Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An impotentia coeundi matrimonium impediat

⁋ Distinctionis Trigesimae quartae Quaestio Prima. Rimo circa distinctionem trige simamquartam Quaeritur: an impotentia coeundi matrimonium impediat. Pro solutione quaestionis notato quod aliqua sunt impedimenta quae virum impediunt ne mulierem cognoscere possit vt naturalis frigiditas. & siue a calore vel qualitercunque illud a natura proueniat: sub nomine frigiditatis includitur: vt si vtroque teste careat. Similiter arctatio in muliere impedit ne cognosci possit si illi arctitudini remedium apponi non possit sine peri culo vitae ipsius: vel nisi mulieris membrum ad venerationem aptum abscindatur. Praeterea quaedam sunt impedimenta quae matrimonium impediunt contrahendum: & dirimunt cum hoc contractum. & ratio est: quia quaedam sunt impedimenta sine quibus non constituitur sacramentum. talia ergo dirimunt matrimonium contractum: hoc est matrimonium quod putatur inter homines contractum. Matrimonium enim reuera contractum non potest: dirimi. Alia sunt impedimenta quae impediunt matrimonium contrahendum: & non dirimunt contractum. hoc est, peccant contrahentes & male faciunt: matrimonium tamen tenet: vt post votum simplex: post interdictum ecclesiae: & in matrimonio clandestino: & in temporibus prohibitis. Et ita aliquae personae sunt illegitimae ad contrahendum ab solute, quae simpliciter a matrimonio arcentur. Aliquae simpliciter legitimae: & aliquae medio modo se habent, neque legitimae plene & perfecte, vt vouentes: neque illegitimae complete. sunt tamen legitimae personae: vt legitimum opponatur in toto suo ambitu, illegitimo. Aliquae item sunt illegitimae categorice & simpliciter: aliquae conditionaliter si partibus vel parti displiceat: possunt tamen si velint sic persistere.

⁋ His praemissis pono aliquas coclusiones ad titulum quaestionis responsiuas: quarum Prima est. Matrimonia habent diuersa impedimenta: ipsum contrahendum impedientia. Probatur omnis effectus qui ex causis impedibilibus constituitur, potest impediri. matrimonium est huiusmodi. igitur. minor patet, quia ex consensu contrahentium & personis legitimis conflatur.

⁋ Secunda conclusio. Impedimentum in viro perpetuum ante matrimonium, siue naturale, siue accidentale, ratione cuius non potest mulierem. co- gnoscere, impedit matrimonium: si fuerit mulieri ignotum. Patet haec conclusio de frigid. & malefi. c. ii. &. iii. Ratio conclusionis est, quia error impedit matrimonium: vt in distinct. xxx. diximus. si enim sciret mulier / non contraheret cum tali.

⁋ Tertia conclusio, contrahens cum impotente ad copulam sciens / vere contrahit. patet in. c. Consultationi. eiusdem titu. Ratio conclusionis est: quia non est de essentia matrimonii carnalis copula. vt longiuscule in. xxx. distinct. ostendimus. ergo si personae inter se consenserint, licet vir sit impotens ad carnalem copulam / est verum matrimonium: quia est consensus mutuus sufficienter ex plicatus, nec ecclesia illegitimat personas illas ab solute: sed solum si alter dissentiat.

⁋ Quarta com clusio. Arcta contrahens cum aliquo, cui absque diuino miraculo auxilium dari non potest, vel si ne corporis probabili periculo, non vere contrahit. patet in. c. Fraternitatis. eiusdem titu. Ratio est: quia matrimonium ordinatur ad duo potissimum / in officium scilicet & in remedium. neutrum autem in hac haberi potest. cum enim non possit cognosci: non erit generatio: nec potest viro esse re medium contra incontinentiam. Rationabile ergo erat mulierem reddere illegitimam, nisi vir in eam consentiret.

⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. Sequitur ex ea quod inter senes non sit matrimonium. consequens est falsum, vt patet. C. de nup. l. Sancimus &. xxvii. qui. i. Nuptiarum. Respondetur. nullo modo sequitur nam licet vltra septuagesimum annum viri non generet possunt tamen mulierem cognoscere: quamuis semen ab eis diffusum ad geneationem non sufficiat. luuenes nanque. xiiii. annos nati vere contrahunt supposito quod postea possint mulierem cognoscere: alioquin infirmi contrahentes non vere contraherent. quod est falsum.

