Quaestio 2
Quaestio 2
An maleficiatus possit contrahere
⁋ Distinctionis Trigesimae quarta Quaestio Secunda. Ecundo circa eandem. distinctionem quaeritur. An ma leficiatus possit contrahere. Respondetur per duas conclusiones. quarum prior est. Ali quae sunt mulieres malefici & magicae. patet. contra tales grauissimae poenae tam a sacris literis quam ab humanis legibus constitutae sunt. quae poenae pro chimeris non costituuntur. igitur. Vnde Leuitici. xx. scribitur. Anima quae declinauerit ad magos & ad ariolos: & fornicata fuerit cum eis: ponam facien meam contra eam: & interficiam illam de medio populi sui. Et in fine eiusdem cap. Vir siue mulier in quibus phytonicus vel di umationis fuerit spiritus, morte moriantur. lapidibus obtuent eos, sanguis eorum sit super illos. Propter hoc peccatum Ochozias aegrotus mortuus est. quarti Regum primo. & Saul. primi Para lipo. x. Poena autem capitis secundum leges sunt plectendi. & si accedant domum alterius: debent cre- mari: & eorum bona omnia publicari. C. de malefic. l Nemo. &. l. Culpa. Virgilius etiam quarto Aeneidos hanc artem vitandam docet, vbi Dido sororem sic alloquitur. Testor chara deos & te germana, tuumque Dulce caput: magicas inuitam accingier artes.
⁋ Secunda conclusio. Maleficiatus perpetuo, non potest contrahere. Probatur conclusio. Nam primo est impotens mulierem cognoscere: & mulier potest auribus viri intonare, volo esse mater: licet hoc non impediat matrimonium. modo enim possit vir mulierem cognoscere, non requiritur maternitas. Secundo probatur per rubricam quam tractamus, & cap. allegata, vbi frigiditati semper perpetuum maleficium coniungitur.
⁋ Contra primorem conclusionem arguitur. Nullus est maleficus: ergo. quaestio praesupponit falsum. Antecedens patet. xxvi. quaest. v. cEpiscopi. & est ex concilio Acquirensi depromptum. vbi sic dicitur. Illud etiam non est omittendum quod quaedam sceleratae mulieres retro post sathanam conuersae, daemonu illusionibus & phantasmatibus seductae credunt se, & profitentur cum Diana nocturnis horis dea Paganorum, vel cum Herodiade, vel cum innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias: & multarum terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire: eiusque iussionibus obedire velut dominae: & certis noctibus ad eius seruitium euocari. Paulo post scribitur. Quapropter sacerdotes per ecclesias sibi commissas populo dei omni instantia predicare debent: vt nouerint haec omnino falsa esse: & non a diuino sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus fidelium irroga ri arbitramur. Et paulo inferius. Quisquis ergo credit posse fieri aliquam creaturam, aut in melius aut in deterius immutari: aut transformari in aliam speciem, vel in aliam similitudinem nisi ab ipso creatore qui omnia fecit, & per quem omnia facta sunt: procul dubio infidelis est & pagano deterior.
