Quaestio 1
Quaestio 1
An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
⁋ Distinctionis Trigesimae quintae Quaestio Prima. Agister in hac trigesimaquinta distinctione disquirit: an vir possit yxorem ob adulteum dimittere. & ec manebit pro uaestionis titulo. espondetur per duas conclusiones. Prior est. Hoc est licitum: etiam loquendo de matrimonio consummato, & altero coiugi dissentiente. patet conclusio de diuor. ca. Ex literis. Et Matthaei. xix. fornicatio excipitur. sed haec probatio non concludit: quia veritas loquitur pro tempore legis Mosaicae: & etiam de vinculo matrimonii Ratio conclusionis est: quia vt plebeio versiculo dicitur. Frangenti fidem frangetur fides eidem. si igitur coniunx peccauit contra bonum fidei: aequum est ei negare debitum in poenam peccati. Ex qua conclusione sequitur quod vir reperit convenienrem rationem profitendi religionem quado vxor sua adulterata est. vt fecit Paulus simplex eremita-
⁋ Secunda conclusio. Hoc etiam est verum in haeresi quae est fornicatio spiritualis. xxviii. q. i. ca. ldolatria. de diuor. Quaesiuit. & hoc si nolit se corrigere. vbi etiam velit se corrigere, non est necessarium illam recipere. Ratio conclusionis est: quia haeresis est contra bonum prolis vt non religiose educetur.
⁋ Contra priorem conclusionem arguitu Reddere debitum vxori petenti est de iure diuino. primae ad Corinth. vii. ergo per constitutionem ecclesiae non potest ab hoc iure absolui innocens, Forte dicis, non est de iure diuino reddere debitum vxori: si ipsa peccauit contra bona matrimonii& thorum coniugis violauit. Contra hoc arguo. ergo si mulier occulte peccauit & virum lateat i ipsa non potest debitum petere: sed peccat petendo: quia ius petendi suo peccato occulto amisit
⁋ Respondetur sufficienter inter arguendum. istud enim est ius positiuum quod mulier no tenetur scire. sed ipsa intendens mutare suam malam vitam / post poenitentiam potest petere.
⁋ Secundo arguitur. si vxor dominico die amiserit ius petendi debitum: & Sortes die lunae ob simile peccatum: tenetur vxori reddere debitum. xxxii. qui. vi. ca. penul.
⁋ Respondetur. septem vel octo modis tenetur vir reddere debitu adulterae. Primus modus iam inter arguendum dictus est. Secundo modo si vxor sit vi oppressa. xxxii. qui. v. ca. Ita ne. Tertio, si maritum probabiliter credat mortuum. xxxiiii. qui. i. Cum per bellicam. Quarto si alter sub specie mariti cognouit mulierem. xxxiiii. q. ii. In lectum. Quinto, si maritus tradidit eam adulterandam praesertim inuitam. de eo qui cog, confan. vxo. suae. ca. Discretionem. Sexto, si maritus post adulterium cognouit & tolerauit eam. ar. xxxii. qui. i. Si quis vxorenSeptimo, si matrimonio in infidelitate contracto vir dedit vxori libellum repudii, & vxor alteri nupserit: quia si vir conuertatur, tenetur eam accipere. c. Gaudemus. de diuorti. Octauo, si vir dedit occasionem mulieri remote & mediate adulterii perpetrandi vtpote non ministrauit ei necessaria vel eam reliquit: ipsa contra virum se repudiantem non potest obiicere. Textus ad hoc est clarus in cap. Significasti. de diuor. de muliere relicta a marito: quae tempore illo ex alio sobolem susceperat: & cum ipsa peteret marito restitui, pontifex definiuit quod ad eam recipiendam maritus cogi non deberet. Si autem vir dederit ei causam propinquam adulterii: puta instigauit eam ad adulterium: ipsa viro est restituenda. Sed contra hoc arguitur per Augustinum de adulterinis coniugiis, & recitatur xxvii. qui. ii. dicentem. Si tu abstines sine vxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam: & pecca tum illius tuae imputabitur abstinentiae. Responi detur concedendo quod maritus in illo casu peccat & mortaliter, multum vel parum secundum magnitudinem vel paruitatem occasionis datae. sed hoc mulieren non excusat a graui peccato, vel vt ipsa restitui debeat. Nec est ignoscendum ei, quae praetextu paupertatis turpissimam vitam ducit. fitr. de ritu nup. l. Palam. S. Non est.
