Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 22
An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio VigesimasecundaSelgesimosecundo cirta hanc distinctionem quaeri ltur. An peccent praelati eccle siae in multitudine clientum: vestium preciositate: & cibo rum superfluitate. Respondetur per conclusiones. quarum prima est. In istis tribus plerumque beneficiati peccant. probatur. in his omnibus laici excedendo peccant. sed prae lati ecclesiae regula in his omnibus debet esse arctior: seruato moderamine in bonis crucifixi, quorum est dispensator & non dominus / expendend is. Vnde Apostolus primae ad Timoth. vi. Habentes alimenta & quibus tegamur: his contenti simus. ac si diceret, bona mediocritate vestium & ciborum contenti si mus. & magis ad defectum quam ad superfluitatem hortatur. & Hierony. Aliena rapere convincitur qui vltra necessaria sibi retinere probatur. xlii. dist. c. i. Secundo ar guitur ad idem. Ecclesiasticos maxime decet esse castos. sed castitas conseruatur percitate cibi: & non preciosis vestibus: & clientum indomitorum multitudine. Quo ad vestes testionium est Christi: qui mollibus inquit vestiuntur, in domibus regum sunt. Matthaei. xi Quo ad cibum Gratianus. xliiii. dist. c. i. ex Hiero nymo allegat dicens. Ventris namque ingluuies ad luxuriam prouocat facile: & omne opus bonum dissoluit. Vnde Hieronymus. Venter & genitalia sibimer ipsis vicina sunt: vt ex vicinitate membrorum confoe deratio intelligatur vitiorum. hinc Nabuzardan prim ceps coquorum muros Hierusalem destruxisse leg tur: quia venter cui multitudo coquorum deseruit, aedificia virtutum ad solum redigit. Sacerdos itaque de altari viuere: non luxuriari quaerat. vnde ai Hieronymus. Tibi o sacerdos de altari viuere: non luxuriari permittitur. Sic Gratianus. Ad conviuia autem superflua restringenda sacerdotibus & clericis praecipitur: vt tempore comestionis diuinarum scriptu rarum lectio habeatur. Vnde. xliiii. distin. ca. penultimo ex concilio Toletano sic scribitur. Pro reueren tia dei & sacerdotum id vniuersa constituit synodus vt quia solent crebro mensis ociosae fabulae interponi, in omni sacerdotali conuiuio lectio diuinarum scripturarum immisceatur. Per hoc enim & animae aedificantur ad bonum: & fabulae non necessariae prohi bentur. Insuper arguitur ad idem. vel licet episcopo habere duas / tres / quatuor vestes / & sic ascendenm do sine statum: vel non. prior pars est nota falsa: ergo dabilis est status tam in vestium multitudine quam in ipsarum preciositate. Et eodem modo probare pos sum statum in ciborum multitudine & sumptuosi tate: & de numero clientum: & eorum pompositate Insuper praecipitur duas tunicas habenti / vnam di re non habenti. hoc est: vestium superfluitas prohibetur: quatenus indigentibus succurratur. & hoc cuilibet laico in aliquo euentu praeceptum est: & a fortiori habentibus patrimonium crucifixi. Praete ea arguitur ad idem. si liceret abundare in his enu meratis vel in domorum pulchritudine: hoc maxi me esset propter gloriam cleri: & ex consequenti ad dei honorem. sed hoc non: quia est vanus fastus & mundanus contra naturalem aequitatem: & dissi patio bonorum pauperibus Christi membris dandorum in quorum persona dicit. Quod vni istorum dedistis, mihi dedistis: & hoc quo ad laicos. sed quo ad bona ec clesiae dicit. Reddite cesari quae caesaris sunt: & deo quae dei sunt. Quia non sit in gloriam cleri. patet. xii. q. ii. capi. Gloria. ex Hieronymo dicente. Gloria episcopi est pauperum opibus prouidere: ignominia sacerdotis propriis studere diuitiis. & post paulum. Multi aedificant parietes: & columnas ecclesiae subtrahunt: marmora nitent: auro laquearia splen dent: gemmis altare distinguitur: & ministrorum Christi nulla est electio. Neque vero mihi aliquis opponat diues in iudaea templum / mensam / lucernas thuribula / patellas / scyphos / mortariola / & caetera ex auro fabricata. tunc haec probabantur a domi no quando sacerdotes hostias immolabant: & san- guis pecudum erat remissio