⁋ Secundo arguitur. sequitur quod fornicatio simplex in casu non sit peccatum. consequens est falsum: ergo & antecedens. Consequentiam probo. si sortes frigidus cohabitet cum Berta: & in fine triennii, in quo potest cum muliere cohabitare, vt patet in. c. Lauda bilem. istius titu. videat se non posse mulierem cognoscere: & idem iudicet mulier: probabiliter iudicat quod haec non est vxor eius: ergo eam cognoscens quantum in se est, fornicatur vel fornicationi probabilissime sese exponit. Et qui exponit se periculo dubio peccati mortalis / mortaliter peccat, sicut exponens se periculo dubio de aliquo occidendo.

⁋ Respondetur negando sequalam: sed circa eam rem potest se habere coniunx sic vt nullum sit peccatum: vel vt peccet. si enim sit certus de frigiditate: & coniunx non cosentiat in frigidum, peccat. Vnde sicut Innocentius tertius dicit in cap. Inquisitioni. de sen. excommu. et Lu cius tertius in cap. Dominus. de secundis nuptiis. vel alter coniugum certo scit impedimentum coniugii: vel habet conscientiam ex credulitate leui & temeraria: vel ex probabili & discreta. Si primum: nec debet reddere debitum, nec petere. Si secundum: deponat illam conscientiam secundum consilium sui pastoris. & tunc tam reddat quam petat. Si tertium: non exigat debitum, sed reddat. In primo membro nulla est difficultas. In secundo membro deponat conscientiam per motiua in oppositum rationabiliora, & secundum iudicium prudentu cum quibus confert. nam stante iudicio de opposito per suam conscientiam, non potest assentiri iudicio prudentum: quia non potest habere iudicia contraria. & si suae particulari conscientiae contraueniat etiam erroneae, peccat: sed sua conscientia euacuata, reddendo non peccat. vt patet ex tertio membro. neque petendo: quia iam recte informatus assentitur esse verum matrimonium inter se & Bertam. & per consequens licite more aliorum potest debitum petere. Si aut habeat scrupulos leues: hoc est motiua ali qua parui momenti quod non sit matrimonium: assentiendo rationabiliter essc: matrimonium, potest ex petere debitum & reddere. habere enim scrupulos in oppositum, non est opposito assentiri. nam assensus oppositi contrariantur. iiii. Metaphysicae. Si vero habeat probabiles rationes etiam aequilibres / potest reddere debitum: non autem petere. ratio primi est: quia probabile est esse matrimonium: pone quod sit problema neutrum: & habet rationem quod reddendo debitum peccet, eo quod non est matrimonium. habet etiam rationes tot & tatae efficaciae in oppositum quod sit matrimonium, & quod non dando, peccaret. Et cu alter coniugum sit in possessione: lite pendente nihil debet innouari: sed potest reddere debitum. Petere autem debitum non potest. & ratio est: quia non petendo non peccat: illud membrum est certum: petendo autem exponit se periculo peccati: cum non sit releuamen in oppositum, iuxta notata in secunda quaestione prologi. ergo non debet petere. Conformiter potest se habere iste frigidus vel vxor eius peccando vel non peccando, secundum conscientiam & moriua rationabilia quae habet. nam potest habere iudicium quod sit matrimonium: & quod non sit frigidus. & sic eius coniunx. Et quam uis sit frigidus, sic non peccat. forte enim placet eis simul cchabitare non obstante frigiditate. Si vero rationabiliter dubitet de matrimonio: patet solutio ex dictis cum alio membtro. Si ex stulta opinio ne sua peccet, quid ad ac Quid dicitur de longa co habitatione, pot ita impedimentum esse notum: vt po teper aspectum aut quia non potest seminare in vas debitum: vel quia ipsa est adhuc virgo: & tunc non diu simul cohabitabunt. si quis autem statim reclamet quando res est anceps: diutius simul cohabitabunt: & toto tempore dubitationis debitum reddens quantum in se est non peccat: nec etiam petens: dummodo habeat probabile motiuum quod possit mu lierem cognoscere: quia nihil aliud ad verum matrimonium requiritur. nam potest nescire quid sit mulierem cognoscere: & facere potest in hora quod non fecit in anno. Vbitatur: cum hic de mulierum sterilitate & virorum frigiditate tractetur: quid causae sit quare reges & principes rato habeant liberos. agri colae autem & plebei plurimos generent. Et dubitationis ratio est. nam pauperes minus generationi vacant: quare pauciores proles habere deberent. In oppositum tamen est quotidiana experientia.

