Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

⁋ Distinctionis Trigesimaetertiae Quaestio Prima. Irca distinctio nem trigesimam tertiam in qua magister de vxorum pluralitate loquitur Quaeritur. an liceat vel licuerit vnquam simul plures habete vxores. Respondetur per conclusio nes: quarum prima est. Licuit dispen isante deo simul habere plures vxores. Probatur haec conclusio sic. habere plures vxores, non est per se & in se malum sicut odium dei: ergo potest deo auctore bene fieri. Consequentia tenet: quia in omnibus talibus potest deus dispensare. Secundo probatur idem habere plures vxores non est contra ius naturae propriissime acceptum, ergo in illo potest deus dis pensare. Tertio. Viri optimi, famuli & amici dei familiatissimi habebant plures vxores. ergo illud erat licitum. Consequentia haec est nota in lumine naturali. Antecedens patet ex scriptura de Abrahamo qui habuit Saram & Agar. de Iacob duas sorores habente, scilicet Liam & Rachelem cum duabus earum ancillis: & tempore legis de Helcana habente Annam & Fenennam. primi Regum primo. de Dauide plures vxores habente. vt ex primo Regum & secundo notum est.

⁋ Secunda conclusio. admittere vnum virum simul habere plures vxores sine dei dispensatione est contra vtilitatem publicam. Probatur. Illud est contra vtilitatem publicam quod lites, rapinas / & vitia in republica nutrit. sed sic est in vxorum pluralitate. igitur, consequentia est nota cum maiore. minor ostenditur. nam matrimonium propter prolem quaeritur, pro pacifica cohabitatione viri & mulieris, pro domo, pueris, & familia modetan dis / & pro acquirendis & conseruandis bonis fortunae: licet primum per vxorum pluralitatem melius acquiratur quam per earum singularitatem. aliorum autem sequentium opposita prouenirent. Non enim esset pacifica mulierum cohabitatio inter se: ac cum marito lites & iurgia haberent. quod patet exem lo de famatis mulieribus in bonitate. quid erit ergo in aliis? vide quanta fuerit inuidia inter Saram & Agar, postqui ipsa concepit. Genesis. xxi. Rachelis in Liam, quia filios non habebat Rachel vt Lia. Genesis. xxx. quanta Annae sterilis in Fenennam foecundam. quanta Mariae ad Moysen propter Aethiopissam. Numeri. xii. Refert beatus Hieronymus contra louinianum / cum &an thippe & Miro vxores Socratis crebro inter se iurgarent: & ille eas esset solitus deridere quod propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalua fronte, pilosis humeris, repandis cruribus disceptarent: nouissime verterunt in eum impetum: & male multatum / fugientemque diu persecutae sunt. Quomododam cum infinita conuicia ex superiori loco in gerenti Ranthippe restitisset: aqua perfusus immunda nihil amplius respondit quam capite deterso Sciebam (inquit) futurum vt post ista tonitrua imber subsequeretur. Ex his videre licet quae pax futura sit vxorum inter se & cum marito: visa tarum impudentia. vnde Lactantius tertio insti. diui. dicit, nunquam aliquam mulierem sciuisse philosophiam nisi Themestem. Et Tertio Politicorum ait Aristoteles. Si mulier sit eloquens, non est virtuti ascribendum sed loquacitati. ac si diceret. Suapte natura mulier est loquax. Cuiconsonat Baptista in Bucolicis Aegloga quarta de muliere loquens. Et lepor in molli radiat meretricius ore. Elet, ridet, sapit, insanit, formidat, & audet. Vult non vult: secumque sibi contraria pugnat. Mobilis / inconstans / vaga, garrula / vana / bilinguis: Imperiosa / minax / indignabunda / cruenta i Improba auara / rapax / querula / inuida / credula / mendax. & paulopost. Seminat in vulgus nugas: auditaque lingua Auget: & ex humili tumulo producit olympum. Dissimulat / simulat, doctissima fingere causas, Ordirique dolos: fraudique accommodat ora. Hinc mulier testimonium ferre prohibetur in causa criminali. de verbo. significa. in. c. Forus. vbi dicitur. Nam varium & mutabile testimonium semper foemina producit. Et glossa illic versus ponit. Quid leuius fumo? flame. Quid flamine?s ventus. Quid vento? mulier. Quid muliere? nihil. Cum igitur istae sint mulierum conditiones: quomodo morabitur aliquis in pace cum eis? Et cum sint natura auarae / vt Seneca in libro Declamati. dicit colligerent pro se & suis liberis: & maritum bonis fortunae spoliarent: potissimum vbi curam habe rent familiae, quemadmodum habent in magna parte Europae: vbi in domibus non concluduntur. Cum igitur haec incommoda contingant: contra vtilitatem publicam humanam est plures habere vxores. Lege iutem ciuili eum qui binas habebat vxores concomitabatur infamia. C. ad. l. Iul. de adul. l. Eum qui binas. Et Genesis. iiii. de Lamech scribitur. Qui accepit duas vxores, quod non sine sale adiectum est. vbi glossa interlinearis. Primus contra naturam & morem / adulterium committens. Adde quod vxorum multitudo non facit amicitiam in republica inter affines, non inter socerum & generum. nam licBocchus lugurthae filiam haberet vxorem: lugur tham Syllae dolo tradidit. Dat causam Sallustius in lugurtha quare mulier in Aphrica non annectit duas domos in charitate / dicens id esse propterea quod Numidae & Mauritani tot habent vxores / quot alere queunt.