⁋ Respondetur. hoc cap. propterea non vult negare sicut nec debet, quin viri & mulieres & alia bruta a daemonibus reuera deducantur localiter per spatia. Cuius possibilitas declaratur. Nam angelus Thobie corpus assumpsit: & Thobiam in Rages Medorum asportauit: ille enim angelus corpus assumptum mouebat. Idem fecit daemon de humanitate Christi. Matthaei. iiii. Et angelus transportauit Abacuc a ludaea in Babylonem: vt Danieli cibum ministraret. Danielis. xi iii. Angelus item mouet caelum ab oriente in occidentem in. xxiiii. horis. & anima mouet corpus. Quare ergo angelus bonus vel malus non poterit mouere homines, lupos, equos, vel alia corpora: quorum resistentia non est aequalis potentia motiuae eius si sibi relinquatur? Sed vult illud cap dicere, quod non omnis qui putat se. deferri localiter- sic defertur crebro enim est error, quod patet per simile de patiente incubum: vbi est sanguis coadunatus circa cor dormientis resupine post splendidam coe nam: si sit humoribus plenus. videtur namque viro quod sit reuera magna mole externa praessus, vel mulieri: & tamen nihil externum est. Nec debet aliquis asserere se esse localiter motum nisi aliunde doceatur. sicut somnians se esse super trabem non debet illud asserere, nisi rationes valde probabiles ad hoc habeat. & vbi sunt rationes hincinde oppositae: dicere debet sicut Apostolus secundae ad Corinth. xii. Nescio an in corpore, an extra corpus, deus scit. homo enim non debet assentiri visis in somno nisi vigilans de hoc doceatur. Vbi vero in alia per te dicitur non posse aliquid mutari de specie in speciem, non est hic sermo de specie essentiali & quidita tiua, non enim credo cum losepho de Nabuchodonosor quod deus possit facere hominem, bouem, vel equum, quia hoc implicat. sermo est illic de creatio ne proprie dicta: de qua in prima quaestione primae dist. huius quarti loquuti sumus: quae creaturae non competit, non enim potest facere creaturas quas deus. ipse namque potest formam substantialem producere & corpus: & partes coniungere, totum compositum producendo: quod non potest facere angelus. bene tamen potest coniungere actiua passiuis: vt agentia naturalia pro ducantur. vt dicit glossa Augustini Exodi. vii. Daemones quamuis mali, naturam suam non amiserunt. ldeo dum per incantationem eorum, malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum: & subito semina eorum de quibus hoc agitur, afferunt: sicque de illis permittente deo nouas rerum species producunt. Nihil autem hic faciunt nisi quod actiua passiuis applicant: sicut Vulcanus in formatione ignis. & hoc in creaturis imperfectis. Etiam de animalibus perfectissimis, scilicet homine: glossa marginalis Geneseos. vi. tenet hoc non esse improbabile: vt pote de gigantibus a daemonibus incubis genitis. Quia vero daemon possit semen viri impedire si sibi re linquatur: patet multis modis. Primo modo inter virum & mulierem. nam potest impedire meatus per quos fluit semen in corpore. licet enim sit spiritus: potest: corpus mouere expulsiue: vt patet ex dictis. ergo potest impedire semen ne per meatus naturales currat: etiam si ab omnibus partibus corporis diffundatur: vt dixerunt antiqui ante Aristotelem. quia erit per totum corpus existens. multo magis potest se minis diffusionem impedire si a determinatis partibus corporis diffundatur: & magis seminis generationem. Aliquae autem sunt haerbae spermatis nutritiuae & calefactiuae, vt apud auctores notum est. sed exemplificare non conducit. Aliquae sunt frigefactiuae: quae febricitantibus in aestate conceduntur. Influem tia etiam caeli ad hoc multum facit. Aristoteles in problematibus dicit. viros in hyeme & in tempore fri- gido veneris magis appetentes: & minus in aestae. opposito modo de foeminis. Cum itaque homines illa experimento nouerint: multo melius daemones ea capiunt. Non ergo mirabere si daemones possint carnalem copulam impedire: & veneficae mulieres daemonum auxilio adiutae.
⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. Magicae mulieres & daemones per dicta non possunt rem de vna specie essentiali in aliam mutare: sed tanta est apparentia quod rem de specie essentiali in aliam transmutent: quata de quibuscum quod aliis transmutationibus: ergo non habes dicere quod aliquid faciant. Respondetur. licet multa de trans formatis legantur: & aliqua apud poetas: vt apud Nasonem in Metamorphosi: poetarum figmenta sunt: & intelligentiam latentem & moralem habent. vt de multis in porcos mutatis: qui in viros sordidos luxui deditos & in gradum bestialitatis vitii descenderunt. Poetarum namque mos est sub nube allegoriam seu moralitatem includere: vt apud Aesopum & alios intueri licet. Alia ad literam aliquo modo verum habent: iudicio tamen plurimum erroneo nominum. vt videre est apud Augustinum. xviii. de ciuitate dei. ca. xvii. de sociis Diomedis in aues conuersis. Et apud poetam dicentem. Carminibus Circe socios mutauit Vlyssis. nam sublatis sociis Diomedis loco eorum corpora auium daemones ad ducere poterant. Sed quia plerique hominum dicuntur in bestias mutari: delusio erat in hominum visibus Quaedam enim fertur esse haerba quae accensa fumigans facit trabes, serpentes apparere.