⁋ Ecce quomodo propter fornicationem corporalem vel spiritualem solum potest esse diuortium quo ad thorum vel cohabitationem mutuam, etiam post carnalem copulam muliere inuita. Vnde Augustinus in lib. de sermone domini in monte. & citatur. xxxii. qui. v. sic dicit. Si vxorem quis habeat sterilem siue deformen corpore, siue debilem membris, vel caecam, vel claudam vel surdam, vel si quid aliud, siue morbis, siue laboribus doleribusque confectam: & quicquid excepta fornicationis causa, excogitari potest vehemeni ter horribile: pro societate fideque sustineat. Et si sit fornicatio notoria: potest vir vxorem propria aucto ritate dimittere: non tamen obtinebit donationem propter nuptias vel propter dotem. patet per cap. Plerumque. de dona. inter vi. & vxo. vbi dicitur. Plerumque. & ifraSi mulier ob causam fornicationis iudicio ecclesiae aut propria voluntate a viro recesserit: nec recor ciliata postea sit eidem: dotem vel dotalitium repetere non valebit. Si vero delictum non sit notorium: diuortium debet fieri per ecclesiam. alioquin instante altero compelletur cohabitare. Sed quo ad redditionem de biti potest propria auctoritate denegare: cum sibi constet alterius delictum. Adulterium autem est notorium ex mulieris confessione: vel quia ex alio sobolem suscepit ex quo est a marito cognita: vel quia cum alio versatur in domo, mensa, & huiusmodi: quod nulla tergiuersatione potest negare. Sed matrimonii consummatum, quo ad vinculum non est seperabile etiam per mortem ciuilem: sed solum per mortem naturalem, altero coniugum moriente. De quo dicit Apostolis ad Roma vii. Nam quae sub viro est mulier, viuente viro alligata est legi. Si autem mortuus fuerit vir eius: soluta est :a lege viri. Et. i. ad Corin. vii. Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius viuit. quod si dormierit vir eius liberata est a lege. Cui autem vult nubat, tanmenm in dominoObligatio enim semel extincta non reuiuiscit. & s resuscitetur, non tenetur maritum recipe. Aliud autem est in sacramentis characteres imprimentibus & initerabili bus: quemadmodum sunt baptismus, ordo, & confirmatio. illa enim post resuscitationem non sunt iteranda. & aliud de aliis quaetuor sacramentis: professione religionis, & aliis contractibus. Si vero mulieris peccatum sit occultum: non accuset eam vir: quia in probatione succumberet. & si non probauerit intentum: non erit diuo tium per legem Talionis: quia ad correctionem agit. Sed moneat eam quam commodissime poterit ad castitatem. & cum mulieris conditionem nouerit an sit meticulosa an animosa, astuta an simplex, secundum hoc procedat. Si peccatum sit publicum: potest eam accusare vt suam innocentiam ostendat: ne ipse videatur turpis delicti fotor. Et si videat quod potius corrigetur secum manem do quam eam expellendo: non debet eam a se eijcere. Si militer si non possit sine ea continenter viuere: maxime eam tenebit in remedium. tamOst conclusiones & epiloga sionem, triplicem afferam dubi tationem
⁋ Ad primam respondetur quod sic. nam cum ipsa habeat firmum pro positum castitatis: & nullum actum luxus: non est amplius peccato adulterii obnoxia: quamuis habitus adulterii in ea adhuc non fuerit omnino remissus per castitatem coniugalem adulterio oppositam.
⁋ Ad secundum dubium dicitur quod lex Mosaica in adulterio deprehensas occidebat. pats Leuitici. xx. Si moechatus quis fuerit cum vxore alterius: & adulterium perpetrauerit cum coniuge proximi sui: moriatur & moechus & adultera. Nec. Christus mulieri deprehensae in adulte tio parcens. Ioannis. viii. illam legem Mosaicam cuacuauit. Et licet tota lex Mosaica in passione Christi sit extincta: tamen iudicialia possunt adhuc seruari: & vim obligandi habere, non a lege sed a legissato re humano: modo lex sit rationabilis. Haec etiam lex fuit apud Romanos. C. ad leg. Iul. de adulte. l. Gracchus. & adhuc in plerisque locis occidentalis hesperiae seruatur: sed ipsa est valde rigida. propterea Pharisaei mulierem deprehensam in adulterio ad Christum adduxerunt: vt experitentur quid ipse super hoc sentiret.
⁋ Ad tertiam dubitationem dicitur: quod aut mulier est corrigibilis: aut non. si secundum: non est reconcilianda. Si est conrrecta: potest eam reconciliare. nam diuortium est introductum in fauorem innocentis: & iuri suo renunciare potest in casu quo potest fieri reconciliatio. Aut vterque concordat in reconciliationem: aut vter quod discordat: aut vnus concordat, & alter discordat. Si primum: debet fieri reconciliatio. Si secundum, non debet. Si tertium, contingit dupliciter. aut innocens petit reconciliationem: & sic debet fieri: quia in nocens per diuortium non amisit ius quod habet in altero aut nocens petit innocentem: & sic non debet cogi innocens: quia poenitentia non tollit actionem xxxiii. q. ii. ca. Admonere. & multo minus exceptionem: cum facilius tollatur actio quam exceptio. Aut nocens petit nocentem: vt mulier quae prius fornicata est petit virum qui post diuortium fornicatus est. sic videtur quod vir sit cogendus redire ad vxorem in foro conscientiae: nisi suscipiat ordi nes, aut religionem. si enim velit alterum eorum, non tenetur: quia praeiudicaret sibi cognoscendo vxoren prius fornicantem.
On this page