Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
Quid sit simonia⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Prima. VlA Magister in. iii. &. iiii. ca pitulis huius Vigesimaequintae di stinctionis de simonia loquitur: idcirco de ea quaeram aliqua. primo quid sit simonia. quia quid nominis est principium doctrinae. in quaestionibus sequentibus locuturus in speciali de casibus praus tatis simoniacae suspectis.
⁋ Simonia communiter sic definitur. Simonia est studiosa voluntas emen di vel vendendi spirituale vel spirituali annexum. Sed Hostiensis dicit hanc definitionem esse dimi nutam, & addendum esse ( cum opere subsecuto) quia in solo affectu non est simonia. ad hoc canones allegat. vt. i. qu. i. cap. Qui studet. Et eum commun ter canonistae in hoc sequuntur, in cap. fi. huius tituli. Sed nec omino placet aliorum definitio: & ea quam ipse facit, minus valet: ac illam particulam male superaddit. Assertiones has sic ostendo. Omnis simonia est peccatum commissionis: nulla volun tas est peccatum commissionis, cum sit anima: ergo nul la voluntas est simonia. consequentia tenet in secundo modo secundae figurae. Sed dices. voluntas capitur loco volitionis. Contra hoc arguo. hic adhuc est simonia. nolo dare beneficium nisi habeam pe cuniam: & tamen non est volitio. Secundo mali additur( studiosa, quia vel per (studiosa) intelligis frequentationem actuum vel deliberationem in actu Non primum: quia si primus actus non fuerit si monia: nec aliquis posterior. Non secundum: quia motus secundo primus simoniacus, vel actus non plene deliberatus est simonia, quod patet in omnibus inductiue de odio, ira, & periurio, indeliberatis: e manent in denominatione totius.
⁋ Contra dictum Hostiensis arguitur sic. probando quod sit aliqua simo nia sine opere subsecuto. & hoc sic. lste actus est pec catum, volo emere beneficium pecunia: & ad nul lum aliud vitium spectat quam ad simoniam. igitur. Insuper simonia a Simone mago procedens & nomen infame gerens / non habuit opus subsecutum. vt videre est Actuum. viii. Praeterea qui vult mo chari & non moechatur in opere / moechiam comi mittit / sicut opere adimplens: iuxta saluatoris sen tentiam. Matth. v. Qui viderit mulierem ad concu piscendum eam: iam moechatus est eam in corde suo. Canones autem inducti intelliguntur de poe nis canonicis non illatis: vt de suspensione & huiusmodi.
⁋ Aliter ergo definio simoniam sic. Si monia est volitio in forma vel in valore emendi vel vendendi spirituale vel spirituali annexum. Hio emere & vendere extenduntur ad omnem contractum non gratuitum. Dixi(in valore) propter talem actum: nolo dare beneficium nisi habuero pecuniam: qui in se parit volitionem. Omnes autem spiritualium emptores vel venditores simoniacos appe lant. Et eodem modo de suis annexis. Vnde cap. iii. dicit Magister. Nam quisquis horum alterum vendit sine quo alterum non habetur: neutrum vendere de relinquit. Et patet per Paschalem papam. i. q. iii. ca Si quis obiecerit. quia idem iuris est in vnum connexorum quod in reliquum. iii. qui. v. Haec quippe. &. f de iureiuran. Eum qui. S. Si libertus. ergo ex ratione & vsu loquendi patet definitionem esse bonam. Et licet Balaam prophetiae donum vendere voluerit, vt patet Numeri. xxii. & recitat Petrus in canonica secunda. cap. ii. dicens. Cor exercitatum in aua ritia habentes: maledictionis filii: derelinquentes rectam viam errauerunt: sequuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amauit: correptio nem vero habuit suae vesaniae. subiugale mutum animal in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. In Epistola quoque ludae scribitur. Et in errore Balaam mercede effusi sunt. Et Giezi pro cura leprae praecium accepit. iiii. Reg. v. haec tamen pestis non vocatur Balaamia, nec Giezia: sed simo nia. Nomina enim ad placitum significant. Nec est quaerenda vrgens ratio. licet congruentia hic darpossit quare simonia vocetur: a Simone scilicet ma go qui emere voluit spirituale vt iterato venderet: & in lege gratiae. iuxta illud Baptistae Mantuani in pri mo libro Alphonsi dicentis. Volitansque per aera Simon Infamis magus & lucri execrabilis auctor.
