Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

⁋ Distinctionis Trigesimae octauae Quaestio Tertia. quam Ertio circa hanc votorum materiam quaeritur. An ome votum obliget vouentem / ad sui obseruantiam. Respondetur affirmatiue. probatur conclusio Deuteronomii. xxiii. Cum votum feceris domino deo tuo: non tardabis reddere: quia requiret illud dominus deus tuus. & sequitur. Si nolueris pol liceri absque peccato eris. Ac si diceret. vouere est consilii: seruare est praecepti. Et Psalmographus ait psalmo. lxxv. Vouete & reddite domino Deo vestro. Et psalmo. lx. Reddam vota mea de die in diem. Et. lxiiii. Tibi reddetur votum in Hierusalem. Et psalmo. cxv. Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi eius. Et in cap. Licet. de voto. dicitur sic. Licet vniuersis liberum sit arbitrium in vouendo: vsqueadeo tamen solutio necessaria est post votum: vt sine propriae salutis dispendio alicui non liceat resilire.

⁋ Contra hanc conclusionem argumentor. si voueat Sortes dare vnam mensuram alicui religiosorum conventui: de nulla determinata intendens: Sortes non tenetur adimplere votum. ergo conclusio falsa. Antecedens patet: quia nullam mensuram dart tenetur. Respondetur, siue intendebat dare determinatam mensuram siue non, non est quaestio in argumento: sed argumentum ponit omnia quae difficultatem promouent. Et dico quod oportet respicere communitatem cui vouebat: & opes vouentis: & secundum iudicium prudentum adimpleat votum.

⁋ Secundo arguitur. proponendo quod Sortes vouet profiteri religionem si Plato voueat idipsum, & non ali ter: & non velit religionem profiteri / nisi Plato profiteatur, quia eius societate spirituali gaudet. Contra plato videns sortem malum vouet se religionem professurum / si sortes non profiteatur: & si sortes profiteatur, ipse non profitebitur. lsto casu stante neuter istorum tenetur profiteri religionem. & tamen vterque istorum vouet. igitur. Maior patet: quia si sortes profiteatur religionem, plato non profitebitur ex casu platonis. Et si plato non profiteatur: nec sortes tenebitur ex casu sortis: ergo neuter tenetur religionem profiteri. Minor patet: quia vterque conditionaliter vo uet: ergo est obligatus seruare suum votum.

⁋ Respondebo ad argumentum primo quo ad logicam & vicum straminis. secundo quid theologice & in materia conscientiae ad casum hunc & ad similes dicendum sit. (si) no capitur illatiue in proposito: sed promissiue / votiue / vel iuratiue. ad veritatem autem propositionum in quibus sic accipitur / non requiritur bonitas consequentiae: immo no est consequentia nam idem requiritur ad bonitatem consequentiae & veritatem propositionis conditionalis in qua coniunctio illatiue sumitur: videlicet quod non possit ita esse sicut significatur per antecedens, quin ita fuerit sicut significatur per consequens. ergo capiende isp) illatiue in praefato casu conditionales illae sunt propositiones impossibiles & non admittendae. Sed capimus ( si) promissiue: & ad veritatem propositionis in qua sic accipitur, sat est: si ponatur ita esse sicut significatur per antecedens, quod ita erit sicut significatur per consequens: siue vnum extremum po natur / siue non. vt ad veritatem huius: si veneris ad me dabo tibi equum, sufficit quod si ad me veneris / dono equum a me accipies. nam si veneris / & equum abduxeris: iam conditionalis promissiua est adimpleta. si non veneris: sed si venisses equum habuisses: adhuc illa conditionalis promissiua est vera. & quia non ponit ad suam veritatem antecedens vel consequens: sicut nec conditionalis illatiua, conditionalis promissiua / conditionalis illatiuae simia dici potest. Fodem modo dicatur quod ad veritatem huius, viri Ceilae tradidisseni Dauid & suos in manus Sauli si Dauid mansisset in ciuitate: non requiritur bonitas consequentiae: vt Nicolaus in littera & Doring in replica putant. de quo i. Regum. xxiii. Burgensis vero in additione dissutius procedit. Pro illa littera vno verbo dicatur sufficere quod si Dauid mansisset in ciuitate / viri Ceilae tradidissent eum in manus Saul, nec illic est consequentia aliqua sed deus nouit intentionem ciuium Ceilae, & impedimenta possibilia: non autem Dauid. propterea consulendo dominum sciebat illam conditionalem interrogatiuam esse veram. Aliqua enim est conditiona lis promissiua: aliqua votiua: aliqua iuratiua: aliqua interrogatiua & consultiua: vt in proposito. Et non differunt nisi sicut promissio / votum / iuramentum circa eandem materiam.