⁋ Sed haec illusio potest ex parte obiecti, medii, potentiae exterioris vel interioris prouenire. Ex parte obiecti, daemon potest assumere corpus equi: vel fabricare corpus equi & ponere circa corpus hominis: & hominem trudere super terram: vt incedat manibus & pedibus: & auferre ei vocem. hoc enim homo nouit facere: ponendo corpus rotundum in ore alterius: & postea porta re totum ipsae daemon. Et sic venefica mulier potest equitare super hominem in equum conversum: & cogere eu ire ad molendinum cum graui pondere quod tres equi ferre non possent. quia daemon haec facit: vt Gregorius primo libro Dialogorum refert de daemone qui in specie lactucae moniali: & in massa auri beato Antonio apparuit. Hinc Iob cum illo plurimum versatus recte dicebat. Non est super terram potestas quae comparetur ei. Iob. xli.
⁋ Potest esse fascinatio ex parte medii. nam potest impedire species ne deueniant ad organum astantium: quae species licet corporales fuerint: non possunt naturaliter ab homine videri sed solum sunt medium per quod homo videt. Daemodo autem potest has species expellere ab vna parte medii ad aliam. & sic vnus assistens videbit ad quem deuenient species, & non alter. daemon quoque tam corpus quam animam: vel superior daemon inferiorem a suo loco pellere potest: quamuis sint spiritus quibus non repugnant esse simul in eodem loco si velint. Sicut enim fortior potest debiliorem prosternere, & a sua sede trudere: sic potest daemon species omnes versus obiectum tendem: es repellere, vt nemo assistens videat: non mouendo accidens de subiecto in subiectum: sed aerem, & totum simul repellendo. Et si teneatur positio quam mi nus rationabilem existimo quod non sunt ponendae species in medio: potest impedimentum ne oblectum videatur efficere. sicut iam vnum obiectum opacum alterius obiecti visionem impedit. In super potest facere quod vnum obiectum alterius coloris vni appareat quam alteri: ispeeies immiscendo quo ad aliquos: & non quo ad alios. Sicut idem obiectum alterius coloris videtur, quando super ipsum pannus tenuis ponitur. & aliter videmus per vitrum rubrum quam sine illo. Et a somno modo excita tus aliter iudicat de lride circa candelam quam iandu dum vigilans: & in propinquitate aliter quam in distantia. & vnus iudicat propter situm visus & varios colores plures colores, vt in collo columbae vel lride, quam sint.
⁋ Potest insuper esse praestigium in potentia tam exteriore qui interiore. na Maniacus & phreneticus ob humores cadentes circa potentias iudicat serpentes vel daemones in domo qui non sunt. & oculus parum a sua sede eleuatus facit vnum obiectum duo apparere: vt pisum digitis cancellatis tactum duo apparere facit. Et quando sensus circa suum sensibile errat: intellectus non reperiens rationem fortiorem ad sensum castigandum, illuditur & aberrat. hic autem hoc deprehendere non potest. Beatus tamen Macharius vtiin vitis patrum legimus, iuuenculam reuera vidit: quam alii in equam conversam putarunt: sed miraculo se adiutus. Porro in somno ob species fortiter mouentes & complexionem, homo iudicat quod rem vi det, intuendo rerum ad extra simulacra in memoria recondita: quam nullo modo intuetur. experientia namqui hoc in nobis deprehendimus. Phlegmaticus. enim plerumque se iudicat submersum esse in aquis, vel prope eas: & quod apprehendit arbores crescentes in ripa fluminis. sic cholericus de bello: melancholicus de cacodaemonibus & nigris somniat. de quibus in morbo prudens medicus inquirit. & simi les species omnino in memoria reconditas habent: & hoc est propter alias dispositiones in corpore, & spi cies fortius potentiae obiectas: & aliquas optime potentiae applicatas.
