scientias pulsando, ac si ad restitutionem teneantur. Probatur. occultus peccator potest facere illa quae suo officio incumbunt: & beneficium datur propter officium: ergo cum faciat officium: licite reci pit beneficium: hoc est praebendam vel fructus Assumptum patet: quia non tenetur quolibet die celebrare missam. capiam ergo totum tempus in quo non tenetur celebrare: iste dicit horas: canit in choro: & facit caetera requisita ad suum officium. igitur. Praeterea arguitur ad idem. Si non facit fru ctus suos: hoc est propterea quia peccat exercendo actus sui officii: sed hoc non impedit: quod pro bo dupliciter. Primo, non oportet quod peccet con tinuo / exercendo actus sui officii. Secundo. etsi peccat: adhuc facit fructus suos. quod probo: quia celebrans in mortali pro sex paruis albis / lucratu pecuniam illam quis ignoret an sit in peccato: & tamen peccat celebrando. igitur. Insuper nisi conclu sio esset vera / confunderetur vita clericorum: nec scire possent quando faciunt fructus suos: & quan do non.
⁋ Secunda conclusio, notorius peccator faciens actus officii sui non tenetur restituere fructus receptos. probatur. facit illud quod pertinet ad suum officium. ergo sicut in priori conclusione peccatum eius non obstat: vt ipsi concedunt de occulto peccato: nec sola notorietas impedit. igitur. Insuper nullo iure illud potest ostendi. ergo non est asserendum illud quod illaqueat hominum conscientias. Probationes autem eorum sunt inualidae. Nam quando dicunt quod notorium peccatum inducit suspensionem ne homo exerceat of ficium suum: dico hoc esse falsum. & quod cap. Vestra. de cohabi. cle. & mulie, non extenditur ad si milia crimina vel grauioram per se non inclusa in pso. poenae enim restringendae sunt & non am pliandae. etiam poena huius canonis est abrogata per concilium Constantiense: quod Angelus confitetur. Alia ratio est nulla. nam idem est non residere & inutiliter residere: sed cum iste exerceat actus suo officio debitos: vtiliter residet. Ltimo dubitatur circa res ecquam clesiae. an praelatus possit res ecclesiae alie Qnare. Respondetur quod non. vt patet in cap. Nulli. de rebus eccle. alienam. vel non. vbi sic scribitur Nulli liceat alienare rem immobilem ecclesiae / siue agrum: siue rusticum mancipium: neque specialis hypothe cae titulo obligare. Alienationis autem verbum continet conditionem / donationem / venditionem / permutatie nem / & emphiteoticum perpetuum contractum. Vnde omnes sacerdotes ab huiusmodi alienatione absti neant, poenas timentes quas Leonina constitutio co minatur.
⁋ In quatuor tamen casibus possunt res ec clesiae alienari. Primus est necessitatis: vt si ecclesiam debita vrgeant: nec possit de fructibus satisfacere. Secundus casus est vtilitatis. nam potest alienate rem vt habeat meliorem. per cap. Vt super. de reb. eccle, non alien. &. xii. q. ii. cap. Sine exceptione. Tertius est pietatis causa: pro redimendis captiuis. xii. q. ii. Aurum. & cap. Sanctorum. & cap. Sicut. Quartus casus incommoditatis causa: vt quia res alienanda est magis damnosa ecclesiae quam vtilis. xii. qu. ii. Terrulas.
⁋ Finem toti huic distinctioni imponendo haec in ea maxime sunt consideranda. Licet de numero septenario vel nouenario ordinum non sint rationes magnae efficaciae: placet tamen plus amplecti numerum nouenarium. & quamuis omnes sint sacri quia sacramenta: quia tamen aliqui habent castitatem annexam quae homines sacros reddere solet: illi soli sacri vulgariter appellantur. Pro illa autem contnentia sacerdotum multu insudarunt patres: eam vtilissimam politiae ecclesiasticae iudicantes: quare in ea non potest pontifex dispensare siue de iure siue de facto, ad sensum ante dictum Praeterea diximus & episcopos & curatos esse ex institutione Christi: & ex eadem institutione maximum pontificem caput ecclesiae diximus. qui ex institu tione Christi non habet dominium in temporalibus. sed Con stantinus & populus dederunt Syluestro & succes soribus eius multas terras in ltalia quarum ecclesia ha bet dominium. argumentum autem est infallibile etiam praetermissis historiis. Nam primi pontifices has terras habentes non poterant violentia a potentissimis impe ratoribus auferre. taceo de praescriptione in illis. quare hoc reuocare in dubium est solius impruden tis. Potest autem esse disputatio verbalis an habeat dominium in temporalibus super reges: dummodo tamen maneat eadem sententia: de verbis non est cu randum.
