Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 6
An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat⁋ Distinctionis Vigesimaeseptimae Quaestio Sexta. ET quia magister in vltimo capitulo huius distinctionis dicit quod bigamus non potest ad ordines promoueri: idcirco Sexto quaeritur. An ponti fex possit cum bigamo e dispensare vt ordines sus cipiat.
⁋ Pro illo notato quod triplex est bigamia. quaedam vera: quaedam inter pretatiua: & quaedam similitudinaria. Vera, quando quis ha buit plures vxores legitimas. xxvi. dist. Acutius. & cap. sequi. si ambas cognouit. vt patet ex ca. Debitum. de biga. Bigamia interpretatiua bifariam contrahitur vno modo quando quis cum corrupta quam cognouiti contraxit. xxxiii. dist. Maritum. & cap. Anobis. de bi ga. Altero modo quando debitum vxori adulterae redditur xxxiiii. dist. Si cuius. &.c. Si laici. Bigamia similitudinaria quadrifariam contrahitur. Primo cum quis cum deo contraxit per votum solenne: & postea contraxit matrimonium de facto. xxvii. qui. i. Quotquot. Secun do modo quando quis diuersis temporibus habuit plures vxores: vnam de iure: & alteram de facto: & am bas cognouit. c. Nuper. eiusdem titu. Tertio modo si simul habuit duas vxores: vnam de iure: & alteram de facto: & vtramque cognouit. Quarto mo do si existens in sacris contrahat. vt in di. ca. Nuper.
⁋ Ex his patet quod si quis in concubinatu saeculariter vel regulariter / siue in matrimonio vero siue similitudinario: siue interpretatiuo cognoue- rit quotlibet mulieres: propterea non efficitur biga mus.
⁋ Secundo patet quod si quis contraxerit cum virgine: & ea mortua / ante carnalem copulam cum alia virgine contrahit, & eam cognoscit: non est adhuc bi gamus. Idem est si primam cognouisset ante secundam cognitam: sed secunda cognita, est bigamus: quia carnem duabus vxoribus diuisit.
⁋ Et ex illo cum interprtatione vocabuli quodam modo sequitur quod violans virginem & postea cum ea contrahens, cognoscens eam in matrimonio, non est bigamus: quia non diuisit carnem suam multis. poenae enim sunt restrin gendae. quare nullus est dicendus bigamus, nisi iure probetur. iuxta id quid dicitur in. c. Cum apud. de sponsa. & ma.
⁋ Quarto sequitur quod plerique credunt se monogamos qui sunt bigami. nam si quis credat se cum virgine contraxisse: & postea comperiens contrarium reuera est bigamus. li. di. Qui in aliquo. xxii. qui. v. Ille. Idem est cognoscendo suam vxorem post adulterium
⁋ Sexto sequitur quod quis per eundem actum contrahit ma trimonium & incurrit bigamiam: puta cognoscendo viduam desponsatam.
⁋ Septimo sequitur quod maior bigamia ex parte mulieris quam viri oritur: licet vir bigamus, & non mulier appelletur.
⁋ His praemissis respondetur ad titulum quaestionis per tres conclusiones: quarum Primaem. Bigamus non est promouendus ad sacramenta. sine dispensatione patet de biga. per totum.
⁋ Secunda conclusio. Papa potest dispensare cum bigamo quolibet vt ad ordi nes promoueatur. probatur. Bigamum non ordinari ad ordines est solum de iure humano pontificio. sed in illo pontifex potest dispensare. Nam si esset de iure diuino: hoc esset propter verba Apostoli ad Timotheum seribentis (vnius vxoris virum) hoc est, non habeat plures vxores. sed non propterea est de iure diuino: vt patet de virginitate primae ad Corith. vii. Sed dicis. illic dicit. Dico ego non dominus. Contra, non est magis bigamus de iure diuino prohibitus promoueri quam caeteris vitiis infecti, quod bus coniungitur: scilicet vinolentus / dyscolus / percussor / reprehensibilis. sed tales non prohibentur iure diuino ad ordines promoueri: ergo nec bigamus nec trigamus. Hec conclusio communiter a sapientibus tam theologis quam canonistis tenetur. Praeterea vt glos. dicit in ca. Lector. xxxiiii. di. Lucius dispensauit cum archiepiscopo Panormitano. sed illud argumentum non est maximi ponderis. alia tamen ad conclusionem sufficiunt.
⁋ Tertia conclusio. Inferior papa non potest dispensare cum bigamo vt ad ordines promoueatur. patet de bi gamis per totum. nam alicui illic prohibetur sub poena & non papae: quia par in parem non habet imperium. igitur.