⁋ Omnia siquidem haec nouit facere daemon sibi relictus: vt puta potest sensationes & intellectiones & earum species intuitiue cognoscere. Potest aliquas melius potentiae applicare quam alias, vel tollere alias quae obicem mouendi potentia praestant. Et licet teneatur positio aliorum quod sibi relictus non possit cognoscere intellectiones, intellectus species, vel habitus, non refert: tamen percipit daemon per exteriora, circa quae illicita aliquis mouetur, citius quam quicumque homo. sicut peritus medicus per pulsum, vrinam, & superfluum primae digestionis multa nouit, super quibus imperitus miratur. Considerat namque caute & malitiose circa quae illicita homo versetur: vtpote si circa mulierem hanc pulchram, coniugen vel aliquid tale: & species talis mulieris optime potentiae applicat & nocte & interdiu, sic vt tentatus cogitationes actuales crebro habeat: quibus apprehensis homo ex negligentia & debilitate pleruque succumbit. sed quando illae species cum potentia applicatae naturaliter producunt cogitationem mulieris de qua loquimur: no est peccatum vllum: si homo non consentiat, sed diuertat se quam primum commode potest ab illa cogitatione periculosa. nam potest convertendo se ad alia obiecta sancta & salutifera, vtpote ad passio nem Christi, & ad horrendum extremum iudiciu, illas cogitationes naturaliter extinguere. licet enim intellectus & sensus possint plures sensationes vel intellectiones actuales habere remissas: tamen capacitas actiua & sensus & intellectus terminatur. & quando vna potentia multum intense & profunde circa vnum obiectum immergitur: facit alias potentias a suis cogitationibus cessare: ita vt nullas habeat circa alia obiecta. alioquin actiua capacitas sensus vel intellectus non haberet statum: quod est falsum. Voluntas enim cum sit libera, non potest moueri nisi consentiat, a daemone vllo, nec se solo potest daemon in voluntatem actum producere.
⁋ Quare corollarie infero quod diabolus nullum vincit peccando nisi volentem. Signanter (peccando) quia deo permittente potest hominem & laedere & occidere sine hominis peccato. Interdum nam quod obfessio daemonis est poena peccati inexistentis, forte infidelitatis: & deus illam poenam permittit, secundum illud Psalmographi Psal. xc. Quoniam in me sperauit, liberabo eum. ergo per locum a contrario sensu, quia non sperauit in me, non liberabo eum. Interdum est poena peccat i praecedentis, nonnum quam ad patientiam in homine experienda. vt in Iob. Aliqui autem dubitant an daemones sint: vt Saducaei in lege. sed propter incredulos deus permittit eos cognosci. Semper iudica quod deus permittat haec ob bonum finem: licet nos lateat. ludicia enim dei abyssus multa. Psal. xxxii. Preterea infero quod interdum visus non decipitur. hoc est, videns circa obiectum per se ad extra: bene tamen circa obiectum per accidens. vt quando homo propter figuram equi externam iudicatur equus. Vltimo infertur quod aliquis delusus putat se videre asinum: qui nullum asinum videt. vt somnians qui solum species rei sensatae percipit iudicans se asinum sensatum videre. similiter homo qui putatur in brutum conversus: qui tamen nullo modo brutum effici potest. Si dicas. Danieles. iiii. Nabuchodonosor conversus est in brutum. Illic enim scribitur. Cor eius ab humano commutetur: & cor ferae detur ei. Et paulo post in eodem cap. scribitur. Foenum vt bos comedit & rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent: & vngues eius quasi vngues auium. Respondetur, non est reuera factus bos: prout losephus existimat: sed amens inter pecora currens. sicut stulti cum canibus & brutis currunt. Deus namque in suam gloriam, & ad confundendam superbiam Nabuchodonosor hoc fecit. glandibus quidemi fructibus ne moris & haerbis vescebatur. nam deus potest conseruare hominem sine comestione, vel cum comestione graminis: sicut nunc viuit homo fructus & porros comedendo. praeseruauit tamen eum a morte naturali: & ne a bestiis occideretur. cum autem sui & ipse hoc futurum ad annos septem audiuerunt a Daniele, cui ob sanctimoniam & stupenda miracula fidem adhibuerunt: permiserunt eum currere & vagari quoquouer sum: certo scientes quod rediret ad sceptra regni: & conseruaretur a deo: vt addisceret dei potentiam & hominum infirmitatem. lIrca insta dubitatur. An Fauni l& homines syluestres sint daemones.
