Quaestio 4
Quaestio 4
An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Quarta.- Varto circa hanc materiam quaeritur. An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto. Respondetur n affirmatiue. probatur sic. quicquid boni est in opere facto sine voto / hoc vest in opere voti: & aliquid aliud. ergo conclusio vera. Antecedens probatur: quia vouens / se obligare intendit ad hoc: sine voto autem hoc non oportet.
⁋ Beatus Thomas & Middiltonus alias rationes ad hanc conclusionem adducunt. quarum prima est. Opus inferioris virtutis imperatum a superiore virtute est magis meritorium quam ab inferiori imperatum. vt actus temperantiae est melior imperatus a charitate quam a sola temperantia. sed actus ieiunii in illo qui vouet / a latria imperatur: non autem in alio qui non vouet. Secundo, per votum quis immobiliter firmatur in bono: non autem sine voto. Tertio, qui vouet / magis se dat deo quam ille qui non vouet: ergo actus eius est gratior. Per comparationem namque beati Anselmi in libro de similitudinibus: plus dat alicui dans arborem cum fructu quam solum dans fructus.
⁋ Sed dico quod hae rationes non sunt efficaces. & si concludant, pro religiosis & pro saecularibus concludunt. quod patebit respondendo ad singulas. Ad primam rationem concedo maiorem & negatur minor. non enim oportet vouentem plus actualiter referre actum temperantiae / castitatis vel cuiuscunque alterius virtutis in deum quam non vouentem. & sic actus inferioris virtutis qui elicitiue est ab inferiore virtute, & imperatiue producitur a superiore virtute / aequaliter tam in vouente quam in non vouente imperatur. & si ad virtualem relationem ob tutum figas: idem erit in non vouente prudente. Ad secundam rationem dico / quod ratio si probet intentum / solum concludit de actibus qui a professione religionis emanant, & non de aliis actibus bonis ad religionem non pertinentibus. Dico secundo quod nec de illis concludit: quia non vouens potest aeque firmiter in animo proponere se hoc facturum / ac vouens. quia ad bonitatem actus ex secundo Ethicorum requiritur quod sit firmiter & propter hoc. id est, quod habeat obiectum & finem, & immobiliter fiatu. Nec religiosus obligat se sub poena peccati ad quemlibet actum religionis: vt postea dicetur: & si se sub hac poena obligaret: non oportet /- saltem non constat quod actus eius erit propterea melior. Tertio dico quod non in quolibet actu etiam religios est distinctum votum. & non religiosus potest illud bonum vouere in particulari: & sic actus eius erit firmior. Si dicas: a primo proposito suae professionis imperatiuo quilibet actus est aliquo modo votum. Hoc potest habere non religiosus, vouendo quod velit seruare omnia praecepta dei & ecclesiae: & tamen actus eius procedit a voto sicut actus religiosi. Nec tertia ratio concludit. Nam saecularis recognoscit se creaturam dei: & est eius seruus vt religiosus. Ad exemplum beati Anselmi concedo quod plus dat dans arborem cum fructu quam fructum solum: quia duo bona dat. Modo si velis applica re hoc ad propositum: oportet probare quod religiosus det pomum & fructus eius: hoc est bona opera deo, & etiam seipsum / arborem, quia homo est arbor euersa: & quod saecularis non dat haec deo. sed hoc est falsum: quia facit actus suos propter deum: & contingit quod det se deo, etiam quolibet die semel. Dicis licet dicat, do me deo: tamen non dat reuera se deo: cum teneat bona fortunae / bona animae / & corporis quae tria religiosus a se abdicat: & sic actualiter dat se deo / cum nihil retineat amore dei. Contra. religiosus per te dat se deo: quia vult viuere secundum regulam suam / quae illa tria abdicat. sed non professus sacerdos continens / sequens regulam euangelicam sumens solum necessaria vitae, potest sic facere. igitur. probatur minor: qui vouet continentiam virtualiter: & votum fit solenne per susceptionem sacrorum ordinum: ne quiequam habet nisi fructus beneficiorum. modo illorum deus est dominus ex. xxiiii. distinctione huius. Item si actus religiosi est magis meritorius quia est specialiter deo dicatus: sequitur quod religiosi strictioris religionis actus erit magis meritorius es actus religiosi religionis latioris: caeteris omnibus paribu hoc dempto quod vnus sit religionis sancti Augustin ni: & alter actus / Carthusiensis vel bonorum hominum. quod opinione mea non omnes religiosi latioris ordinis concederent. consequentia tamen est euidens. nam sicut tu dicis quod actus religiosi mancipati deo est melior actu religiosi viri in religione christiana caeteris paribus: quia est magis cultui de uino mancipatus: proportionabiliter dicere debes de actu viri in strictiore & latiore regula.