⁋ Contra primam conclusionem argumentor, contingit virum contrahere cum meretrice occulta, quam putat esse virginem: & ea mortua iuscipere ordines etiam sine dispensatione: ergo bigamus licite sine dispensatione promouetur. Respon detur distinguendo cosequens. vel notus bigamus & sic nego: & de illo intelligitur conclusio. vel inco gnitus: & sic conceditur. sicut multi sacerdotum filii in occidentali ecclesia ad ordines sacros promouen tur sine dispensatione ob ignorantiam inuincibilem. Et hic erit extensus error probabilis. nam si aliqui immo multi dicant vxorem tuam non fuisse virginem quan do cum ea contrahebas, vel eam adulterium commisisse tempore tuo: & te eam postea cognouisse: vbi sufficienter de hoc non doceris, sidem non adhibebis. nam multi multa loquuntur: nec te torquebis, magnam indaginem super hoc faciendo. sed si sufficienter es super hoc edoctus: te bigamum ludicabis.
⁋ Contra secudam conclusionem arguitur de biga. cap. ii. dicitur sic. Quia in bigamis contra Apostolum dispensare non licet: vt debeant ad sacros ordines promoueri, vel in eis si promoti fuerint re manere. Respondetur. Non licuit illi inferiori episco po ad quem Romanus pontifex scripsit, cum bigamo dispensare, etiam in minoribus: vt notatur in cap. vnico de biga. lib. vi. Et etiam fuit forte irrationabilis causa dispensandi. & ita fuit contra Apostolum Dicentes autem Romanum pontificem dispensare contra Apostolum, nihil dicunt. ratio est: quia vel est rationa bilis causa non seruandi illius dicti apostolici quod vir non habeat plures vxores: & sic apostolus annueret: quomodo ergo tunc contra Apostolum dispen sat papa? vel non est rationabilis causa dispensandi: & sic non est bona dispensatio. Vel dicitur quod prohibetur ordinari per legem communem: non autem dispensari.
⁋ Se cundo arguitur contra eandem conclusionem per illa quae scribum tur in cap. Debitum. de biga. & in gloi, quae sic dicit in verbo (sacramentum). Triplex sacramentum designatur in matrimonio carnali copula consummato. Primo est vnio fidelis animae ad deum per dilectionem & charitatem. & haec designatur per coniunctionem animorum in ipsa prima desposatione: dum alter per mutuum com sensum consentit in alterum. Secundum est vnio humanae naturae ad deum, quae facta est in vtero virginali per incarnationem verbi dei: & haec designatur per carnalem commixtionem viri & vxoris. Reliquum vero designat conformitatem quae consistit in carne, inter Christum & sanctam ecclesiam. Et pontifex in illo capitulo sic di cit. Cum ergo propter sacramenti defectum inhibitum sit ne bigamus aut maritus viduae praesumat ad sacros ordines promoueri: quoniam nec illa est vnica vnici: nec ste vnus vnius: profecto vbi deficit inter huiusmoni coniuges commixtio corporum: non deest huiusmodi signa- culum sacramenti. Ecclesia autem est vna ab origine sua ad finem mundi & incorrupta. crgo si quis contra hat cum corrupta vel pluribus: non manet haec signi ficatio. Hoc supposito arguitur sic. Cum quis est bigamus non manet hoc sacramentum: ergo cum illo non potest dispensari.
⁋ Propter hoc argumentum dicebat Hugo, vt Panor. allegat in cap. Super eo. quod papa non potest dispensare. Panor. dicit illic, non est contra ius naturae: sed est solum de iure positiuo. de diuino loquitur. & in hoc multum potest papa. Prior modus dicendi per secundam conclusione & eius probationem est reprobatus: & secundus etiam. Dico igitur papam posse exponere ius diuinum in casu ambiguo: & nihil ali ud posse facere. nam si esset de iure diuino: non se in hoc ingereret ipsum relaxando. Ad argumentum dico quod ipsum est solum metaphoricum & non ponderandum. si cut enim vere potest ordinari qui numquam contraxit cum virgine: in cuius coniunctione, quia nulla est, non manet haec metaphora: sic per dispensationem trigamus potest ordinari. Non enim facit pontifex quod bigamus vel trigamus non fuerit talis: vt isti putant: sed irre gularitatem ecclesiasticam ab ecclesia inflictam tollit, si cut ab homicida. Propter verbum tamen Apostoli & illam significationem additam difficulter pontifex dis pensat. sed cum dispensat: is vere est sacerdos, inter quem & eius vxores non est haec metaphora: quare ipsa non est necessaria. Et ex consequenti sequitur stol ditas imaginationis Nicolai furiosi, quam Panor. recitat cap. ii. huius tituli, quod bigamus non plus re cipit ordines quam asinus. quilibet enim masculus est prdinum susceptiuus quocumque crimine irretitus fu erit. vt in distin. xxiiii. diximus. Et si sine disperi satione ordines attentaret suscipere: reuera eos ob tineret: sed non ordinum executionem, ob solam ecclesiae prohibitionem. Vbitatur: An is qua habuit vxorem cognitam vel plures ante baptissmum: & ipsis mortuis, post baptismum c ducens virginem: ipsa mortua possit suscipere ordines etiam sine dispensatione. Respon detur. Hic est duplex modus opinandi. Hterony mus ad Oceanum tenet partem affirmatiuam: cum sit nouus homo: nec stupra, nec aliqua alia quae ante fuerunt, obsint. Oppositum tenet Augustinus scribens in epistolam ad Titum: & recitat Gratianus xxvi. di. in cap. Acutius. opinionem Augustini praferens, cum inquit. "Acutius intelligunt qui nec eum qui catechuminus vel paganus habuerit vnam an te baptismum: & post baptismum habuerit alteram: oi dinandum censuerunt: quia de sacramento agitur, non de peccato propter sanctitatem sacramenti. sicut si foemi na catechumina vitiata est non potest post baptisma inter dei virgines consecrari: ita non absurde visum est bigamum non peccasse: sed normam sacramenti imisisse". Et in ca. Vnius. eiusdem distin. vbi recitatur opinio Hieronymi tenentis partem affirmatiuam. dicit Apparatus. Non dicit HHieronymusc. lie verum quia matrimonium non soluitur in baptismo. vt infra ca. Deinde. & male sentit hic Hieronymus. vnde Augustinus eum corrigit in proximo ca.
