Quaestio 2
Quaestio 2
An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctionis Trigesimae quintae Quaestio Secunda. N tertio capitulo nuius distinctionis Magi ster quaerit: An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit: vel si proprian &a Tvxorem occidit vt aliam ducat idipsum secundo loco in hac distinctione inquiranRespondetur. Aliqua sunt crimina personas aliquas. inhabiles efficientia ad contrahendum inter sequae personas illas non prohibent contrahere cum aliis.
⁋ Et in proposito sunt duo casus quos in litera tangit magister. Prior est: si quis cum aliqua contrahat per verba de praesenti viuente vxore propria, vel econuerso vxor cum alio: vel fidem de contrahendo dedit: & ad quidlibet istorum sequutum est adulterium. vt in cap. fi. de eo qui dux. in matri. quam pol per adul. Hic requiritur quod vterque sciat alterum habere coniugem: quia si cum ignorante aliquis contraheret: posset esse matrimonium inter eos post mortem prime vxoris. vt paret per cap. primum huius tituli. & hoc si supinducta fuit ignorans toto tempore vitae vxoris. Dicitur autem ignorans quamdiu non habet certitudinem vel probabilem opinionem. vt in cap. Inquisitioni. de senten. excommuni. alioqui si certior reddita de vita primae vxoris permitteret se cognosci non posset inter eos esse matrimonium. vt habet dictum ca. fi. Et idem est quando data fide sequitur adulterium: quia illud cap. dicit? parificantur). Secundo requiritur quod sit fides data de ea in coniugem accipienda. quia sine fide data nullum esset impedimentum. sola enim fides sine adulterio: & solum adulterium sine fide non efficit hoc impedimentum. vt dicitur in cap. Significasti. titulo quem tractamus. &. xxxi. q. i. ca. i. Statutum autem hoc est rationabile. nam alioquin plerique vxores occiderent: vt alias haberent: & ediuerso vxores vi ros. ad quod vitandum haec inhabilitas lata est.
⁋ Secundus casus vel impedimentum est, cum alter coniugum machinatus est mortem alicuius: vt possit in virum vel vxorem / alterum vel alteram habere, interueniente adulterio. ca. Super hoc. eodem ti. Sed si adulterium non interuenit: oportet quod ambo, scilicet coniuga tus / & illa quam vult habere vxorem / sint machinati mortem alterius: & quod mors sequatur cum effectu. Nam si vnus solum machinatus fuit mortem alterius cum effectu: non est impedimentum quin illum habe re possit propter quem habendum mortem alterius sollicitauit. vt colligitur ex di. ca. Super hoc. Si vero fuerit adulterium: sufficit machinatio vnius tantnm cum effectu: vt sit illud impedimentum. Ad hoc facit ca. Si quis viuente. xxxi. qui. i. Sed si effectus homicidii non interuenit: machinatio etiam cum adulterio non inducit impedimentum. vt dicit Ioannes Andreas in dicto cap. Super hoc
⁋ Contra primum impedimentum per modum conclusionis positum arguitur sic. po nendo quod Sortes promittat Bertae si sibi consentiat: post mortem suae vxoris ducet vxorem illam quam Teberga amica Bertae sibi consulet ducendam: & mortua vxore Sortis / Teberga consulit Sorti contrahere cum Berta: sequitur quod Sortes possit con- trahere cum Berta. cum enim edictum de matrimonio sit prohibitiorum, quod non est prohibitum, est concessum. sed non prohibetur matrimonium in ter Sortem & Bertam: cum non dederit ei fidem.
⁋ Respondetur. si non faciat hoc Sortes in fraudem legis: verum est matrimonium: vt argumer tum tangit. si vero fecerint hoc ex industria per circuitum: sunt personae inhabiles: & nullum est matrimonium.
⁋ Secundo arguitur. ponendo quod Sortes dedit fidem Bertae quod eam ducet vxorem: sed Bertam non cognouit. vxore sua mortua contrahat cum loanna tertia muliere, qua viuente cognoscat Bertam. ex dictis sequitur quod mortua loanna non posset contrahere cum Berta: cum dederit ei fi dem & eam cognouerit. Respondetur. potest cum Berta contrahere: quia licet ei fidem promiserit: ab illa tamen discessit: contrahendo cum loanna.
⁋ Contra secundum impedimentum loco conclusionis positum arguitur sic. Dauid cognouit Bersabeam & machinatus est mortem virieius scilicet Vriae: & tamen postea cum ea contraxit. Respondetur. ista prohibitio est solum positiua pontificia: in qua pontifex potest dispensare. In diebus autem Dauidis non erat haec prohibitio contractum irritans. Ecce duo crimina positiua quae impediunt matrimonium contrahendum: & dirimunt contractum: scilicet datio fidei, hoc est promissionis nudae, quae crebro fides vocatur, secuto adulterio. requiritur autem quod reuera sit matrimonium: quia si prima vxor no sit legitima, non erit impedimentum. perinde namque est vxorem illegitimam habere, & non habere vxorem. alterum impedimentum est cum alter machinatus est mortem alterius eo modo quo iam dictum est.
⁋ Dubitatur: an grauius sit crimen coniugem occidere, an alterum parentem. Respondetur. grauius est parentem occidere quam vxorem. nam esse naturale & morale a parentibus habet proles: quale ab vxore non habet. grauior autem poenitentia pro vxoricidio quam matricidio statuta non arguit grauitatem sceleris: sed procliuitatem. viri enim sunt procliuiores ad vxores perimendas quam matres, propterea acerbior poenitentia constituitur. vt patet xxxiii. q. ii. ca. Admonere. Graue tamen est pecca tum & abominabile vxorem propriam occidere: nec in nece mariti, nec in adulterio deprehensam. Et licet in his deprehendatur: eam tamen occidere est viro etiam graue peccatum. xxxiii. q. ii. cap. Inter haec. vbi Canon dicit nemini licere vxorem in adulterio deprehensam occidere: licet secundum mundanam legem aliter habeatur. vbi glosin verbo ( liceat) dicit. Hoc licet secundum lege Lonbardam: sed non Romanam. lIgnoscitur tamen marito (inquit) si vxorem in adulterio deprehensam occiderit, quo ad poenae mitigationem. C. ad. l. Iuli. de adul. l. Gracchus. Licet autem magna poenitentia pro matricidio imponatur. vt decennis. xxxiii. qu. ii. Latorem. ratissime tamen auditum est viros luas matres occidere. Nam quod iuuenis Ninus matrem Semiramidem occiderit: quid mirum / pro foedo matrimonio inito: quod Alcmaeon matrem Friphpy len iugulauerit: in parte danda erat venia: quod patrem ad bellum in quo eum occumbere rata est / miserat. quo non obstante turpiter & inique egit. Oresti multo maior venia danda est, quod esset vindex necis Aga mennonis patris: cuius mater Clytemnestra auctor erat. Breuiter sunt monstra hominum / matrum occisores. Quamuis autem in. xxxvii. distinctione loquatur magister de ordinatis non potentibus contra here: & in secundo capitulo de vxorum suarum i terfectoribus: malui tamen hanc dubitatiunculam ob conuenientiam cum materia quam tractamus. hic inserere.
On this page