⁋ Et ne aliqui mediocris solum intelligen tiae fallantur in his quae dicere volo: adhuc paucis clare repetam. Dico reges non esse vasallos Romani pontificis: nec tenere regnum ab eo sed a populo li bero cu i praesunt: nec potest eos deponere a regno. immo si iniuste & via facti hoc attentaret: posset se ferro tam via facti quam iuris tueri. quapropter in hoc non pecca uit Philippus pulcher resistendo Bonifacio octauo. Non tamen nego quin si rex abuteretur ptante iudicio pru dentum neutrorum qui iudicarent regem esse depo nendum: quia ipsum regnare sit in perniciem reipu blicae christianae: multum possit pontifex facere ad eius depositionem. & hoc modo habet dominium consultiuum siue directiuum. an autem ipse tunc deponeret casualiter regem, an populus: parum refert. Sed vbi rex & populus ei subiectus pertinaciter persisteret in haeresibus: dico pontificem in illo casu habere auctori tatem exauthorandi regis. & hoc est aliquo modo habere dominium. Similem sententiam videas apud Panor. in cap. Nouit. de iudiciis. & reliquos canonistas: licet alio modo loquendi vtantur. Quaerit Panormitanus in illo cap. Quid valet pontifici ha bere gladium materialem super imperatorem cum non possit eum exauthorare: nec de iure: nec de fa cto? hoc est factum non tenet nisi fuerit rationabilis causa iudicio prudentum: vt nunc exemplum posuimus. & idem habet in sententia. Respondendo dicit va lere ad multa. sed quicquid sit de multis: vnum verbum solum dicit in sententia: scilicet quod in his quae scandalizant rempublicam christianam / papa potest se intromittere ratione praeminentiae suae. hoc ego concedo. sane fru stra canonistae verborum prodigalitate laborant pro hac praecellentia in temporalibus: quam prudens nullus nega bit. Ergo idem est dicere, habet dominium super re ges in temporalibus: & non habet dominium super eosdem: dummodo enim habeatur eadem sententia: nullo modo est contradictio: quia contradictio non est solum ver balis: sed etiam realis. Concedo itaque illud commune dictum. Papa habet vtrumque gladium. sed in sensu quo vtor. habet enim temporalem in habitu vt ante exposui in sua quaestione: vel casualiter. regulariter autem non ha bet: immo non potest extrahere illum gladium e vagina si velit. Non potest item legitimare spurium in temporalibus vt succedat in dominio patemo in Francia vel in Hispa nia: & tamen hi reges possunt illud facere pro rationabi li causa: pro qua pontifex non potest: quare non habet do minium super reges regulariter. velim hoc modo loquendi vtereris ad discrimen verbale tollendum. Gladium vero spiritualem habet immediate: hoc est exercet immediate & actualiter pro rationabili can quando vult. Alterum gladium scilicet temporalem non ha bet nisi casualiter: vt quando vrgentissima causa iudicio sapientum occurrit. vt si a. rex esset reipublicae christianae inutilis: & niteretur pertinaciter & incorrigibiliter populum sibi subiectum deducere in perniciosas haereses: & populus nollet eum extrudere regno: sed etiam malitiose fouere: in illo casu dico maximum pontificem habere potestatem a deo collatam talem regem a regno pellendi, & vocandi reliquos chri stianos in suum auxilium. sed vbi populus esset pa ratus talem exauthorare: ad populum spectat: nec debet pontifex aliud expetere: cum rex habeat aucto ritatem immediatam & radicalem a populo, quam ta em regno destituet pro suis meritis. Quid amplius de bet inquirere ponufex: dicendo quod hoc faciat auctoritate sua, quod alii negabunt: sufriciat ei vt bene prouideatur ecclesiae dei quam accepit gubernandam: & nu triat pacem cum populo sibi subiecto. Sed vix hoc prodigium euenit post fidem susceptam. Non loquor de potestate pontificis in imperatorem: quia fortas sis super eum maius habet dominium quo ad aliquas terras ltaliae, quam super reges. Hanc materiam tam in ter pontificem & reges quam inter imperatorem & reges, alibi prolixius deduco. propterea haec pauca nunc dixisse sufficiat.
⁋ Praeterea diximus collatorem benefi cii esse obnoxium ipsum conferrae magis idoneo minus idoneo relicto. Vtinam pontifices non ita facile dispensarent cum ista beneficiorum pluralitate: sed optimas leges a prioribus pontificibus super hoc compositas seruarent. & multo magis praestaret, vt opinor, etiam cum bene meritis non dispensare quam sic promiscue cum quolibet rogante dispensare. Non tamen me fugit quin aliquis bene meritus iuste feneatur plura beneficia. Summa laude efferendus est Benedict duodecimus: qui nec minis regum: nec blanditiis prim cipum vel consanguineorum poterat vnquam a recto flecti. a quo cum quidam peteret dispensatione pro duo bus episcopatibus, asserens se filium regis: respondit. & si filius dei esses: in hoc non dispensabo. Et cum consanguinei ei inculcarent quod ratione sanguinis deberet sibi prouidere, ac condescendere: cauillando egregie respondit verbum tanto pontifice dignum dicens Romanum pontificem non habere consangui neos. O virum summo sacerdotio dignum. O dec Cistertii. O virum cum beato Bernardo luctantem: vter virtutem magis insequatur. cisternas nouas exvna parte centri virtutis fodit Bernardus: quatenus cem trum virtutis per methodos intactas attingeret. at Benedictus angelico more virtutibus stipatus cen trum virtutis indice monstrat: volens in seipso ve rificari hoc elogium, secundum nomen: ita & laus eius. Vi des hos plurales nunquam satiatos, semper sollicitos: nunc circa inanem gloriam: nunc circa auaritiam: & crebro pecuniae expertes & indigos. nam propin qui & cognati suadentes eis haec beneficia coacer uare: omnia vorant. & quod non capit Christus: hoc capit fiscus. Ediuerso aliquos vides paucissi mis contentos & quidem iucundissimos: pecuniae non indigos. Vtinam etiam reges, hos inutiles cu riales non promouerent: nec apud maximum ponti ficem intercederent pro inidoneorum promotione. plurimum certe peccant res ecclesiae labefactantes clerici commorantes in curiis: qui non vocati ad cedunt solum pro beneficiorum adeptione: quod in dicium est tam auaritiae quam ambitionis.
On this page