⁋ Quarto probant isti conclusionem sic. Religiosus plus peccat quaem non religiosus: ergo plus meretur tenet consequentia: quia alioquin religiosus esset securus de damno & non de lucro. Respondetur. consequentia est nulla. nam argumentum probaret quod- libet opus praecepti praestare cuicunque operi consilii, quod est falsum.
⁋ Quinto. ieiunet religiosus die veneris secundum regulam: & etiam saecularis. tunc sic. si non esset praeceptum / vterque actus esset alteri par. sed circumstantia praecepti facit actum meliorem. igitur. Respondetur. adhuc probatum non est quod circum stantia praecepti faciat actum esse meliorem qui esset sine illa circumstantia. quia si sic: si mille actum praeciperent / actus esset melior quam si pauci ipsum praec perent. Secundo dato quod hoc sit verum / non probatur de actu non contento in regula.
⁋ Sed an saecularis grauius peccet quam religiosus: dicunt isti quod sic. Sed caeteris omnibus paribus hoc dempto quod vnus sit religiosus & non alter: quicquid alii dicant, concedo quod religiosus plus peccat. tum quia est deo magis deuinctus, vt ipsi dicunt. tum quia cadit a gradu altiore & securiore. loquor de his quae plurimum contingunt, non enim oportet loqui de viro heroico saeculari: & medioeri religioso. Sed quamuis grauius peccet quam non religiosus: si sit in societate bonorum / citius resurgit: quare non ita periculose peccat vt saecularis. Si vero loquaris de peccato regulae cui contrauenitur: saecularis non peccats sed religiosus peccat. & certus est de peccato / si male agat: & non alter. sed illud periculum peccati conpensatur per bona religionis. de quibus postea dice mus comparando statum saecularem ad statum religiosorum. Vbitatur: qui possint vouere. Respondetur. omnes qui non prohivbentur. quare de prohibitis vouere loc quendum est. quibus cognitis adaequate: in promptu habebis qui possint vouere. Aliquae autem personae de iure naturae prohibentur vouere: vt dementes & breuiter rationis omnis expertes. Aliquae de iure positiuo. cum quo ius natura le multum / vel parum conuenit.
⁋ Primo. Episcopi & alii superiores praelati non possunt facere votum / quo vinculum inter se & suas ecclesias dissoluatur, sine consensu papae. de renun. ca. Nisi cum pridem, non enim potest praelatus emittere votum quo graue praeiudicium fieret ecclesiae suae. viii. q. i. Clemens.
⁋ Secundo clerici beneficiati in beneficiis residentiam requirentibus / non possunt facere votum longae peregrinationis sine facultate episcopi. de voto. cap. Magnae. Possunt tamen inferiores episcopis profiteri religionem inuitis episcopis. xix. quaest. ii. Duae. & beneficium eorum non debet alteri conferri quousque fuerint professi, vel absolute appareat quod vitam mutare voluerint. ca Beneficium. de regula. libro sexto.
⁋ Tertio religiosi non possunt vouere sine consensu formali vel virtuali superioris. quod patet per illud Basilii quod recitatur. xx. q. iiii. ca. Monacho. vbi sic scribitur. Monacho non licet vota vouere sine consen su abbatis sui. si autem vouerit frangendum erit. Ratio est: quia voluntatem a se abdicauit. Sed dicinon tenetur parere abbati nisi in regula: ergo in aliis impertinentibus est sicut erat ante professionem liber. sed ante professionem vouere poterat aliqua ad regulam non pertinentia, & fuisset obligatus illa seruare: ergo adhuc potest illa vouere / & potissimum regulae nullo modo aduersa: vt sic. voueo me oraturum & facturum hoc quolibet die si non vocer a superiore. & contingit quod a superiore non vocetur: ergi potestifacere quod vouit, & manebit obligatio. Scimus hominem posse illa ratione euasionem probabilem inuenire: sed satius est dicere quod licet non te neatur abbati in iis quae ad regulam non pertinent parere: tamen non potest vouere sine consensu abbatis nam praesumitur abbas pastor prudentior sua oue quae multis oneribus importabilibus se sub specii deuotionis premens votum voto accumularet Propterea rationabilius est dicere quod ad hoc est arctatus. & probabiliter hoc constat: vt aliquo modo iam patuit, & amplius ostenditur per vxorem
⁋ Quartae personae vetitae vouere sunt vxores. nam vxor non potest sine consensu viri vouere votum abstinentiae. vt dicit Augustinus in quaestionibus Numeri. & citatur. xxxiii. qui. v. cap. Noluit. & in cap. Manifestum. Et eodem modo de quocunque alio voto: etiam ad carnalem copulam non pertinente. quo ad copulam autem maritus & vxor sunt pares cap. Gaudemus. de diuor. & etiam quo ad ea quae. copulam concernunt. vt vir non potest vouere quod dor miet indutus vestibus: nec potest vouere abstinem tiam per quam non possit mulieri reddere debitum. E licet vir mulieri consenserit: potest tamen votum mu lieris reuocare, licet interdum male agat: nonnum quam bene / quando scilicet est rationabilis causa voti soluendi. ratio est, quia est caput mulieris. Sic abba est caput religiosi: & magis est religiosus subiect abbati, quam mulier viro. xii. qui. i. Non dicatis. Et propterea recte dicit glossa in dicto capi. Noluit, quod abbas potest reuocare votum quod religiosus emisit ante monachatum.