⁋ Ex dictis infero aliquas propositiones: quarum prima est. Idem valet dicere: est simonia: & emitur vel venditur spirituale vel spirituali annexum. Secun do sequitur quod simonia est mentalis: & per consequens multum ignota: licet per exteriora nonnur quam homines in notitiam eius perfectam vel caligino sam deueniant. Textus autem in cap. Mandato de simo. in antiquis. de mentali simonia loquens di cit quod sufficit delinquentibus per solam poenitentiam satisfacere suo creatori: & eos pro simonia huius modi non teneri. hoc est: post poenitentiam non sunt simoniaci: & poenae iuris no subiiciuntur. Tertio sequitur quod aliqua est simonia sine pacto. vt Si monis. magi. Quarto sequitur quod Romanus pontifex potest simoniam committere vt alius. Nam tota definitio potest ei competere. Et propterea ab illa abhorrebat Petrus ne pecuniam a Simone mago acciperet. Quinto sequitur quod aliqua est simonia conditionalis. vt vellem emere beneficium si iste vellet vendere. aliqua est absolute categorica. Sexto sequitur quod non omis simoniacus tenetur ad restitutionem, quod patet: quia aliquis est simoniacus qui nihil simoniace habuit. Septimo sequitu quod aliquis est simoniacus in quo non est actus simo niae: vt dormiens: vel actum non habens qui beneficium emit: & adhuc non sufficienter poenituit. habitus enim non sufficit aliquem denominare simo niacum. vt patet de habitu remanente: actu simo niae purgato. Octauo sequitur quod haec pestis fuit in ecclesia antequam vocaretur simonia. patet ex dictis. Nono. interdum est simonia ex parte vendentis tamtnum: interdum ementis tamtum: nonnunquam ex parte vtriusque Decimo sequitur / quod aliquis est simoniace promotus qui tamen non est simoniacus. patet si parentes Ti tii penitus ignorantes ei beneficium emant: iam titu lo simoniaco beneficium acquirit: & cum sit in igno rantia inuincibili non est simoniacus. Similiter ali quis est simoniacus & non simoniace promotus: vi quando episcopus dat alicui iustum titulum in be neficio: & alter mentaliter vellet beneficium emere: sed in opus non exit. Tertius est simoniacus simo niace promotus. quod autem aliquis sit neque simoniacus neque simoniace promotus, non cadit in dubium.
⁋ lam paucis contra definitionem in tabo. pro intelligentia istius vocabuli(spirituale & pirituali annexum) Arguitur sic. Simoniacum est vendere sacramenta: & tamen ipsa sunt pure corporalia, vt in singulorum sacramentorum exordiis explanare conati sumus. Forte dicis: sunt annexa spiritualibus. Contra. sic sunt fructus beneficiorum: libri, & calices: qui tamen venduntur.
⁋ Responde tur. quis potest sic capere spirituali annexum vt spi ritualia includat & econuerso. sed illa non est intentio definitionis. Spirituale concretum vocabuli spi ritus in vna acceptione corpori non convenit. quo modo dixit Christus. Spiritus carnem & ossa non habet. Lucae vltimo. Dicimus tamen virum deuo tum spiritualem: & visionem magis spiritualem quam au ditionem. quia secundum materiam subiectam seir mones accipiendi sunt, vt vulgo dicitur. Ali quid autem est spirituale per essentiam: vt gratia & virtutes. Secundo per causalitatem: vt sacramenta quae sunt causa gratiae / characteris / vel ornatus in anima. Tertia sunt spiritualia per effectum. Contra hoc arguitur. sic actus meritorius esset spirituale secundo modo: & homo praedicans vel docens: si militer scientia creata quae vendi potest: non quod de subiecto in subiectum transeat: sed de per accidens ad venditionem scientis: vel sciens scientiam pro ducit in alium: & ratione illius potest capere praeciun temporale vt postea dicetur. Dico spirituale in pro posito esse illud quod ordinatur ad opus quod mi- raculose & supernaturaliter speratur a spiritu sancto. exempla sunt: vt sacramenta quae ordinantur ad infusionem gratiae virtute operis operati: dare virtutem: miraculose infirmum curare: variis loqui linguis: prophetizare: & caetera id genus propterea Heliseus nolebat accipere aliquid pro miracu losa cura Naaman Syri. & illud quadrat cum respon so Petri Actuum. viii. Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus apostolorum daretur spiritus sanctus ( hoc est eius donum: videlicet loqui variis linguis: & more apostolorum su pernaturaliter agere) obtulit eis pecuniam dicens. Date & mihi hanc potestatem, vt cuicumque imposuero manus, accipiat spiritum sanctum. Petrus au tem dixit ad eum. Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum dei existimasti pecunia possi deri. Et Matth. x. Christus praemissis miraculis apo tolis dandis: subiunxit. Gratis accepistis: gratis date. supple hoc. Si autem theologia esset alicui infu sa vel alia scientia: quam homo naturaliter alios do cendo applicat: pro laboribus & scientia quam do cet / posset capere lucrum: sicut pro scientia natura liter acquisita. Ipsa igitur sacramenta & facere illa supernaturalia sunt spiritualia. Annexum spirituali est ius quod habet aliquis in fructibus percipiendis ra tione officii diuini: & illud quod ad tale officium prae cise manutenendum ordinatur: vt in fine septimae quaestionis dicetur. labor autem licet hic annecta: tur: est vnum commune: quod in quolibet officio est necessarium. quare non est spirituali annexum & sicut scientia acquisita non est spirituale in pro posito: ita nec libri nec alia necessaria sunt spirituali annexa vt in proposito capimus. Ex quo sequitur quod non omne spirituale per essentiam est spirituale vt in proposito capimus: quod patet de scientia acquisita.
⁋ Sed aliqui tenent quod labor in spiritua libus exhibitus non est venalis. sic enim tenet Durandus & Paludanus: quia secus dicendo esset palliatio simoniae, nec est verosimile ( dicunt) quod pro tam paruo labore daretur tantum pecuniae: vt videmus. in celebrante missam: cui sex parui albi porriguntur. Sed illae rationes non concludunt. Ratio est: quia celebrans vel aliud diuinum officium faciens pro pecunia potest dicere se pecuniam capere ratione sustentationis: quod est licitum secundum omes. Et sic esset tanta palliatio in vendendis spirituali bus accipiendo pecuniam ratione sustentationis quanta ratione laboris. Nec aliud concludit: quod pro tam paruo labore quem habet sacerdos celebran do capiat sex paruos albos. quia illos capit tam ratione laboris quam ratione sustentationis. nam celebran do opus totius diei compleuit. Pro vesperis enim & aliis horis nihil ei conferri solet. Etiam vnus pro paruo labore plus capit quam alter multum laborans vt aduocatus: & ferens lapides. Et quod pro labore ad ipere liceat, patet Numeri. xviii. vbi scribitur. Filiis Leui dedi omnes decimas Israel pro ministerio quo sei uiunt mihi in tabernaculo foederis. & paulo post sequitur. Comedetis eas vos & familiae vestrae: quia ocium est pro ministerio quo seruitis in tabernaculo testimonii. Hinc tenet glossa in ca. Significa tum. de praebem. quod licet sacerdoti locare operas ad cer tum tempus: & recipere mercedem pro suo labore: si alioquin ratione beneficii ad hoc non tenetur: conformiter ad legem diuinam vnicuique mercedem secundum suum laborem reddentem. hoc item te net Bonauentura hic. Praeterea aliud est quod multum mouet. Nam facultas nostra a. xxxiiii. annis praeteritis contra fratrem Ioannem angeli qui in iiii. articulo sic praedicabat: Curatus parochialis ni hil debet recipere a parochianis suis pro confessione & sacramentorum administratione. sic definiuit. Haec propositio est contra dispositionem iuris na turalis & diuini expresse: ideo falsa & notorie haere tica. Nam sacerdos non capit pro sacramentis sed pro eorum administratione: quae actionem & laborem importat.
⁋ Sed vtrum quis pro doctrina / comsilio / vel testimonio possit accipere pecuniam: est materia problematica. Altisiodorus tertia parte: quaest. penultima de simonia, dicit simoniacum es se aliquid capere pro doctrina. bene autem capit quis pro labore: vt sacerdos conductus accipit pro labore, quem modum Alexander Halensis in secun da parte insequitur. Alius autem modus est sicut ommunior: ita & verisimilior: quod actus spirituales a piritu creato procedentes vendi possunt. probatur: quia alioquin non liceret artifici pecuniam pro suo ar tificio capere: cuius oppositum asserunt omes. Nec sufficit dicere quod capit ratione laboris. quia sic sem per magis laborans deberet plus capere: quod est fal sum. Item iurisperitus consilium, & aduocatus pa trocinium vendere potest.