peccatorum, quamquam haec omnia praecesserint in figuram. Scriptum est auti propter nos / in quos fines saeculorum deuenerunt. Nunc vero cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicauit: portemus crucem: & delicias lutum putemus. haec ille. Amplius. meliores viros videmus ab hac multitudine / & pompa tanquam a lue politiae ecclesiasticae aufugere: ad aliud extremum declinantes. ergo signum est quod istud extremum apud sapientes est indecorum. Vltimo ostenditur au ctoritate Gregorii in quadam homilia dicentis. Sunt. nonnulli qui cultum subtilium preciosarumque ve stium non putant esse peccatum. quod tamen si culpa non esset: nequaquam sermo dei tam vigilanter exprimeret quod diues qui torquebatur apud inferos / bysso & purpura indutus fuisset. Nemo quip pe vestimenta praecipua, scilicet excedentia proprium statum, nisi ad inanem gloriam quaerit. Et per eandem auctoritatem probare possum opipa ra prandia perniciosa: quia ille diues quotidie splen dide epulabatur.
⁋ Ex hac conclusione euidentiam habent conclusiones sequentes. quarum Prima est. grauiter peccant praelati ecclesiae, vt episcopi & abbates splendidam mensam more nobilium & opulentorum laicorum fouentes. aliqui etiam. xxx. aut. xl. equitibus aut pluribus quotidie stipantur.
⁋ Secunda propositio. peccant in hoc quod habet iuuenes male institutos & indisciplinatos comitum & baronum filios in suo comitatu: vbi deberent habere sapientes in lege dei cum aliquot paucis famulis compositis.
⁋ Tertia propositio. adhuc grauius delinquitur apud aliquos non erubescentes dare magnum prouentum ecclesiae alicui potenti comiti: vt ipse dicatur famulus episcopi vel abbatis: & hoc tempore pacis faciunt ad fastum & ad superbiam, dicen tes talem magnum virum a se sustentari & stipendia an nua pro seruitio accipere. & quando ille potens aduem tat / recipitur cum. xl. vel. lequitibus: etiam cum vxo re & sua caterua.
⁋ Quarta propositio. Turpiter indoctum vulgus delitat potissimum in vtroque Britannorum regno: extollens praelatum vel alium opipare & splendide se, & suos pascentem nor modo capis: sed etiam perdicibus & phasianis Ecce mores Sardanapalinos hic laudatos: omni probro infectandos. Et si prouentus ecclesiae in sanguinem & famulos expendat: adhuc a vulgo effertur dicente: hic praelatus gloriose suam domum ab imo erexit: & de suis famulis est optime meritus. & tamen sapienti constat quod ex deo dicatis aedificat altare Baal. Regulariter quicquid vulgus deprimit/ extollendum est: & contra.
⁋ Secunda conclusio principalis. praelatus ecclesiae debet quandam honestam mediocritatem in vestibus seruare. Probatur per Ami brosium in primo de officiis. Decor corporis non sit affectatus: sed naturaliter simplex / neglectus magis quam expeditus: non preciosis & albentibus abintus vestimentis sed communibus: vt honestati vel necessitati nihil desit: nihil accedat nitoris. Et hoc secundum consuetudinem proborum quibus conuiui tur: quae cum tempore variatur, quemadmodum dicit Au gustinus in tertio de doctrina christiana: quod talares & manicatas tunicas habere apud veteres Roma nos flagitium erat: nunc autem honesto loco natis eas non habere / flagitium est. Et cum exteriora interiora indicent, si incedat homo veste lutosa & abiecta indutus: negligens & imprudens iudicatur. vnde. vii. Ethi philosophus dicit. Ad mollitiem pertinet quod aliquis tra hat vestimentum per terram, & non laboret ipsum eleuanre. ac si diceret: oportere laborem adhibere vt omnia sint rationi conformia
⁋ Contra praedicta arguitur. Non est peccatum in vestium defectu. nam ad Hebraeos. xi. ditur Circuierunt in melotis / in pellibus caprinis. Fode modo si episcopus duos vel tres teneret famulos & quidem copositos: non diceretur peccare. Similiter in cibo, si semper a carnium esu abstineret. si autem non sit peccatum in vestium defectu: nec erit in earum mul titudine. & per consequens nec est medium / mediocriter vestibus vtendo: quia de ratione medii est inter extrema mediare.