⁋ Tertia conclusio. Nullo modo licet in lege gratiae plures tenere vxores. Probatur ex verbo Christi Matthaei. xix. Quicumque dimiserit vxorem suam nisi ob fornicationem: & aliam duxerit moechatur. Si enim dimissa vxore non licet aliam ducere: multo magis nec ipsa retenta. Secundo probatur idem: per rationes Innocentii tertii in. c. Gaudemus. de diuor. S. Quia vero pagani. Christus siquidem, reduxit matrimonium ad primariam institutio nem quando dixit. Ab initio autem non fuit sic. Sa Adae dictum est. Erunt duo in carne vna: non tres vel quatuor. & Adhaerebit vir vxori suae: non vxoribus suis. Nulli enim vnquam licuit simul plures vxores habere: nisi cui fuit diuina reuelatione concessum.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur Nunquam licuit vni mulieri habere plures viros: ergo nec vni viro plures habere vxores. Dicis. consequentia est nulla. nam vir vnus in pauco tempore potest plures impregnare mulieres: sed plures viri non ipsgna rent vnam. Contra. contingit vnum virum esse frigidum. Si dicas tunc posse esse diuortium: oppono. pot cognoscere mulierem: sed erit ineptus ad generandum

⁋ Respondetur. inter arguendum discrimen tactum est. fateor tamen quod deus poterat cum vtroque dispensare quod sicut vir potuit plures vxores habere: ita vna mulier dispesante deo potuerit plures habere vi ros. sed vnum est magis cogruum qui aliud. nam be plures vxores concitarent lites & rixas mutuas, & sequaeren tur mala in probatione secundae conclusionis allata: plura tamen sequerentur abominanda inter viros: qui se mu tuo ferro confoderent: vbi mulieres solum litigant: & ex instabilitate ad pacem redeunt, non sic aut viri.

⁋ Secundo arguitur. quin Abraham contraxit cum Sara / ipsa habebat dominium corporis ipsius Abrahae. ergo Abraham non poterat dare dominium sui corporis alteri: cum iam datum esset Sarae. In super poterant ambae simul debitum coniugale petere: & non poterat vtrique simul satisfacere: ergo naeutri contra dicta in distinctionibus immediate praecedentibus, nec est maior ratio quare debitum exolueret vni potius quam alteri. igitur.

⁋ Respondetur ad primum quod Abrahamus cosentiente Sara dedit do minium partiale sui corporis ipsi Agar. Genesis xvi. &. xxxii. qui. iiii. Dixit Sara ad Abraham. Ecce conclusit me dominus ne parerem: ingredere ad ancillam meam: si forte saltem ex illa suscipiam filios. Simiter forte Rachel consensit quod Iacob duceret Liam propter consuetudinem Mesopotamiae ne minor natu nuberet ante maiorem natu accepit autem Balam & Selpham ex consensu Liae & Rachelis. Gene seos. xxx. & sic introducta est consuetudo ex com sensu expresso vel tacito prioris vxoris / accipiens di secunda vxorem. modo scienti & volenti non fit iniutia. v. Ethicorum. Deus tamen poterat dare facultatem viro ducendi secundam, priore repugnante. vtraque ergo vxorum habebat dominium corporis mariti. Ad secundum prudentes erant mariti: & vxoribus determinata tempora assignabant, quod patet Genesis. xxx. vbi pr mandragoris quas repperit Ruben tempore messis Rachel concessit Liae quod vir cum ea dormiret vna nocte. ex quae genitus est Isachar. nam bonae illae maronae generatioi operam dabant libidine neglecta. Ex quo satis convincitur quod noctes habebant determinatas pro concubitu maritali.

⁋ Tertio arguitur. Agar fuit ancilla Sarae: ergo non fuit vxor Abrahae. Sic Bala & Aelpha. & interdum vocantur concubinae. nam Salomodo legitur tertii Regum. xi. habuisse septingentas vxores quasi reginas, & trecentas concubinas.

⁋ Respondetur. vxores minus principales, quae forte vxorum praecedentium erant verae ancillae, postea fiebant verae vxores: sed manebantin seruitio sicut an tea, quemadmodum si nunc potens senex duceret vxo is suae ancillam post mortem vxoris propriae: quia castitatem & probitatem ancillae iam nouit, quomodo prudentes & magnos viros senes in patria mea factitantes no ui. Et pauperiores mulieres dicebantur concubinae: quae tamen verae erant vxores sicut diuites. Patet istud iudicum. xix. & secundi Regum. xvi. vbi Achito phel consuluit Absaloni vt ingrederetur ad concubinas Dauidis patris: quae erant verae vxores Dauidis. Sed licet Deuteronomii. xvii. prohibitum fuerit regi habere plurimas: non tamen plures. quare in hoc Salomodo peccauit: & in deum ingratissimus erat, quam sibi sapientiam tantam dederat: & latum imperium cum quiete. Quia autem mille sic haberet, poterat esse sicut de Assuero gentili scribitur: quod nulla veniret ad regem nisi vocata. nam multae earum ratissime vocabantur forte non amplius semel.

