Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

⁋ Distinctionis Trigesimaesecundae Quaestio Secunda. Via magister in secunla do capitulo huius distinctio Inis inquirit: an vnus coniuAa gum possit vouere sine consensu alterius: propterea secundo loco quaero idipsum. quid nominis voti relinquam pro distinctione. xxxviii. Pro quaestionis decisione pono aliquas conclusiones. De voto autem simplici in primis duabus conclusionibus loquor.

⁋ Prima conclusio. Ali quis vouens / matrimonium potest contrahere si ne pecccato. Probatur. is qui iurat matrimonium contrahere / vouens potest vtrunque facere. vt dicit pontifex de sponsa. in cap. Commissum. modo non intendat matrimonium consummare.

⁋ Seda conclusio. Votum simplex impedit matrimonium contrahendum: sed non dirimit contractum. hoc est, sic contrahens animo consummandi, peccat com trahendo: sed matrimonium tenet etiam sine dispensatione. Prior pars patet: quia contrauenit suo voto: ergo peccat. Secunda pars patet. in. c. Rursus & in. ca. Consuluit. qui cle. vel vouen. Ratio est: quia tales personae non illegitimantur ab ecclesia: nec ab aliqua alia lege: siue ambae personae votum simplex emiserint, siue vna tamitnm.

⁋ Tertia conclusio. Post carnalem copulam vir non potest profiteri religionem sine consensu vxoris suae. Probatur: quia nihil potest vouere in praeiudicium vxoris. modo non habet liberum dominium sui corporis ex distinctione praecedente.

⁋ Quarta conclusio. Coniugatus post carnalem copulam religio nem assumens contradicente vxore, & ei restitutus, non tenetur ea mortua religionem profiteri. probatur per cap. Quidam. &. c. Placet. de conversione coniuga. & ratio est, quia contractus erat per vxorem irritatus: ergo non erat religiosus. si vero votum continentiae erat perpetuum, mortua vxore tenetur sub poena peccati continere. si tamen contrahat / manet matrimonium: quia erat solum votum simplex.

⁋ Quinta conclusio. Si maritus religionem profiteatur: & votum non sit irritatum ab vxore in vita: post mortem vxoris manebit religiosus. probatur conclusio. per cap. Consuluit. de conuers. coniuga.

⁋ Sexta conclusio. de substantia religionis non requiritur necessario vt alter coniugum voueat continentiam, vel quod interueniat consensus episcopi. Probatur haec conclusio. per cap. Ex parte. vbi est casus expressus de quodam in aegritudine constituto: qui consentiente vxore habitum suscepit monachalem. postmodum liberatus vxoren suam retinuit: & ea defuncta aliam duxit. Mandauit pontifex quod vir ille ad religionem compelleretur, & mulierem dimitteret. si autem fuisset votum simplex solum / & non votum solemne: secundum matrimonium de facto tenuisset, & nullo modo fuisset rumpendum.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. votum solenne dirimit matrimonium contractum: ergo & votum simplex. tenet consequentia quia ambo aequaliter obligant coram deo. Respondetur concesso ante negando consequentiam cum consequente. & probatio est nulla: vt patet per ca. vnicum de voto. lib. vi.

⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. Si Sortes voueat voto simplici: & matrimonium de praesenti contrahat, non potest reddere debitum sine peccato etiam coniuge petente. ergo non est verum matrimonium. Respondetur concedendo totum antecedens: & ratio est: quia primo reddendo peccat: cum posi sitiadhuc votum seruare, religionem profitendo. Si tamen solum proposuerit contrahere, & non consummare absque voto: potest debitum reddere sine peccato: quia contraire bono proposito de consilio sine voto non est peccatum, quod patet de illo qui ex consuetudine & de consilio dicit quolibet die aliquas preces: & postea illas relinquit quando vult sine eccato. Sed quamprimum is qui vouit vxorem cognouit: iam non pot ad religionem vxore inuita transire sed tenetur reddere debitum vxori petenti. Hoc enim est de iure diuino: cum per carnalem copulam facti sint vna catro. & sic secundo reddendo / & deinceps non peccat plus quam si non vouisset. & ita ex culpa sua absoluitur a parte sui voti per aliud strictius obligans incompossibile de facto suo voto, quem admodum incurrens aegritudinem ex culpa sua absoluitur a ieiunio quadragesimae.