⁋ Respondetur. multiplex est ratio. Prima ob eorum culpas. nam liberos non merentur in peccatorum poenam, secundum illud Psalmographi. Beati omnes qui timent dominum: qui ambulant in viis eius. & quae sequuntur. Psal. cxxvii. Secunda ratio est naturalis. nam excessiue coitui vacantes nec pariunt nec generant: vt euenit de mulieribus prostitutis: qua num quam, cum se omnibus applicent, pariunt. Sed no est idem omnino in viris & mulietibus: in his enim est seminum variorum forte contrariorum in matricem coniectio: & non sufficiens quies, non sic in viris. Sed principes, & crebro coeuntes non patiuntur semen concoqui: sed aute concoctionem sufficientem concumbunt: quare est inutile. Praeterea a crapula & excessiuo potu obruuntur, sic vt natura sit prostrata: quare ad generationem sunt inepti. In ieiunio namque aliqui plus polluuntur noctu in somno: qua post splendi: iam coenam. Petrus Ebanensis Aristo telem exponens quarta particula problematum dicit se audiuisse quendam iuuenem ieiunantem duobus diebus in hebdomada in pane & aqua: dicentem se illo tempore pollutiones nocturnas passum. Et Aristoteles tangens causam in problemate citato dicit. Foramina corporis, ieiuno sunt inaniora: repleto autem plena habentur. itaque impediunt ne humor seminis genitalis valeat permeare. Adde quod ex delicatioribus cibis, etsi superflue assumptis, natura ad se multum trahit, ita vt non relinquatur superfluum tertie digestionis. Mulieres etiam istae delicatae sunt ociosae: & humidiores excessiue fiunt. Edi uerso autem in pauperibus contingit. nam exercitantur in laboribus tam domi quam foris in agris. propteraea minus pingues & humidae sunt quam foeminae diuites. insuper comunibus & minime exquisitis vescuntur cibariis: & temperate ac raro rei venereae dant operam: quapropter crebrius pariunt.

⁋ Ecce quo modo ex parte frigiditatis viri & arctitudine muieris cui per artem subueniti non potest sine corporis discrimine, impedimentum redditur: si partium alteri placeat. possunt tamen si velint, matrimonium inter se contrahere. Sterilitas autem foeminae dummodo cognosci possit non est impedimentum. quare ob sterilitatem mulier dummodo ipsa tempore matrimonii cognosci possit, non est a viro remouenda, nec in hoc Romanus pontifex dispensare potest. Fodem modo si vir possit muliere cognoscere tempore matrimonii, licet post matrimonium non possit: sed fiat impotens etiam ante carnalem copulam: manet matrimonium: nec vxor potest alium maritum habere nis pse religionem profiteatur. Si vero putatus frigidus a muliere separetur, & contrahat cu alia: cogetur ad priorem redire. nam verum erat matrimonium: & nullum impedimentum, sed solum putatum. Et patet illd. xxxiii. qui. i. c. Quod autem interrogasti. Si quis autem sit impotens cognoscere Bertam: & possit cognoscere Tebergam potest cum Teberga contrahere & non cum Berta, quam nullo modo potest cognoscere, quemadmodum si quis nullam mulierem possit cognoscere, cum nulla contra: hit nisi aliqua velit. & potens quancumque mulierem cognoscere cum qualibet contrahere potest si aliud non obstet. Si Berta quae contraxit cum Sorte, quam ipse co gnoscere non potest, separato matrimonio cognoscatur a Platone: & forte propter vsum carnis potes a Sorte cognosci: quid facto opus sit, & aliis eius modi, non insisto: nec vtile censui.

⁋ In dubitatio ne tetigimus varias causas habendae prolis: quarum praecipua est, bene viuere in mandatis dei. hoc enim maximopere cupiens sobolem & se. perpetuare in sobole, exequi studebit: quia forte deus eum vel eam sobole habeda frustratur op eius meritum. Secundo ob est quod nimis rei venereae coniunx dat operam extemsiue cum pluribus, vel intensiue cum suo vel sua. Tertio quod non temperate viuit, nec laborat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1