Quaestio 1
Quaestio 1
An servitus impediat matrimonium
⁋ Distinctionis Trigesimaesextae Quaestio Vnica. Vaeritur circa distinctionem trigesimansextam. An seruitus impediat matrimonium. Respondetur. seru tus praecedens impedit quando ignoratur. vt praediximus. de errore conditionis. sed seruitus sub sequens non dirimit matrimonium contractum vel praecedens, dum modo contrahatur scienter. seruus enim contrad cente domino, matrimonium contrahere potest. vt dicitur de coniug. seruo. ca. i. vbi Hadrianus pontifex allegat verbum apostoli ad Gala. iii. dicens. Dignum est. & infra. Sane iuxta verbum Apostoli sicut in Christo Iesu neque liber, neque seruus est a sacramentis ecclesiae remouendus: ita nec inter seruos matrimonia debent vllatenus prohiberi. Et si contradicentibus dominis & inuitis contracta fuerint: nulla ratione sunt propter hoc dissoluenda. Quem admodum licet dominus prohibeat seruo manducare, non est ei obtemperandum. oportet enim conseruare indiuiduum. similiter potest conseruare speciem renitente domino. nam positiuum ius seruorum non tollit ius naturae & diuinum.
⁋ Sed obiicies: seruus non potest: ordinari sacerdos vel monachus. liiii. distin. per totum. & tamen ordo est sacramentum ecclesiae. igitur. Insuper teste Arist. primi Politicorum. iii. seruus est omnino domini. ergo non potest dare mu- lieri potestatem corporis sui sine consensu domini. Hinc dicimus quod vir non potest abdicare omnia venerea contradicente vxore: quae habet dominium corporis viri.
⁋ Ad primum respondetur, non est simile: quia per matrimonium parum impeditur seruus a seruitio domini. secus est in ordine & religione, vbi homo est mancipatus cultui diuino, & voluntati praelati. sed etsi peccat accipiendo ordines: re uera manet ordinatus. & episcopus talem ordinans scienter, debet pro eo satisfacere. si vero ignorans ordinet tradendus est domino: & deputabitur negociis honestis secundum suum statum. Ad aliud distinguo quod sit domini: vel quo ad seruitia corporalia: & sic concedo: sed non tale dominium habet in corpus ser ui, quale vxor. Dicis. ex isto sequitur quod coniugatus non habet tam plenum dominium in corpus proprium quam non coniugatus. Concedo illatum. propterea nanque mortua vxore vir dicitur liberatus a quadam seruitute.
⁋ Potes ponere quod Titius manu mittat Sortem seruum hac lege, si primus cui ob uiat dicat verum: & non aliter. & obuiet Bertae cum qua contrahat: & ante omnia dicat Berta, tu es seruus. quaerendo an seruus Titii sit liber & possit contrahere: nec ne. Si dicas. est seruus, iam Berta dicit verum: ergo per conditionem positam / est liber. ei go prima ei occurrens dicit verum: & Berta dicit Sortem esse seruum: & ita est perte: ergo non est liber ad contrahendum de iure. capimus si promissiue. Simile argumentum refert. A. Gellius in noctibus Atticis libri quinti cap. x. Quale est (inquit) peruulgatum illud quo Protagoram sophistarum acerrimum vsum esse ferunt aduersus Euathlum discipulum suum. Lis nanque inter eos: & controuersia super pacta mercede haec fuit. Euathlus adolescens diues, eloquentiae discendae, causarumque orandi cupiens fuit. ls in disciplinam Protagorae sese dedit: daturumque promisit mercedem, grandem pecuniam quantam Protagoras petiuerat. Dimidiumque eius dedit iam tunc statim priusquam disceret: pepigitque vt reliquum dimidium daret quo primum die causam apud iudices orasset, & vicisset. Postea quum diutule auditor, assectatorque Protagorae fuisset: & in studio quidem facundiae abunde promouisset, causas tamen non reciperet, tempus quod iam longum transcurreret: & facere id videretur, ne reliquum mercedis daret: capit consilium Protagoras, vt tum existimabat, astutum. Petere instituit ex pacto mercedem: litem cum Euathlo contestatur. Et quum ad iudices coniiciendae consistendae que causae gratia venisset: tum Protagoras sic exorsus est. Disce, inquit, stultissime adolescens: vtroque id modo fore vti reddas quod peto: siue contra te pronum ciatum erit, siue pro te. Namsi contra te lis data erit: merces mihi ex sententia debebitur: quia ego vice trto. Sin vero secundum te iudicatum erit: merces mihi ex pacto debebitur: quia tu viceris. Ad ea respondit Euathlus: Potui, inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obuiam si verba ipse non facerem: atque alio patrono vterer. Sed maius mihi in ista victoria proludium est: quum te non in causa tamtenum: sed in argumento quoque isto vinco. Disce igitur tu quoque magister sapientissime vtroque modo fier vti non reddam quod petis, siue contra me pronunciatum fuerit, siue pro me. Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicetro. Sin contra me pronunciauerint, nihil tibi ex pacto debebo: quia ego non vicero Ecce argumenta reciproca. Sed dico quod Euathlus non obligabatur soluere. si vincebat: notum est. sit minus: ex pacto nihil debebat. Sic in proposito dicas. Sed illud argumentum & similia sunt iunioribus qui recenter philosophiam imbiberunt, relinquenda. nam in theologia prolixe eiusmodi tricas deducere, est eam labefactare & indecore augere. tribus tamen verbis iocose dictis, danda est venia. haec enim non posuimus vt sophistis aditum sio scribendi demus: sed vt eos miseros & infelici ingenio, ne id faciant, dehortemur & deterreamus
On this page