Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 5
An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere⁋ Distinctionis Vigesimaeseptimae Quaestio Quinta. Vinto quaeritur. An sponsalia contrahens cum aliqua / teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere. Respondetur per conclusiones. Prima est negatiua. nam per vtriusque consensum possunt dissolui: dato quod erant pura & categorica. hoc patet per. c. Praeterea. de spon. Sed dicis: pontifex di cit illud tolerandum: sicut aliqua peccata minora ne deteriora contingant / tolerantur. Et ita tenet glo. ordina. Contra hoc arguo. hunc contractum pontifex societati comparat. modo societas inita cum vtriusque con sensu potest sine peccato dissolui. Verum hoc argumentu non vinceret. quia diceretur non esse omnino simile: sed in aliquo quoad tolerantiam. Secundo arguitur ad idem. Omnis res per quascumque causas oritur / per easdem dissoluitur. & hoc in contractibus ratificationem indissolubilitatis non habentibus a deo: quemadmodum sunt sponsalia. sed sponsalia etiam categorica sunt huiusmodi. igitur.
⁋ Secun da conclusio. Sponsalia possunt dissolui sine peccato altero dissentiente. probatur. potest superuenire noua causa: quae si occurrisset in contractione spon salium / sponsalia non fuissent contracta: sed in tali casu possunt sponsalia sine peccato dissolui. igitur. Secundo probatur idem. aliqui casus in iure con ceduntur liciti de non perficiendis sponsalibus: etiam altero dissentiente: ergo conclusio vera. quorum aliquos enumerabimus.
⁋ Primus casus est quando alter religionem assumit etiam ante professionem. patet per. c. Veniens. qui cleri. vel vouen. secundum vnum intellectum. Praeterea, matrimonium ante carnalem copulam per professionem dissolui potest ex dictis in hac distin. quod alioquin est indissolubi le. sed multo minus sponsalia obligant quam matrimonium. igitur. Tertio. aliquis casus sponsalium dissolutionem parit: qui id minus videtur posse quam religionis ingressus, vt patebit per sequentia: ergo etiam ille est admittendus.
⁋ Secundus casus: quando alter sponsus cum alia contrahit per verba de praesenti vel per verba de futuro carnali copula subsecuta. c. i. de spon. duorum. Et patet ratione. nam vinculum minus vinculum maius & incompossibile tollit.
⁋ Tertius casus, quando certus terminus temporis a principio sponsalium appositus fuit. Nam termino elapso ille per quem non stetit liber est: & contra hit etiam sine periurio: sed alteri imponitur poeniten tia de periurio. patet in eodem titulo. c. Sicut ex literis. Signanter dicitur (a principio sponsalium) quia si fuissent sponsalia a principio categorice contracta, & postea de die nuptiarum conuenissent: per lapsum: illius diei non liberatur alter.
⁋ Quartus. quam do alter lepram aut paralysim incurrit: aut visum vel nasum amittit: aut ei aliquid turpius euenit post sponsalia. patet in. c. Literas. de coniu. lepro. Et in c. Quemadmodum. de iureiuran. Notanter (post spon salia) quia secus est si ante sponsalia vitium tale inerat. Et ratio istius casus est: quia si istud vitium a principio affuisset: fictione iuris obicem sponsalibus praesti tisset. Si dicas quod non: tunc alter vitium non habens potest matrimonium perficere. si ergo vitium non habens retro- cedit, & non constat quare aliunde decedit: signum est quod vitium illud impedimentum sponsalibus dedisset a principio si affuisset.
⁋ Quintus casus: quando alter fornicatur / quo ad innocentem. ille enim qui fornica tus est non potest resilite si alter innocens velit cum ipso vel ipsa contrahere. patet per. c. ii. de transsa. praela. etiam si fornicatio esset violenta cum tali cognita. Plerique enim sunt qui nullo modo contrahere / & rationabiliter nollent cum tali. hoc potest etiam contingere si tempore desponsationis erat corrupta quam virginem putabat. nam potest esse quod nolit bigamiam & illam poenam canonicam incurrere. vel sine hoc / vult castam & inco gnitam.
⁋ Sextus casus, quando alter est haereticus. Haere sis enim est fornicatio spiritualis. xxviii. q. i. c. Non so lum. &. c. lam nunc.
⁋ Septimus casus, in sponsa libus conditionalibus deficiente conditione: vt si mulier promittat dotem quam dare nequit.
⁋ Octauus casus est ob affinitatem. vt si sponsus consanguineam sponsae cognoscat, vel econtrario. xxvii. q. ii. Si quis sponsam. de eo qui cogno. consan. vxo. su. c. Ex lite ris. Non autem ob publicae honestatis iustitiam. ratio est quia per sponsalia primo contracta fuit primo indu cta publicae honestatis iustitia: ergo par ratio indu cta non potest eam tollere.
⁋ Nonus casus ob ordinis sacri susceptionem. xxvii. q. ii. c. Scribit. S. Ecce. secus est de matrimonio. vt ex praecedentibus patuit.