⁋ Respondetur. Daemon interdum assumit corpus humanum vt ab quem fallat: quod creberrime videre est in vitis patrum. Sunt vero nonulli qui deuotionis vel tristitiae gratia mundum relinquentes per nemora discurrunt, nudi & hirsuti. foliis tecti, vitam eremiticam ducentes, ali quando pro bestiis in retibus a venatoribus capti. Sunt & mostra rationalia effigies ferinas habentia vt satyri. quod habere possunt ab influentia caeli. nam videmus aliquos conterraneos toruis vultibus: & alios pulchros. sic esse potest de istis. Mirabile mor strum & rationale vidit diuus Antonius cum Paulum primum eremitam quaesiuit: vt scribit Hieronymus. Qum praemisso signo crucis, cum quisnam esset interrogasset respondit Satyrus ille. mortalis ego sum, vnus ex accolis eremi: quos vano errore delusa antiquitas Faunos, Satyrosque & incubos appellat: legatione fungor gregis mei, praecamurque vt commune dominum pro nobis depceris: quem pro salute mundi olim venis se cognouimus: et in omnem terram exiuit sonus eius. Hunc virum Hieronymus describens ait. Erat autem homuncio aduncis natibus: & fronte cornibus aspera cuius extrema corporis in caprarum pedes desinebant. Aliqui praeterea sunt ferme stolidi & ferini, nati sub polis & in insulis recentet ab hesperiis inuen tis prope aequatorem. fortasse enim sicut mula ab equa & asino generatur: sic potest animal rationale ab homine & pecore: & si sic, quod mirum quod habeat effigiem quodammodo brutalem & quodammodo humanam: vt mula cum equa & asino participans?
⁋ Ad secundam dubitationem respondetur quod mulieres sunt dicaces & docent seinuicem: nec possunt silere de maleficio si quod habent. viri autem sunt secreti & silere nouerunt. Secundo mulieres sunt maxime appetitiuae vindictae: & qua runt vlcisci in eos qui sibi multum displicuerunt. Hine dicitur Ecclesiastici. xxv. Commorari leoni & craconi placebit quam habitare cum muliere nemquam. Non enim est malitia super malitiam mulieris. & cum. xires non habeant: daemonis opem sollicitant: & cum eo pactum faciunt, eum colendo & sibi conciliando. Illae autem haber tes pactum explicitum cum daemone docent alias verba aliqua & signa: quam si faciant, promittunt, quod habebunt intentum: vt quas daemon solus capere ne quit: ope istarum malarum capiat, intendens sine pacto explicito ab initio alias superinducere vt se colant: & de fide Christiana male sentiant: vt tandem damnentur. sed pedetentim & caute procediti etiam aliquas promissiones eis seruando vt fallat. nam sine causa apparentiae non committitur fallacia: vt ex libris Elenchorum perspicuum est. Fidem enim totius salutis fundamentum euertere student. Mulieres autem propter carnis fluxibilitatem sunt maxime leues & instabiles. vnde Ecclesiastici. xix. Qui credit cito, leuis corde est, & minorabitur.
⁋ Ad tertium dicitur quod nullo modo licet maleficium. vnum per aliud maleficium tollere: quia non suint facienda mala vt bona eueniant. ad Romanns. iii. Licitum tamen est maleficium viis licitis e medio tollere i vt per licitum exorcismum, per aquae benedictae aspersionem, sanctorum intercessionem, per poenitentiam veram, per Eucharistiae deuotam sumptionem. nam potest homo his munimentis contra daemonum versutias procedere.
