Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet⁋ Distinctionis Vigesimae octauae Quaestio Prima. Vaeritur primo circa distinctio nem vigesimamocta: uam: an carnalis co pula cum sponsalibus matrimonium causet. Respondetur per conclusiones: quarum prima est. Carnalis copula. ante sponsalia non causat matrimonium verum: nec praesumptum. puta totum illud aggrega tum. Quia non sit verum matrimonium, patet: quia hic non est consensus praesentialis mutuus actualiter / vel vir tualiter signo sufficiente declaratus: ergo non est matrimonium verum. Quia nec sit praesumptu probatur: quia carnalis copula sola non facit matrimonium: nec sponsalia sola: nec sponsalia sequentia carnalem co pulam: quia ex his omnibus iunctis non colligitur argumen tum consensus mutui. ergo non est matrimonium presumptum.
⁋ Secunda conclusio. Carnalis copula. post sponsalia si adsit consensus mutuus, verum fa cit matrimonium. Probatur. illic est consensus mutuus signis exterioribus sufficienter ostensus: ergo est verum matrimonium. consequentia ex dictis est nota. probo antecedens. nam cum sponsalia contraxe rint & commiscuerint sese: est signum probabile consen sus mutui & quod se commiscere voluerit sine culpa vel saltem affectu maritali. hoc autem signum sufficit. quod probatur: quoniam non requiruntur determinata verba: sed nutus, scriptum, & alia signa sufficiunt sicut ver ba: quia de aequipollentibus idem est iudicium: vbi certa verba non praecipiuntur: vt in Eucharistia & in paptismo. ergo in isto casu carnalis copula aequi pollet verbis. illud tamen signum sensibile, fateor, est multo magis occultum quam verba.
⁋ Tertia conclusio. Carnalis copula post sponsalia siue adsit consensus, siue non, causat matrimonium praesumptum. probatur sic. verba consensum indicantia mendacio prolata efficiunt matrimonium praesumptum: licet non verum. sed sponsalia & carnalis copula sequens, vet bis aequiualent ex praecedente: ergo tale matrimonium efficiunt quale verba praesentialiter prolata. Secundo arguitur ad idem. matrimonium quod est praesumptum nullum, non praestat impedimentum matrimonio sequen ti. sed carnalis copula post verba de futuro praestat impedimentum matrimonio sequenti: contra quod etiam non admittitur probatio: vt patet de sponsa. cap. ls qui fidem. igitur.
⁋ Contra ista arguitur. duae vltimae conclusiones repugnant. ergo sunt male positae. antecedens probatur: quia carnalis copula ante sponi salia aequiualet sponsalibus cum copula sequente. sicut ducatus & denarius aequiualent denario & ducato. sed de aequiualentibus idem est iudicium. vt in probatione secundae conclusionis dicitur.
⁋ Respon detur negando quod illae duae conclusiones inter sese pu gnent: & nego quod assumpta aequiualent nec est simile in adducto. Nam transponendo aliqua verba explicantia consensum: non habebis vllum signum suffi cienter expli atiuum consensus mutui illo modo vtendihoc dico propter tales rationes, quas cudere potes. hae voces vel scripturae sic positae sunt signum suffi ciens: & hae literae sic transpositae sunt hae literae quali tercumque situentur. igitur. Nonne in arithmetica vides non esse idem ponere elementum nihili quod cifram vocant, ante figuram, & postponere? Et tamen idem est multiplicare nouem per septe, & septem per nouem.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur Sola copula carnalis non facit matrimonium: ned solus consensus facit matrimonium: ergo illud aggregatum non facit matrimonium. Respodetur. conse quentia est nulla. vt patet in consensu mutuo cum verbis praesentialibus, quorum neutrum solum sufficit ad matrimonium: & tamen aggregatum sufficit.
⁋ Secun do arguitur contra eandem. Sortes non habet tale pro positum quo vult Bertam cognoscere tamquam vxore suam: nec Berta quod vult cognosci tamquam eius vxor sed se ad copulam applicant de matrimonio non cogitantes: ergo conclusio nulla. Respondetur. argu mentum quaerere intendit, quid sit Sortem & Bertam affectu maritali se inuicem cognoscere. Si sint ambo docti & prudentes: dicunt verbo se hoc signo ma trimonium perficere: vel Sortes dicit, permittas me te potiri tamquam vxore. & ipsa hac lege adiecta consentit vel aliquo simili exprsso: & tunc nulla est difficultas. fortasse nullum verbu dicunt: sed consentiunt in se inui cem tamquam vir in vxorem & contra: nihil vocaliter expri mendo: & sic adhuc est matrimonium: quia per factum & verba praecedentia consensus verus sufficienter ex plicatur: illo facto addito. & illa copula carnalis, modo assensus mutuus subsit, est signum sufficiens sicut verba. si vero alter dissentit intendens potiri altera gratia explendae libidinis solum, & non matrimonii cotrahendi, no est matrimonium realiter.