⁋ Licet opi nio Augustini sit communior: opinio tamen Hierony mi est non minus probabilis: quae sic defenditur. Ex dictis manifestum est, bigamum non posse ad sacra pro moueri, non esse de iure diuino: sed ex iure ecclesiae. modo ecclesia non arctat infideles: secundum illud Apostoli. i. ad Corinth. v. Quid enim mihi de, his qui foris sunt iudicare. Hinc Mahumetani & ludaei in gradibus ab ecclesia prohibitis reuera contrahunt: non autem Christiani. ergo poena hec de non suscipien dis sacris ordinibus solos Christianos concemit & non alios: quia ante baptisma nullam irregularita tem contrahunt. sicut catulus non est videns neque caecus ante nonum diem. Nullus autem est poena bigamiae punien dus nisi vbi in iure hoc expresse habeatur. vt patet ex allegatis in ca. Cum apud. de spon. & cum in corpore iuris hoc non habeatur: talis non erit dicendus bigamus. Ad Gratianum dicitur quod nusquam liber eius est ab ecclesia approbatus: sed tantum habet auctoritatis quantum ex sanctis quos fideliter recitat colli gitur: vel si ratione vel auctoritate probet. modo hi eru ditissimi viri contradicunt: & neutrum alteri in eruditione completa praeponendum puto: licet hominum affectiones hos ad hunc: & illos ad alterum inducant. Et cum rationes hincinde sint probabiles: tenere possumus. alterutram positionem. De sacramento proxime solutum est, respondendo ad obiectum contra secundam conclusionem. Ad id quod hic de muliere additur a Gratiano, di co. licet pontifex non possit facere de non virgine virginem: immo nec deus: potest tamen facere quod velum inter alias vocatas virgines deferat & benedicatur: si cut interdum contingit de illa quae putatur virgo, & non est. Non tamen nego quin sententia Augustini sit etiam probabilis: & quod de lege communi propter defectum sacramenti non debet promoueri. secus est per dispensatio nem. Hieronymus autem diceret quod nulla lex positiua vetat quin is de quo in dubitatione tractatur: promo ueri possit etiam sine dispensantione. Est enim quaestio inter eos de legibus in illa tempestate latis: nec me mini me super hoc legem vspiam vidisse.
⁋ Epilogando tam in dictis quam in obiter occurrentibus more no stro: licet non consequentibus sed a materia tractata non extraneis, habetur quod bigamus sine dispensatione Romani pontificis non est promouendus ad sacra. An autem Romani pontificis dispensatio in qualibet biga mia requiratur, ad canonistas, & non ad theologum spe ctat. Bigamus enim est irregularis. modo irregularitas est inhabilitas ad susceptionem & executionem ordinum: estque poena solum a iure canonico inflicta quae inter caeteras poenas canonicas, scilicet degrada- tionem, infamiam, excommunicationem, & suspensionem enumeratur. Irregularitas vero haec crebro sine culpa contrahitur: vt patet in nostra materia. Et sic homo sine culpa ab ordinibus & beneficiis repellitur: non autem sine causa, vt addiscat magis a venereis abstinere. Multi item sunt bigami qui sine peccato suscipiunt ordines sine dispensatione. & bigami sci entes suscipiunt ordines sine dispensatione. Haec propo sitio verificatur dupliciter: Vnomodo ex praecedente. sic syllogizando. isti scienter suscipiunt ordines: ist sunt bigami: igitur. praemissae sunt verae. Secundo ve rificatur: si sciant se bigamos ante baptismum secundum sententiam Hieronymi. alioquin non oportet. Amplius patet non oportere pontificem capere dispositionem Pauli vniuersaliter in dispositione ordinandorum in sacris. patet, non tenetur capere dispositionem alterius pontificis maximi, nec hoc est dicto Pauli contraire, quando est rationabilis causa dispensandi. Vltimo, quando dispensatur cum bigamo: non facit pontifex de bigamo non bigamum: sed tollit irregularitatem: hoc est poenam ecclesiasticam a praedecessore illatam, ab illo promouendo. sicut rex tollit poenam, vltimum suppli cium: hoc est poenam homicidio debitam, in casu: de quo quamdiu viuit verum est dicere, iste est homicida.
On this page