⁋ Hactenus de maleficis qui daemonum ope omnia mala perpetrant: quorum potestas ad grandines / tempestates / laesionem / & mortem extenditur, nisi a deo impediantur. & cum a deo prohibentur ei gratiae immensae super hoc reddendae sunt. licet enim magis vellent daemones nocere insontibus quam sontibus: tamen hoc passim a deo non permittitur. Legi mus siquidem de septem viris occisis, cum Sara gratia voluptatis matrimonio iunctis. Thobiae. vi. Et plerumque vel propter peccatum praesens vel praecedens haec obfessio permittitur. Et quamuis bonus lob tam in bonis fortunae: qui in corpore & in filiis a daemonibus vexaretur: tamen ei demum ad gloriam cessit. Summe autem cauendum est cum daemonibus habere commercium Audiui e quodam religiosissimo patre de aliquibus mulieribus multum vexatis a daemonibus: quos in magna poenitentia expellere nequibant: quia aditum ipsis initio dederant. modo vno inconveniente dato multa mala contingunt. Non satis mulieres hae in deo confidebant: nec eum timebant: impetu foemineo & temerario ausae pactionem cum daemonibus fallacissimis inire. Vlterius cauendum est ab omnibus suspectis modis operandi circa cue ras hominum vel brutorum. Suspectos modos voco qui sunt praeter communem ecclesiae consuetudinem: vel verba ambigua imponentes. vt tangendo ter terram: & tangendo toties genam inflatam cum orationibus. Illa enim tactio est inutilis: sicut alii characteres. & propter specien mali ne simplicibus detui occasio sic faciendi, multa alia in se licita sunt omittenda. Et idem intelligitur in somniis, & auguriis auium, geomantia, necromantia, pyromantia, chiromantia. de nominibus enim non refert. Potest tamen homo aliquos effectus naturales per manus deprehendere: vt ex multitudine longorum lineamentorum in manu, cognoscimus ingeniosum virum & delicatam carnem. nam molles carne aptos mente di cimus. secundo de anima. Sed iudicare per linea menta ex transuerso ducta bonam fortunam vel malam, est commentum vanum nullam causam naturalem habens. Sic in fascinatione, vbi aliqua mulier malis humoribus plena odio vel ira agitata, humores ad oculos dirigit: & teneros oculos paruulorum inficit per aerem infectum intermedium: paruuli enim facile laeduntur. Et sicut Aristoteles recitat de oculo menstruatae quod speculum mundum inficit, non autem vetus. sic de agno & non de oue, secundum illud Virgilianum. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. Cruditatem autem humorum muliebrium per menstruum ex Plinio libro. vii. naturalis historiae intelligere potes, sic dicente. Nihil facile reperitur mulierum profluuio magis monstriferum: acescunt super uentu musta: orta sterilescunt, fruges moriuntur, hortorum germina & fructus arborum quibus insedere decidunt, speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri praestringitur, eborisque nitor,. aluei apum moriuntur, odorque dirus aera corrum: pit, & in rabiem aguntur gustato eo canes, atque insana bilis veneno morsus infigitur. Sic epidimia infectus aerem inficit: quo infecto alius susceptiuus inficitur. sicut prior videns lupum, fit raucus, vt aiutem. Et egreditur sanguis a vulnere recenter occisi ob humores ab occisoris commoto organo ad vulnus vsque egredientes. Et vt Solinus natrat, quaedam in Aphrica hominium familie sunt voce atque lingua effascinantes: quae si impensius forte laudauerint pulchras arbores / segentes laetiores / infantes amoeniores / egregios equos / pecudens pastu atque cultu opi mas: emoriuntur repente. Hic signum est maleficii quando propter laudem aliquid mali alicui istorum contingit: quia nulla causa naturalis motiuum suppeditat. Apud nostrates ad huc vulgatissimus est mos, si equum laudaueris, eum subito verbo benedicunt. Existimant enim laudem tuam fore eius mortis causam. vel si praecium competens pro eo offeratur, non audent equum tene re, ne subito moriatur. forte enim a maleficio originem illa duxerunt: quod aliqui equi laudati, vel pro quibus competens praecium offerebatur, mortui sunt. & ex illo error plebeius pullulat. Sane abhinc quinquenmnium cum multis mercatoribus per Angliam proficiscens, lares patrios reuisurus, hoc inter eos omnes comperi iuxta morem antiquum meae pueritiae, vt opinatus sum. Sed haec vana sunt. Similiter vertere clauem inter duos digitos pro furto deprehendendo, dicendo. Si videbas furem & currebas cum eo. & caetera. vel scripto, nomina eorum de quibus dubitas ponendo in vas plenum aqua: vel percutiendo facien suspecti in pariete quae laedetur si furtu fecerit. Haec enim sine arte daemonis fieri nequeunt: cum causam naturalem habeant nullam. Sed de auium cantu naturaliter aliqua deprehendi mus. nam scimus aliquas aues tempore tempestatis futurae mare relinquere, petentes rura. tunc autem pro gnosticamur pluuiam futuram. sicut teste Aristotele in Meteoris ex pulicibus mordentibus, & bobus a campis redeuntibus vel per humorem lapidum-.