⁋ Hoc praemisso dico quod votum sortis non tenet nisi extante conditione: quia non intendit se obligare ad religionis professionem / nisi plato pfiteatur. & sic casus eius potest bifariam verificari. vno modo si ambo religionem profiteantur. alio modo si neuter profiteatur. & vtriusque modi verificatio casui platonis repugnat. quare inter casus est incompos sibilitas / siue simul voueant / siue successiue. modo ad impossibile nemo obligatur. Sortes namque non intendebat se obligare ad religionem nisi & plato se obligaret: & cum plato non possit hoc simul implere: sortes est liber: ac si nihil vnquam vouisset. & eodem modo plato est liber. & neuter tenetur profiteri relionem vi istius voti. Illud autem argumentum iunioribus & his qui artes callent / relinquo, nec enim materia est producenda / sed suis limitibus continenda, ne theologiae ignari muscas sophisticas quaerentes longius hilacteria dilatent: alios sub vmbra boni fallentes. decuit tamen aliquid dicere: quia quandoque docti viri non logici / se temere fatigant etiam in altioribus disciplinis.

⁋ Tertio arguitur. votum est commutabile in aliud. vt patet de voto & voti redemp. per totum, & potissimum in cap. Magnae. S. Cum igitur. & id quotidie videmus. ergo non omne votum obligat ad sui obseruantiam. Concedo antecedens: & distinguo consequens. vel quo ad eius obseruantiam in propria forma: & sic non oportet: sed sufficit in meliore illud adimplere / vel in aequali, & in casu ancipiti cum consilio superioris. quodlibet enim aliud votum est in votum religionis commutabile per legem scriptam & communem. vt patet per cap. Scripturae. de voto & voti redemp. in quo dicitur. Reus fracti voti aliquatenus non habctur: qui temporale obsequium in perpetuam noscitur religionis obseruantiam conmutare. Sicut si voueam me daturum duodenum in vsus pauperum, dando scutum non adimpleo in forma quod voui: sed tamen in meliore. sic votum religionis quolibet aliorum votorum est melius. Multa quoque in canonibus dicuntur de voto terrae sanctae quae nunc non sunt maxime seruanda. tunc enim erat ipes militum terram sanctam recuperare vel tueri potentium / cum Christiani aliqui essent illic ad resistendum. Sed Ptolemaide ablata vir priuatus ad hoc parum potest conferre, quare si gratia deuotionis terram sanctam petere vouerit: potest votum illud conmutari. In voto autem peregrinationis terrae sanctae solus papa dispensat. ca. Magnae. de voto & voti redemp. Idem seruatur de voto visitandi limina apostolorum Petri & Pauli in vrbe: & voto sancti Iacobi, licet in nullo iure scripto inueniatur. In aliis eutem votis episcopi dispensant quo ad suos subditos: & abbates & priores quo ad suos religiosos semper intelligendo quod sit legitima causa dispensandi. alioquin non erit tutus in conscientia is cum quo fuerit dispensatum.

⁋ Quarto arguitur. homo licite vult se non vouisse, ergo non obligatur seruare suum votum. antecedens patet: quia licitum erat a principio non vouisse: ergo adhuc post votum potest eijcere talem actum, vellem me non vouisse vnquam: vel si non vouissem non vouerem.