⁋ Quarto arguitur. vel licuit habere plures vxores ob hominum paucitatem in cultu dei: & hoc non, vt patet ante diluuium. nam Lamech, vt dicitur Gene. iiii. magno opprobrio habebatur quod binas habuit vxores. vel propter aliquid aliquod

⁋ Respondetur. sola paucitas hominum non erat causa quare deus dispensabat. sed causa fundamentalis erat dei voluntas. nam in principio erant homines bene instituti: & manserunt vna contenti. postea gene re humano multiplicato cum multi idololatriae & vitiis se traderent: volens deus gentem vnam paruam habere in qua fidem plantaret, admisit vxorum pluralitatm gratia filiorum procreandorum.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. In historia triprtita libro octauo / capitulo vndecimo / legitur quod Valentinianus senior legem protulit vt procreationis causa liceret duas habue vxores. Insuper durum est dicere quod omnes / plures vxores habentes sint damnati: vt optimus Socrates duas vxores habens: & multi alii.

⁋ Respondetur. ille Valentinianus erat Arrianus: & legem illam ob suam libidinem tulit, quod ab effectu patuit: nam ipse prae ter Seueram vxorem / lustinam duxit: ex qua Valen tinianus iunior natus fuit. Ad aliud dicitur quod cum ante legem gratiae non omes tenerentur legem Mosaicam suscipere: viuentes in lumine naturali saluabantur dummodo legem luminis naturalis bene seruarent: quia illam impressit deus eorum cordibus: quae eis tunc sufficiebat. vel si male vixerant, & poenitudine ducebantur: saluabantur sine poenitentia sacramento. post legem vero gratiae promulgatam omnes habentes plures vxores sunt in statu damnationis. lex enim gratiae obligat omnes.

⁋ Sed contra hoc arguitur. Innocentius tertius in cap. Gaudemus. de diuor. dicit. Nec vllilicuit vnquam habere plures vxores nisi cui fuit diuina reuelatione concessum. Respondetur. cum hebraeis omnibus tempore legis Mosaicae dispensatum erat: cum principaliores & arietes in populo plures habere possent, more multorum patrum ante legemn. Isaac autem Christi figura solam vnam habuit. Sed gentiles omnes durum est pro tempore legis Mosaicae damnare in ea regione in qua erat hominum paucitas post acceptam cladem in bello: vt erat tempore Socratis, quo lex lata dicitur fuisse de pluribus vxoribus habendis ob multos Athenienses peremptos. & sic forte sufficit dicere, vbi erat in gentilibus apparens causa in lumine naturali fuisse a deo dispensatum lege interiore sufficiente.

⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. pontifex potest dispensare cum religioso vt vxorem ducat in saeculo: ergo potest dispensare cum viro vxorem sterilem habente vt aliam foecundam superinducat. & sic duas habebit. Respondetur concedendo antecedens, quod patebit amplius distinctione. xxxviii. huius. sed nego consequentiam. nam vnum dependet ab actu hominis spontaneo, & interpretationem suscipit: aliud autem est prohibitum expresse a Christo. & si cum religioso / de quo ducitur argumentum, dispensetur qui vxorem cognitam in saeculo habeat: non potest aliam illa vxore viuente ducere cum vinculum illud post carnalem copulam non sit solutum per mortem ciuilem.

⁋ Ex dictis igitur habes quod in initio orbis conditi nemo poterat simul habere plures vxores. Deinceps autem temporis successu patres poterant plures habere vxores dispensante deo. Scriptura nanque expresse in Genesi mentionem facit de vxoribus pluribus deuotorum virorum: & postea in lege scripta. quae pluralitas sine dei facultate non fuisset admissa. Hinc Augustinus super Genesim, vt allegat magister / dicit. Quando mos erat / crimen non erat. Vlterius diximus quod plures vxores habere est contra bonam politiam humanam. vt patet ex dictis in secunda conclusione. Cum omnibus his quae diximus / scimus foeminarum multas esse ponas. nam & ecclesia precatur diuam viginem. Intercede pro deuoto foemineo sexu. Et licet mlul tum pronae sint in vitia: per verecundiam tamen & pudicam vitam, illa plurimae pessundant, conculcant, & exterminant. Sunt autem humano generi necessariae: & a deo creatae in natura bona: modo eam bene moderentur. Aliquid tamen de earum instabilitate & imprudentia secundum exigentiam materiae quam tracto / ex industria explicaui, ne homines nimis inordinate erga eas afficerentur, nunc vero easdem mundo necessarias laudo, vt me circa eas solum tenuisse medium ostendam. sicut in philosophia latitudo vniformiter dif formis reducitur ad denominationem gradus medii.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1