⁋ Sed an pos sit petere debitum: est maior difficultas. Et vtrin quod arguitur. ad partem negatiuam sic. licitum est ei nunquam pebitum petere: ergo adhuc est obligatus seruare suum votum quo ad illud quod seruare potest: per illam regulam iuris. Si non valet quod ago vt ago: valeat vt valere possit. de quo in cap. primo de desponsa. impuber. libro. vi. Ad partem affirmatiuam argumentor. tenetur reddere debitum: sed erit ei nimis difficile reddere nisi interdum cum muliere dormiens pos sit petere. Difficile enim est in mediis vndis siti laporare. Insuper matrimonium esset in nimis grande pnus mulieri. nam ipsa sola haberet verecundiam in petendo: in reddendo enim non est tanta verecundia. modo verecundia debet aequaliter inter eos diuidi: saltem non relinqui infirmiori vasculo scilicet mulieri, cui verecudia est magis annexa quam viro. ergo etiam debitum potest petere. Concedo conclusione harum rationum ad partem affirmatiuam adductarum: tam causa prolis generandae quam debiti reddendi ad seruandam mulierem continentem: & ad seipsum ab incontinentia praeseruandum. Petat ergo dispensationem ab episcopo qui in hoc casu dispensare potest propter periculum castitatis perdendae: qui in hoc dispensare potest: vt in dicto cap. Rursus. communiter tenetur. quia episcopus dispensat ob periculum fornicationis vt post votum simplex castitatis quis contrahat. ca. Veniens. qui cler. vel vouen. & si ambo contrahentes votum castitatis emiserint: episcopus adhuc facere potest vt debitum petant & reddant: sed proles sic generata erit illegitima. vt notat Innocentius in cap. Dudum. de conuer, coniug. quia non est amplius matrimonium quo ad exercitium carnis. De ille gitimatione tamen quid est poenalis / nisi vlterius super hoc. doceat, non credatur illi. sed de hac legitima tione parum theologi interest.

⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur de voto & votiredemp. cap. Ex multa. S. In tanta. dicitur quod vir potest implere votum adeundi terram sanctam sine consensu vxoris: & potest illic tota sua vita permanere: ergo & potest vouere. Respondetur. vxor potest virum sequi. vel forte occidetur in bello: & ita mulier erit libera ad contrahendum. Vlterius dico quod male & imprudenter facit vir relirquens vxorem suam in periculo incontinentiae ratione suae absentiae.

⁋ Praeterea arguitur probando quod quarta conclusio sextae repugnet. In probatione sextae conclusionis vir vxori reddebatur ergo contractus erat irritatus: & tamen postea cogebatur religionem profiteri mortua vxore. Respondetur, non est repugnantia. nam in quarta conclusione est sermo de viro qui vxore contradicente religionem assumpsit: in sexta autem cum facultate vxoris.

⁋ Secundo arguitur contra sextam comclusionem. vir non debet assumere religionem nisi etiam vxor idipsum faciat: vel nisi suspecta non si & continentiam promittat. cap. Cum sis. de conuer. coniug. Respondetur concedendo quod non debet f eride ordine iuris: & peccat aliter faciendo. multa enim fieri non debent, quae tamen facta manent. & patet exemplariter de professione quae nec debet fieri nec recipi citra tempus probationis: sed facta & recepta tenet. de regula. & transeun. ad religio. cap. Ad apostolicam. Similiter homo non debet consecrare post prandium: & tamen reuera consecrat.

