Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An sacer ordo impediat matrimonium

⁋ Distinctionis Trigesimaeseptimae Quaestio Vnica. Rigesimam septimam distinctio nem paucissimis ab oluam, proponen: An sacer ordo pediat matrimoRespondetu matiue. nam s initiati i r inhabiles ni trahere possir ostendit Magister in litera capitu. i xxxii. dis. in ca. Placuit. ex concilio Carthaginensi d tur. Placuit epsos, praesbyteros, diaconos, subdiaconos secundum priora constituta etiam abstinere ab vxoribus: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico re moueantur officio. caeteros vero clericos ad hoc non cogi: sed vniuscuiusque ecclesiae consuetudinem obseruari debere. Idem patet in cap. Seriatim. & qui cleri. vel vouen. cap. primo

⁋ Contra conclusionem hanc argu mentor. coniugatus possibiliter est sacerdos: ergo sacerdos possibiliter est coniugatus. antecedens patet de graecis.

⁋ Respondetur concedendo illatum. nam potens & possibiliter ampliant a fronte & a tergo.

⁋ Secunda propositio. possibile est sacerdotem esse con iugatum. patet. tollendo modum, quod reliquum est veritatem habet in graeco sacerdotem: vtpote sacer dos est coniugatus. nam cum cmmuniugatus sit sacer dos: per conversionem simplicem sacerdos est coniugatus. sed isti graeci primo coniugantur: & deinde as sumunt ordines.

⁋ Tertia propositio. ei qui primo est sacerdos non licet postea ducere vxorem. hoc amplius dist. xxiiii. prosecuti sumus. Per sacerdotem etiam intelligo diaconum & subdiaconum. At dicis, contrahens matrimonium contra interdictum ecclesiae, vere contrahit licet peccet contrahendo. ergo ordinatus contrahens vere contrahit licet peccet contrahendo. quia ordo non impedit matrimonium quia ordo: alioquin omnis ordo impediret matrimonium, quod est falsum, nec ratione voti: alio quin non essent duo impedimenta distincta, ordo & votum. Nego consequentiam. nam ecclesia ali quos contractus prohibet: sed non irritat eos si fiant. vt in interdicto ecclesiae. Aliquos & prohibet & simul reddit inanes. vt in proposito ordo impedit quia sacer. ltaque ordo sacer est causa sine qua non, vel propinqua. Irritatio autem legis est proprie causa in ordine sacro. Et dicitur sacer quia ei castitas est annexa, quae virum caelibem & sacrum facit. reliqui autem omnes quia sacramenta, etiam aliquo modo sacri dici possunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1