- Alio modo possunt se habere sic quod nec consentiant nec dissentiant: vel saltem alter nec consentit nec dissentit praesentialiter, cognoscendo aliam tamquam coniugem: sed no cogitant de hoc: & tunc reuera non est ma trimonium. ratio est: quia num quam fuit consensus mutuus actualis vel virtualis praesens. tamen cogendi sunt cohabitare mutuo per censuram ecclesiasticam, & consenti re praesentialiter: & ad hoc tenentur: nisi sit notabile discrimen inter virum & mulierem, vtpote vir est multum nobilis & opulentus: illa vero infimae conditionis sed pulchra: tunc enim facile praesumitur quod non fuerit com sensus viri in matrimonium. licet enim mulier consen serit / hoc non sufficit, nec praesumitur quod ipsa decipiatur: sed quod voluit se cum alio comiscere: & per verba sub vmbra matrimonii se protegere (sceleri enim nunquam defuit excusatio) putas hac via magnum virum in matrimonium allicere: sed ipsa ob incontinentiam habe bitur non modo contemptui ab illo: verumetiam a pari, & merito erit vehemens praesumptio incontinentiae eius. Secus est si vir sit pauper, & mulier nobilis & opulem ta. tunc enim citius praesumetur de matrimonio: cum mul to turpius & exprobrabilius sit illi cognosci mo re meretricio ab inferiore quam affectu vxorio: & nul lus magnanimus factum cognoscens est eam in poste rum ducturus. Ediuerso est in viro: licet sit muliere rudentior: incontinentia enim non est ei adeo exprobrabilis & foeda vt mulieri si sit habilis / contrahe re. Aliter namque ecclesia inter aequales procedit: quam inequales, aliter inter pauperes iudicando quam inter diuitem & pauperem: nec male facit, quia caetera sunt im paria. Alio etiam modo nesciunt an consenserint vnquam in alterutrum praesentialiter: vt multi simplices. Et in omnibus talibus pro matrimonio iudicandum est. tum primo qua est res multum fauorabilis. tum secundo, licet non sit matrimonium contractum: eis consentire de nouo non est malum: & eos separari est periculosum. nam potest esse contra legem dei. & securius tenendum est. quare eru ditus theologus, canonista, vel alius debet eis con sulere in casu ambiguo vt. simul cohabitent: & ad cautelam de nouo consentiant. Quo fit vt si aliquis co gnoscat suam sponsam credens esse matrimonium, dissentiens tamen: non est propterea verum matrimonium in propter dissensum actualem. si autem non dissentiat: consensus tacitus reputabitur.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Contrahat Sortes cum duabus vage hoc modo capiam vnam vestrum: & postea vnam illarum cognoscat, tunc hic erit matrimonium verum vel praesumptum, quod si concedas: insto. sponsalia nulla praecesserunt: ergo non habetur signum sensibile sufficiens.
⁋ Respondetur. erit matrimonium praesumptum. sed non est contra tertiam conclusionem: quia non erant sponsalia proprie dicta. nam vage & disiunctim quodammodo sponsalia fecit: sedcum vnam cognoscit, praesumitur quod sponsionem vagam in determitata de praesenti commutat. Ex quo patet quod si sponsus sponsam cognoscere velit, & ipsa renitatur: non est verum matrimonium: nec praesumptum. cognoscitur enim quod non est consensus mutu. imo si tentaret quis sponsam cognoscere quam non potest: contrahens cu alia, cum secunda manebit. Textus est clarus in cap. fi. de sponsali.
⁋ Hactenus qui co pula cum sponsalibus causet matrimonium & quae non. & quod copula carnalis post sponsalia sic matrimo nium praesumptum causat vt contra ipsum non admittatur probatio. Pro praesumptione melius intelligenda Notato quod fictio est quando ius certum de aliquo fingit statuendo oppositum: vt cum fingit vxorem stipulatam dotem reddi sibi: licet sit certum quod non fue rit stipulata: sed in fauorem mulieris hoc fingit. Praesumptio vero est super dubio & verosimili. Et est duplex. Quaedam praesumptio iuris: quaedam hominis. Praesumptio iuris adhuc subdiuiditur. quaedam enim est simplex: vt cum ius in aliquo dubio praesumit, sed non fingit in tantum vt pedes statuat super falso praesumpto sicut super vero. Et contra talem praesum ptionem admittitur probatio in contrarium. vt patet in ca. Proposuisti. de proba. Quaedam est praesumptio non simplex: vt quia ius vltra praesumptionem proce dit ad statuendum ac si ex facto prsumpto vere sibi constaret. & contra illam praesumptionem non admittitur probatio in contrarium. Et sic intelligitur cap. ls qui. allegatum in probatione tertiae conclusionis. Contra omnem autem praesumptionem iuris simplicem ad mittitur probatio in oppositum. & appellatur praesumptio iuris quia a iure habuit originem. Praesum ptio hominis est cum iudex aut alius homo praesumit in casibus non specifice in iure praesumptis. Vlterius patuit quid sit mulierem affectu vxo rio cognoscere. & rursum dico quod est mutuo conmisceri modo coniugali. nam putant esse coniu gium, & hoc volunt in effectum deducere. vel volunt se cognoscere copula tali quam licitam putant, vel co pula tali qualem vir & vxor facere solent: vel ali- quid aequiualens. Et cum te super hoc consulent in casu ancipiti: pete eorum intentionem: & secundum hoc sententiam feres recte consulendo. alioquin erit tibi te nebrosa aqua in nubibus aeris ferre sententiam. Omn autem alio mo cognoscere est meretricie cognosce re, nisi in altero sit ignorantia inuincibilis: quae ad castitatem coniugalem sufficit. Vltimo patet ma teriam matrimonii esse fauorabilem ad meretricium euitandum: & quod etiam in foro conscientiae pro eo stan dum est, in casu ancipiti.
On this page