⁋ Quinto, filiusfamilias non potest vouere aliquid quod sit contra regimen domus & familiae nisi ex consensu patris: praeter votum religionis.
⁋ Sexto, impubis non potest faci re votum religionis etiam cum facultate patris quam tuncunque prudens fuerit. de regula. cap. i. lib. vi. vbi ille qui ante. xiiii. annum fuerat professus licite poterat redire ad saeculum. potest enim pontifex talem contractum irritare. & quamuis iste sit prudens: ne tamen alii iuuenes passim circunveniantur a religiosis: permitti non debet.
⁋ Octauo & vltimo nec abbates possunt aliquid vouere: per quod preiudicium in suo officio generetur: sine permissione suorum superiorum xviii. qu. ii. Abbates. Non sic intelligas quod cum facultate superiorum possint etiam tale votum complere: sed sic, in casu ambiguo de praeiudicio coenobii imploranda est superioris permissio. Vbitatur: an iuramentum plus obliget iurantem ad praestandum id quod iurat quam votum. Respondet beatus Tho lmas Secunda secundae / quaest. lxxxix. art. viii. quod plus obligat votum. Cuius rationes sunt nam iuramentum interdum fit homini: votum autem soli deo: igitur obligatio voti est maior. Alia ratio. obligatio voti nascitur ex fidelitate quam dec debemus: vt scilicet ei promissum soluamus: obl gatio autem iuramenti ex reuerentia quam ei debemus, ex qua tenemur verificare illud quod per nomen eius promittimus. omnis autem infidelitas irreuerentiam continet. sed non conuertitur. videtur enim infidelitas subiecti ad dominum / esse maxima irreuerentia. Rationes istae non concludunt, non prior. nam loquimur de iuramento quo aliquid iuratur deo: vtpote iurando quod profitebor religionem quenadmodum si illud vouerem. ponamus semper caetera paria / hoc dempto quod vnus iurat se facturum a. & alter id idem, vouet. Nec secunda ratio concludit, quia sicut votum nascitur ex fidelitate quam deo debemus: vt ei promissum soluamus: sic etiam iuramentum ex eadem fidelitate oritur. Ex fidelitate autem quam debeo deo de voto / teneor seruare iusiurandum meum licitum, nec obstat quod in transgressione iuramenti irreuerentia fiat deo. sic enim fit in transgressione voti. Praeterea, possibile est transgressorem voti habere fidem rectam in intellectu / sicut non implentem iuramentum. ergo non est maior infidelitas in transgressione vnius quam alterius. An autem infidelitas quaelibet irreuerentiam dei exuperet: nunc non inquiro.
⁋ His rationibus euacuatis arguitur contra conclusionem. B. Thomae. Omnis ratio obligationis in voto / manet in iuramento: & additur aliquid aliud. ergo iuramentum non minusi immo magis obligat quam votum. Antecedens patet de intentione obligandi: & cum hoc assumitur nomen dei in testimonium. ergo quaecumque ratio obligationis est in voto: illa. & aliqua alia est in iuramento, non minus igitur obligat: immo plus. Praeterea, iuramentum metu extortu tenet: votum aute metu extortum non tenet. ergo plus ligat iuramentum quam votum probatur consequentia: quia si votum esset maius vinculum quam iuramentum spotaneum: votum magis obligaret quam spontaneum iuramentum: & coactum votum magis obligaret quam coactum iuramentum.
⁋ Propterea teneo quod iuramentum plus obligat quam votum caeteris omnibus paribus, non tamen habet consuetudo sic iurare ob euitandum periurium. Sed prudens in casu licite iurare potest. sicut deus per semetipsum iurauit. Genesis. xxii. & secundum Apostolum ad Hebraeos vi. omnis controuersiae finis ad cosummationem est iuramentum. ergo cum ei plus stetur quam voto tanquam fini controuersiae: plus obligat. & eius praeuaricatio est cau tra praeceptum primae tabulae: non autem praeuaricatio voti. Ex isto sequitur quod si prudens iuret deliberate se religionem professurum, quod est sibi licitum: non minus / immo magis coram deo est obnoxius suum iu ramentum implere, quam hoc ipsum vouens.
On this page