⁋ Pro illa rubrica intricata de conuer. coniug. intelligenda notato quod si matrimonia liter coniuncti velint mutare statum: hoc potest fieri multipliciter. aut maritus vult esse episcopus & tunc requiritur vt vxor ingrediatur monasterium, etiam si non sit suspecta de incontinentia. patet in. c. Sane. Si vero maritus velit ad ordines pro moueri, & vxor sit suspecta, debet profiteri religionem. si non sit suspecta, voueat continentiam in saeculo. vt dicitur in. c. Coniugatus. Aut vult ingri di monasterium: & hoc multipliciter. Vel inscia coniuge: aut sciente & contradicente: aut ea dissimulam te: aut ea consentiente per metum & dolum: vel simpliciter vxor consentit non emittendo votum: vel etiam vouet. Si duo prima, potest reuocari. Si tertium scilicet sciuit vxor, & dissimulauit, potest in vita reuocare. si autem in vita non reuocauerit: non potest post mortem manentis in saeculo / professus relinquamre monasterium. & idem est in casibus praecedentibus si in vita non reuocetur: quia iam cessat causa quae illum ingressum inualidabat. Si alter consensit inuitus: fit reuocatio ad suam petitionem. vt in cap. Accedens. Idem est de dolo. cap. Veniens Si vero consensit sponte in ingressu alterius, non tamen emittendo votum continentiae: vel ipsa est iuris conscia: aut inscia. Si primum: ipsa tacite consentit voto. ad hoc est ar. in cap. Ex parte. Si secunt dum: debet ad petitionem mulieris vir a coenobio euocari. vel vt dicit loan. Calde. & Panor. insed tur, & glossa idem ponit in cap. Vxoratus. ex iudicis officio: quia praestando facultatem alteri religionem assumendi ipsa renunciat iuri quod in alterum habet quare non habebit amplius actionem. Sed haec ratio non concludit: cum sitiuris inscia. sed siue sic: siue mi nus: non refert. glossa in ca. Vxoratus. credit quod vit est religiosus: & votum solennizauit quo ad se. Epseus tamen potest eum coenobio e euocare vt reddat debitum yvxori. & hoc idem credit Panor. quod scilicet est vere religi osus. Ad hoc est ratio: quia mortua vxore tenetur religionem profiteri: ergo non est votum simplex. & ostenditur per cap. Ex parte. Si vxor confensit in ingressu viri vouendo continentiam: & sit antiqua, de qua non sit mala suspicio, potest mane re in saeculo: & alter in religione perseuerabit. vt in cap. Cum sis. & in cap. Vxoratus. Si autem remanens in saeculo sit iuuenis & suspectus vel suspecta de in continentia: non debet superior alterum pati religio nem profiteri nisi alter simiter faciat. sed si reuera profiteatur tenet professio: quia professio vnius coniugis non est de substantia professionis alterius. fufpectus autem existens in saeculo postquam vouit / compelletur ingredi monasterium: & hoc si vouit profiteri religione. vtin cap. Agathosa. xxvii. qui. ii. Vbi vero simpliciter vouit solum continentiam, dando marito facultate assumendi religionem: si erat iuris conscia / cogetur profiteri. xxxiiiqui. v. Qui vxorem. si erat iuris inscia: non compelletur prfiteri / sed esse in monasterio.

⁋ Ecce quomodo votum simplex vtriusque matrimonio non repugnat: & per consequens vir & mulier possunt vouere continem tiam statu non mutato. talia autem matrimonia dicuntur sanctiora. xxxiii. qui. v. Quod deo pari. & sic vouentes possunt melius contemplationi vacare / a carnalibus cessando. hic Plato de diuinis profundius est meditatus. Sed de mutationestatus etiam vtcumque patuit: quomodo vnus post carnalem copulam possit religionem assumere, alia cmmuniuge ignorante / sciente & inuita / per metum, dolum, dissimulationem: aut consentiendo quod alter religionem profiteatur: siue sit iuris inscia siue conscia: vouendo continentiam: vel profitendo religionem. Quomodo autem possit religionem assumere ante carnalem copulam / superius dictum est. & quomodo post adui terium altera parte inuita possit: paulopost videi bitur. a Tquia maginster in vltimo capi. huius distinct. quaerit: quibus tempo Qiribus non possint nuptiae celebrari: id scirco dubitatur quando possint nuptiae celebrari: & quando non. Respondetur, cum edictum de matrimonio sit prohibitonum / quod non est prohibitum / per consequentiam est permissum. Dico igitur quod nuptiae prohibentur celebrari ab aduentu ad epiphaniam vsque inclusiue. xxxiii. qui. iiii. Non oportet. ii. Item a septuagesima ad octauam paschae inclusiue. de feriis. cap. Ca pellanus. Item a primo die rogationum qui est feria secunda ante ascensionem domini / ad octauam pentecostes vsque inclusiue. quia litera dicit, Vsque ad septen dies post pentecosten. sed non essent septem dies ni si dominica includeretur. Qui tamen his temporibus contrahit: reuera contrahit, sed contra prohibitionem ecclesiae & male agit: iuxta versus quos recitat glossa in capitulo praefato. Ecclesiae vetitum, necnon tempus fetiarum Impediunt fieri: permittunt facta teneri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2