⁋ Decimus casus. si sponsus se ad remota transfert: sponsalia etiam iuramento firmata sunt dissoluenda a muliere: si per eam non stetit quin matrimonium compleuisset. de spon. c. De illis. Et licet ponam tur tres anni secundum leges. vt. C. de repu. l. ii non tamen est necesse sic expectare: sed ad arbitrium iudi cis secundum exigentiam casus / tempus est abbreuiandum vel prorogandum. Casus hos tangit glossa in di cto. c. De illis. & patent in his versiculis. Lepra super: ueniens, furor, ordo, sanguis, & absens: Laesaque vir ginitas: membri dannum: minor aetas, Ac heresis: lapsus, fidei remissio, prorsus Sponsos dissoluunt & vota futura retractant. Breuiter tot casus super: uenire possunt vt enumerari nequeant. Sed in hac theorica standum est qua in tota materia vtimur. Casus ille post sponsalia eueniens dissolutionem eorundem inducit: qui si affuisset in principio sponsa lium / eadem iudicio prudentum impediuisset. Et quando causa est notoria vel sponsalia sunt penitus occulta: auctoritate propria potest resilire: in casu autem du bio ecclesiae auctoritate separatio fieri debet. patet per. c. Si duo pueri. de despon. impube.
⁋ Tertia conclusio. Sponsalia non possunt dissolui sine peccato nisi vbi interuenit causa / quae ab initio ea iudicio prudentis impediuisset. probatur. quaelibet promissio deliberata & rationabilis est seruanda. de pact. c. i. vbi dicitur. Antigonus episcopus dixit. & infra. Aut inita pacta suam obtineant firmi tatem: aut conuentus si se non cohibuerit / ecclesia sticam sentiat disciplinam. Pacta enim legitima quae neque dolo malo / neque aduersus leges / neque quibus fraus alicui fiat facta sunt, seruabo. ait praetor. ff de pac. l. Iluris gentium. S. Ait praetor.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur per. l. i. itur. Ex quibus cau. infa. irro. vbi sponsa efficitur infamis si bina sponsalia contrahat. Respondetur. hoc est verum: nisi primis sponsalibus renun ciet. vt patet. l. i. C. de spon. vbi dicitur. Vni despon sata alteri nubere non prohibetur.
⁋ Secundo arguitur. per matrimonium sequens / sponsalia dissoluuntur. vt videre est in secudo casu prius recitato.
⁋ Respondetur. hic ponuntur duae regulae. quarum Prior est. quando sunt duo vincula incompossibilia: a mi nore vinculo maius absoluit. vt est in materia prae ceptorum de obligato seruare vitam: & obligato ieiunare qui est infirmus. cum vero sunt compossibilia. vtrumque seruabitur.
⁋ Secunda regula. quando vin cula incompossibilia sunt aequalis ligaminis: prius est seruandum propterea cum duabus successiue con trahens / priori adhaerebit: licet iurata fuerint sponsalia secunda. Et ratio est: quia per iusiurandum non egrediuntur limites contractus sponsalium: & iura mentum est illicitum: quapropter non est seruandum: nisi fuerit vnus casus in quo a prioribus licet disce dere sponsalibus. semper illum excipio. Ex quo pa tet quod votum simplex sponsalia praecedens etiam iu ramento firmata / impedit ea. casus est in cap. Rur sus. qui cleri. vel vouen. iuramentum enim est illicitum cum iurat quis facere quod non potest: quare non obligat iurantem. Sed si sponsalia iurata votum praecesserint: potest defendi quod votum non dissoluit spon salia illa. Tenendo autem quod votum & iuramentum aequaliter obligant: prius ligamen erat maius: licet oppositum sit rationabilius: quia vnum ex parte obie cti praestat: scilicet votum de continentia seruanda: quae castitati coniugali est anteferenda. Vlterius sequitur quod matrimonium de praesenti ante carnalem copulam omnia sponsalia soluit: sed ista per matrimonium consummatum non tolluntur: vt superius dictum est. Secundum enim non est maius vin culum: immo non est vinculum: sed purum nihil post verum vinculum / quod solo vno modo solui potest.
⁋ Tertio arguitur, contrahat Petrus sponsalia cum duabus simul, postea cum vna: iam secunda sponsalia non dissoluuntur per prima. ergo male dictum est. Respondetur concedendo quod secunda per pri ma non dissoluuntur: quia prima non sunt sponsalia: & hoc si ambae consentiant simul: nemo enim potest habere duas cmuniuges. si autem solum vna consentiat: cum illa contrahet. si neutra consensit secunda est ei sponsa cum qua manebit.
⁋ Quarto arguitur contra eandem conclusionem. ponendo quod Petrus cum priore sub hac forma contraxit, nullam aliam abs te vnquam habebo: & cum secunda sub forma communi. illo casu supposito potest cum secun da manere, quod probo: quia non cotraxit sponsalia cum priore: quippe per illam negatiuam sponsalia non contraxit: sed poterat licite tota illa promissione admissa, perpetuo caelibem ducere vitam. Respon detur. contrahendo sponsalia cum secunda peccat, contraueniendo suo promisso: non tamen promisso ad sponsalia sufficienti: cum sit pure negatiuum. Secus est de negatiua affirmatiuam non necessariam intrinsece inferente: vt de tali, nullam mulierem capiam praeter te vel nisi te. quae infert hanc, capiam te-
⁋ Ecce quomodo sponsalia per vtriusque consensum dissolui licite possunt: & vno dissentiente interdum licite soluuntur quando causa occurrit post psa contracta, quae si a principio infuisset: contra: ctum sponsalium prohibuisset iudicio prudentum. interdum ab eis disceditur de facto cum peccato. ltem per vinculum maius eorum fit dissolutio: quia semperi in vinculis incompossibilibus vinculum minus tollitur per maius.
On this page