⁋ Respondetur concedendo antecedens. nam qui vouit potest trifariam se habere respectu voti praeteriti emissi. Vno modo votum praeteritum approbando. Secundo modo sic, nollem me vouisse: hoc est, si non vouissem / non vouerem: sed tamen cum vouerimi volo votum meum seruare. Tertio modo nec vodendo nec nolendo. Primo modo habet actum bonum. Secundo modo bene agit respectu secundi actus, volo seruare votum meum quod emisi: & etiam respectu prioris actus illius secundi modi: sed ille est minus bonus quam alter. cum enim sit actus deliberatus habens in intellectu iudicium regulatiuum sui, non est indifferens, scilicet neque bonus neque malus: immo probabiliter nullus est talis post vnam relationem actualem, nec videtur quod sit malus: quia sicut ille actus est licitus: nolo vouere ante emissum votum: sic actus iste de quo est sermo post votum: quia solum mentionem facit respectu illius actus praeteriti qui interdum erat licite nolitus antequam erat emissus. Nec ille manum mittit ad aratrum & retro aspicit, contra verbum Christi Lucae. ix. cum suum votum seruare studeat in posterum: & post votum emissum etiam ille actus sit licitus, non seruarem votum meum in futurum si non essem a deo obligatus seruare, quemadmodum vellem occidere sortem si non esset a deo prohibitum. cum his enim actibus con ditionalibus stant isti actus boni, nolo occidere sortem ob praeceptum dei: volo seruare votum propter legem dei me obligantem. Dando vero tertium menbrum / nec eliciendo velle nec nolle, non meretur nec moraliter bene agit: cum nullum actum in voluntate habeat.

⁋ Quinto arguitur. vbi Berta vo uit virginitatem ponatur ipsa corrupta siue inuita siue non. Hoc supposito arguitur sic. Berta vouit virginitatem: & no tenetur seruare virginitatem: quia hoc est ei impossibile: igitur non omne votum obligat ad sui obseruantiam.

⁋ Respondetur casu admisso ad formam argumenti concedendo vtram quod praemissarum & etiam conclusionem. sed ipsa tenetur seruare hoc quod potest. Si enim peccauit in virginitatis amissione, tenetur hoc detestari: & debet seruare id quod restat de illo voto seruando. virtualiter nanque ipsa vouit quod nunquam actui venereo dabit operam. si autem semel dedit / iam ablata est virginitas, ex dictis in distin. xxx. remanent tamen ilii actus possibiles a quibus ipsa abstinere potest. Hic notetur illa regula iuris. Si non valet quod ago vt ago, valeat vt valere potest.

⁋ Sexto. Voueat Sortes existens in Britannia adire Romam. post quatuor annos non aduertens ad hoc votum trans eat gratia studii Paduam vel Bononiam: & illio aliquamdiu studeat: deinde transeat Romam, & illinc ad Britanniam redeat: & tum primo faciat conscientiam de suo voto adimplendo. Hoc supposito arguitur sic. Sortes qui in Britanniam reuersus est vouit visitare limina Petri & Pauli Romae: & tamen non tenetur illud votum adimplere cum Romam iam visitauerit. Si dicas. adimpleuit hoc quod promisit vtpote iuit Romam sicut promisit. Contra hoc arguitur. Sequitur ergo quod si ad imaginationem fuisset delatus in somno Romam in spiritu: vel pone casum de loco propinquo, votum adimpleuisset. quod non est dicendum. Praeterea. dormiens vnum diem quo praeceptum est ieiunare, non praescius diei illius ante tempus ieiunii non satisfacit praecepto ecclesiae: ergo nec iste de quo loquimur.