⁋ Eodem modo dicatur de somniis: quae multifariam eueniunt in somno. Interdum somnia sunt causa alicuius effectus futuri. vt Galenus de quodam recitat somniante: quod si minueretur ei sanguis inter duos digitos, sanatet, quod postridie faciens sanatus est. & forte illud erat ex dei reuelatione. vt somnium Ioseph. Genesis. xxvii. de quo dicebat. Audite somnium meum quod vidi. Et Daniele. vii. ostenditur quod somnium prophetae coepit a cogitatione, & terminabatur in reuelatione. secundum illud Numeri. xii. Si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei: vel per somnium loquar ad illum. Interdum somnium est signum alicuius humoris in dormiente abundantis, nonnum uam illusione daemonis. Interdum a casu & fortuna euenit quod somniatur: & sic facile fallitur homo. Inter dum de his circa quae homo versatur somniat. vt doctus circa suam artem & theoricas. quocirca studiosorum somnia laudabilia esse dicit philosophus secundo Ethicorum. Nam mihiipsi noctu dormienti: sensibus exterioribus clausis & speciebus non turbatis, in materia ancipiti interdum occurrit quod mihi visum erat dicendum: & vigilando in illo iudicio tandem constiti. secundum illud Catonis. Sonnia ne cures: nam mens humana quod optat Dum vigilat sperat: per somnum cernit idipsum. Hinc auarus de auro: & lubricus de luxu somniat. Vnde virgilius in Bucolicis. An qui amant ipsi fibi somnia fingunt? In omnibus his quando cama est naturalis vel putatur naturalis, secundum illud potes iudicare. alioquin iudicare de somno est vanum. secundum illud Ecclesiastici xxxiiii. Multos errare fecerunt somnia: & exciderunt sperantes in ipsis. & Ecclesiastes. v. dicitur. Vbi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates & sermo nes innumeri. Et Leuitici. xix. Non augurabimini: nec obseruabitis somnia. Et Deuteronomii xiii. Propheta autem ille, aut fictor somniorum interficietur.
⁋ Summatim concludendo possumus licite prognosticari de futuris quando habetur causa naturalis. In aliis autem vti possumus oratio- nibus deuotis cum cerimoniis in ecclesia consuetis: ab aliis verbis obscuris & vetularum signis, & carminibus cauentes. licet mulieres aliquae interdum ex simplicitate talia facientes, vbi non docentur de opposito, non videantur peccare. Verbi gratia. si Bei ta videat matrem suam habitam probam dicentem quinquies Pater noster, & quinquies tangentem vbera vaccae a buffone infecta: per naturam aut vacca sanetur: & putent mater Bertae & Berta hoc prouenire acausa naturali orationis, & tactus vberum: vel a causa meritoria, sicut de exorcismo creditur: cum a sapientibus non doceatur de opposito: nec sit scriprum oppositum in corde istius bonae ruralis mulieris, alioquin probe viuentis: durum est dicere hanc sim plicem propterea delinquere.
On this page