⁋ Sed contra istud argui tur argumento Altisiodori. Ars fabtilis vendi non potest: ergo nulla ars. antecedens patet: quia est do num dei: vt dicit glossa interlinearis Exodi. xxxi super illud. Et impleui eum (Beseleebspiritu dei, sapientia & intelligentia, & scientia in omni opere ad ex cogitandum quicquid fabrefieri poterit. Respon detur. licet quaelibet res mundi sit donum dei & ars quaecumque illuminans intellectum: tamen hoc non sufficit ad sprutuale in proposito. vt patet ex dictis.
⁋ Secundo ar guitur. posse vendere scientiam sine simonia est contra determinationem Romani pontificis de magist. ca. i. &. ii. nam in cap. i. S. Pro licentia vero docedi. sic scribitur. Pro licentia vero docendi nullus praecium exigat: vel sub obtentu alicuius consuetudinis ab eis quos docet / aliquid quaerat. Et in capitulo sequen te. Prohibeas ne in parochia tua pro licentia docen di exigatur aliquid: aut etiam promittatur. Si quid vero postea solutum fuerit vel promissum: remit ti promissum facias: & restitui ap. cessante solutum: ciens quod scriptum est. Gratis accepistis / gratis date.
⁋ Respondetur negando quod illud quod dixinus sit contra pontificis determinationem. Illic enim non prohibetur accipere aliquid pro doctri na: immo licitum est & capere & petere tam pro doctrina quam pro labore in docendo habito: si quis non fuerit ad hoc stipendiis deuinctus. Sed prohibet illic pontifex capere pecuniam pro danda facultate alicui ad docendum: quia sic inidonei essent admissi. Et propterea in cap. i. de magist. allegato prohibet pontifex negare idoneo facultatem doendi: inquiens. Nec docere quemquam nisi qui sit ido. neus / petita licentia illis interdicat. Qui autem con tra hoc venire praesumpserit: ab ecclesiastico fiat peneficio alienus. Dignum quippe videtur vt in ecclesia fructus sui laboris non habeat: qui cupiditate animi dum vendit docendi licentiam: eccle siasticum profectum nititur impedire. Et propter ea Cardinalis Cameracensis quendam tractatulum contra cancellarium Parisiensem scripsit: ostendere laborans simoniacum esse, pro licentiae munere aliquid accipere. Et hoc patet ex ca. duobus allegatis.
⁋ Hactenus quid nominis simoniae spi ritualis & spirituali annexi: & quod licitum est in spi ritualium administratione, vt sacramentorumi aut quorumcunque aliorum, aliquid temporale accipere: nedum pro sustentatione: sed & pro labore ipso. Etiam quis spirituale creatum vendere potest: vt pictor pro suae artis eruditione: & similiter citharoedus aliquid accipit: & non pro solo labore. in arte autem eruditus & ingeniosus quamquam minus laboris habet quam ineruditus & rudis: plus praemi capit. & ita denique in omnibus artificiis: non tamen quasi artem sibi inhaerentem in alium producat: quia accidens de subiecto in subiectum migrare naturalis philosophia non permittit. sed lumen lumen spirituale causat in passum susceptiuum: sicut vnum corpus luminosum ab alio illuminatur. verum in luminis spiritualis productione passum nedum patitur: sed agit. quod in corporali lumine non contingit. Praeterea vigilanter considera quod siue dicas laborem venalem: siue scientiam crea tam / siue non: non amplius dilatatur os simoniae quam dicendo oppositum. Patet exemplo de tribus doctis artificibus aut philosophis / paribus tam in traditione artis quam in eruditione: aequalem pecu niam accipientibus: quorum vnus dicat se capere prosustentatione sui & suorum. Alius pro labore quem non tenetur aliis gratis impendere: & nihil pro sua scientia. Tertius autem dicat se ac- cipere tam pro sustentatione & labore quam pro suae artis traditione. Et hoc patet in administratione sa cramentorum. fateor tamen quod licet aliquid accipe re vno respectu: & non alio. vt postea in eadem distin ctione elucescet
On this page