⁋ Respondetur. certum est si quis ab initio habeat propositum adeundi locum suae peregrinationis no cogitando de illo loco immediate / dummodo eius transitio imperetur ab actu interiore ad illum locum adeundum: quod is votum adimplet. Et etiam ille votum adimplet qui vadit Bononiam gratia studii: & post. ea memor voti petit Romam. nam vouit adire Romam: & ita facit animo deliberato. Et idem reor esse si iuit gratia habendi beneficii, dummodo Romae sit memor sui voti in Britannia emissi. Forte etiam idem est si approbet illud Roma redeundo: vel quod amplius est cum est in termino ad quem reditus / suum transitum approbando. Ad id quod tangitur de dormiente in die ieiunii: dico quod non transgreditur ieiunium peccando / licet non mereatur. sed raro hic casus occurrit, quare non insisto.

⁋ Septimo arguitur de votorum incompossibilitate ponendo quod sortes vouerit se ieiunaturum in die veneris in pane & aqua. deinde voueat se non come sturum panem in die beati Laurentii: qui in die veneris occurrit. vel ponatur de quibuscumque aliis votis, quorum quodlibet est possibile: sed multa illorum votorum sunt incompossibilia: & per consequens reddunt inter sese impossibilitatem: sicut copulatiua composita ex contradictoriis contingentibus.

⁋ Respondetur, quando vota sunt compossibilia & vouens intendit illa obseruare & potest: tenetur illa simul seruare. Si autem sint incompossibilia: seruet maius & melius. Si aequalis bonitatis / seruet illud quod prius vouit. semper enim in promissionibus prior obligatio fortius ligat caeteris paribus, quemadmodum in matrimonio superius diximus, de contrahente cum duabus sponsalia. Si vero simul illa vota emit tat: eligat vtrum eorum seruare maluerit.

⁋ Octauo arguitur. Nemo potest obligari ad votum supererogationis. nam quando obligatur, non est supererogatio. Respondetur. ad opus supererogationis homo potest obligari: tamen non potest obligari ad opus supererogationis, nec est possibile quod obligetur ad opus supererogationis. intelligens logicam vno verbo haec capit.

⁋ Nono. Voueat sortes profi teri a. religionem: & a. religio non velit sortem recipere. illa enim simul stant. Tunc sic arguitur. Sortes emisit votum profitendi a. religionem: & non tenetur ad illud: ergo conclusio falsa. Respondetur. non est contra conclusionem. vouens tamen debet face re quod in se est ad profitendum a. religionem. & quia per eum non stat quin a. religionem profiteatur: nor peccat. Ipse autem vouens potest intendere profiteri a. & non intendere profiteri aliam religionem nisi a. & tunc si a. religio noluerit eum recipere: ad nullam religionem tenetur: nec tenetur seruare regulam. a religionis in saeculo: quia non vouit illam regulam nisi cum illa conditione adiecta, si a. religio velit eum suscipere. sicut transiens ad ordines / putans suscipere ordinem sacrum / & non suscipiens / quia alter non potest ordinem conferre: non tenetur ad continentiam: quia non intendebat se obligare ad continentiam nisi ordinem susciperet. Sed si is de quo loquimur vouit profiteri religionem principaliter, & determinet se secundario ad hanc religionem: tunc si religiosi nolint eum recipere: tenetur pro impletione sui voti omnia religionis coenobia adire quousque recipiatur: vt per eum non stet.

⁋ Ecce quomodo votum est obligatorium: cui homo potest satisfacere multis modis. Vno modo implendo hoc quod vouit. Secundo petendo commutationem sui voti / vt commutetur in aliud deo magis gratum. Tertio cum est rationabilis causa non implendi. vt si quis vouit se quando robustus erat aliqua executurum quae nunc debilis effectus facere non potest sine corporis iactura: tunc cum habeat praeceptum diuinum de seruanda vita: non tenetur seruare votum. & vbi casus est euidens: non opus est dispensatione: nisi pro conscientiae scrupulosae soliditate. vbi vero est dubium, petatur dispensa- tio: vel de voto tollendo / vel commutando prout superiori aequius videbitur. Regula autem, Quod semel placuit / amplius displicere non potest, intelligitur in necessariis ad salutem: vel quando non occurrit causa commutandi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3