⁋ Respondetur negando quod non est peccatum in defectu: sed hoc erit solum non apponendo vestes non praeseruatiuas corporis ab exter nis vt a calore vel frigore: quemadmodum aliqui sancti fecerunt. vt dicit glossa interlinearis super verbum (melotis) vt Helias. & alii viri mundum relin quentes possunt tales vestes deferre: quales erant il li de quibus loquitur Apostols illic dicens. In solitudinibus errantes: in montibus & speluncis: in cauernis terrae. talibus ergo heroicis viris, vt loanni baptistae & Heliae sufficit corpus ab extrinseco vtcumque protege re. in signum cuius aliqui monachi Cluniacenses pel les pro superiore tunica deferunt. Et quia non sunt in re gione adeo calida, vt est iudaea quae est in quarto climate sita: maiori vestium multitudine egent.
⁋ Alia propositio. licet etiam viro curam animarum habenti vestes solum corporis protectiuas deferre: nihil enim est oppositum praecipiens: nec auctoritas. Et probatur ratione. si essent obligati discedere ab isto rigore vestium: hoc esset quia conversantur cum hominibus: sed cum regibus & principibus conversabatur Helias Thesbites: vt ex libris regum notum est. Praeterea aliqui fratres minores ad magnas animarum curas vocati sunt: qui vestes abiectas tempore praela tionis deferre debent. ergo saecularibus illud est licitum: quia quod quis seruat ex voto: alius potest illud sine voto seruare. Item aliquis potest vouere deferre vestes omnino detritas: qui si postea vocetur cum Aaron ad animarum curam regendam: potest vestes attritas deferre.
⁋ Tertia propositio. potest tamen quis laudabiliter deferre veltes cum quadam mediocritate iuxta consuetudinem hominum probo rum cum quibus viuit: & quaeto quis est famatior in vita: tanto viliores deferre debet vestes. Aliqui ca misias stamineas: aliqui pilosas ad cutem vestiunt vt caro dometur: & vt se pro peccatis commissis af fligant: cum mediocritate vestium superiorum. omnia autem ad actum mentis vestem deferentis reducen da sunt. Aliqui tamen ad iactantiam sordidas defer re possunt vestes. vt patet ex. iiii. Ethicorum. & per Augustinum in libro de sermone domini in monte dicentem. Non in solo rerum corporearum nitore atque pompa: sed etiam in ipsis sordibus & lutosis esse potest iactantia: & eo periculosior est, quo sub nomine seruitutis dei decipit.
⁋ Quarta propositio. sola bona intentio si desit prudentia / no sufficit ad actum voluntatis de deferendis vestibus / esse bonum. Exempli causa. sortes praelatus freno deaurato & sella byssina cum lapidibus multum preciosis vtitur in gloriam cleri: adhuc actus tius non est bonus: quia plura requiruntur ad bonitatem actus voluntatis quam recta intentio: vt in se cundo Sententiarum declaratur. Et sic concedo quod bene faceret episcopus etiam pedes incedens: habens solum duos famulos: & melius quam ille qui. xvi. habet. si enim vita famulorum paucitati respondeat: omnes illi parebunt / ac si quocunque numero clien tum esset stipatus. Contingit tamen quod vbi praelatus non veniat ad illum perfectionis apicem: expediat habe re plures. Hoc concludendo dicam. tendat quisque ad defectum, & se elonget a superfluitate.
On this page