Quaestio 2
Quaestio 2
An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit
⁋ Distinctionis Trigesimae octauae Quaestio Secunda. Ecundo circa hanc votorum materiam quaeritur: An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens in tendat se obligare ad seruandum illud quod promisit. Intendimus quaerere de illo qui promittit se facturum a. sine intentione formali se obligandi, hoc est non cogitando de obligatione: an dicatur obligatus sub poena peccati ad illud faciendum: & an hoc ad votum sufficiat. Et hincinde est difficultas, quam Ricardus Middiltonus tenet problematicam: sed mihi non placet.
⁋ Propter ea pro quaestione soluenda ponitur haec con- clusio. Homo tenetur nudum pactum licitum & honestum seruare sub poena peccati. Nudum pactum voco quod nec fide nec iureiurando est vallatum: sed simplici pollicitatione. Probatur conclusio. Pacta enim legitima quae neque dolo malo / neque aduersus leges / neque quibus fraus alicui fiat, facta sunt / seruabo: ait praetor. litur. de pactis. l. Iuris gentium. s. Ait praetor. & nollet praetor haec seruare nisi contraueniendo esset turpe & vitium. igitur. Insuper per dictum vulgare Omne promissum licitum & honestum ex ore fide lis cadit in debitum. Vulgo quoque dicitur. Verba ligant homines: taurorum cornua funes. Tertio, si homo non teneretur seruare promissum: laberetur in extremum veritatis, scilicet mendacium: quod Aristoteles quarto Ethicorum vitium asserit. Praeterea non poterit aliter constare de intentione hominum: si liceat sine peccato resilire ab honesto promisso ad nutum.
⁋ Secunda conclusio. aliqua potest esse transgressio nu di promissi, quam homo praeteriens / mortaliter peccat. Probatur conclusio, nemo est excommunicandus nisi pro mortali. xi. q. iii. cap. Nemo episcoporum. sed pro transgressione nudi pacti aliquis pon excommunicari. capitu. Antigonus. de pactis. vbi dicitur. Aut inita pacta suam obtineant firmitatem: aut conuentus si se non cohibuerit ecclesiasticam sentiat disciplinam. Praeterea arguitur ad idem. Aliqua potest esse promissio boni notabilis: a qua si quis sine causa labatur, mortaliter peccabit. Nam praeterire promissum sine rationabili causa est peccatum: in re modica veniale: in magna mortale. sicut in furto magno & paruo. si enim homo intendat non seruare promissum: sed fallere promittendo peccat. sed non tenetur seruare promissum: sicut in voto vel iuramento: nisi alter aliquam iacturam ratione illius promissionis incurrat: puta quia confidebat in te promittente: nec prouidit sibi de libris, lignis, equo, vel huiuscemodi: vnde patitur iacturanquare teneris ei succurrere: cum ei occasionem damni dederis.
⁋ Insuper arguitur ad vtramque conclusio nem simul, probando quod transgressio promissi sit peccatum, non curando de mortali vel veniali. sufficit enim quod sit peccatum in genere. patet hoc. xii. q. ii. cap. Quicumque suffragio. & quaest. v. cap. Quia Ioannes. & expressius ex loanne Chrysostomo, vt citatur. xxii. qui. v. ca. luramenti. vbi sic habetur. Et ideo dominus inter iuramentum & loquelam nostram nullam vult esse distantiam. quia sicut in iuramento nullam conuenit esse perfidiam: ita quoque in ver bis nostris nullum debet esse mendacium. Sed di cis. illud non concludit. quia illic loquitur de mendacio & periurio. & notum est vtrumque illorum es se peccatum. modo promittens aliquid de futuro, intendens facere quod promittit: non facit menda cium. Ex his nudum pactum siue nudam promissionem reor esse obligatoriam sub poena peccati mortalis vel venialis, nisi rationabilis causa non in plendi promissi occurrat. Prudentis autem est mutare consilium in causa rationabili. vt prolixe declarat Ioannes Cassianus in collatione abbatis loseph.
⁋ Contra hanc conclusionem argu mentor. promittens se professurum religionem: & non intendens se ad hoc obligare, non vouet. igitur conclusio falsa. assumptum ostenditur per capi. Literaturam. de voto. vbi est casus de perterrito mortis pauore / proponente animo quod aliquam do religionis habitum esset suscepturus. illic pontifex conclusit quod si non sit amplius processum in voto non tenebatur profiteri religionem. Vbi dicit glos. in verbo (proponens in animo) Non tamen animo obligandi: nec firmiter hoc proponendo seu eligendo. & nemo se obligat nisi qui animum habet obligandi.
⁋ Respondetur neglecta glossa & canonistis, quia ca. aliquid ex artibus praesuper ponit ad hoc vt explicetur: dicam quam facillime pos sim. Ex textu Literaturam. nihil aliud concluditur nisi quod ille timore perculsus dicebat, non diu hic morabor. proponens in animo quod aliquando religionis habitum esset suscepturus. quae verba expositione indigent. Propterea sic dico. cum votum sit actus voluntatis: & voluntas non feratur in incognitum: praesupponit vnum actum intellectus vel plures. hoc est, tam notitias apprehensi uas quam iudicatiuas, & discursum. syllogisat nanque prudens antequam votum emittat: pericula mundi & eius instabilitatem apprehendit: & ita iudicat. quan obrem proponit deo seruire: & putat se posse melius hoc facere in religione quam extra religionem. tunc cogitat de religione: & iudicat sibi vtilius fore profiteri religionem quam manere in saeculo: sed adhuc non vouet: quia nullum actum voluntatis habet: & voluntas est libera tam contrarie quam contradictorie, stante quocumque intellectus iudicio: nullum enim imperium in intellectu cum aliis pono. Secundo vbi voluntas habet suum actum, scilicet proponit profiteri religionem: hoc est, habet homo intentionem profitendi religionem: vult tamen seruare se liberum ab obligatione, & tenere se non obligatum adhuc quousque amplius excogit tet: adhuc nullo modo votum emittit. & illud est proponere de quo est sermo in capitu. Literaturam. pro cuius intelligentia haec dicimus. Declarto quod illud proponere non obligat proponentem. Nonne vides quod homo proponit surgere tota aestate hora quarta vel tertia: & aliis dicit se intendere hoc facere: quo non obstante si non surgat hora quarta, quando etiam bene potest: nemo iudicat eum male agere? Breuiter( proponere) nescio melius explicare quam sic. homo intendit aliquid facere, vel habet velle aliquid faciendi: sed in tendit explicite vel implicite se ad hoc non obliga re. hoc est, vult tenere libertatem obligationis penes se: cum hoc sit in facultate sua. Huic ergo proposito homo contrauenit sine peccato. & iste est casus capituli Literaturam. Canonistae autem secundum hoc debent explicare seu, vt dicunt / figurare suum casum: & sic totum in recitatione elucidabunt. Tertio, homo in endit se ad hoc obligare formaliter vel effectuali ter: siue verba exprimat siue non. & hoc est vouere. & si nullum signum exterius super hoc faciat, est pro missio interior deo nota: & homo obligatur suum votum in plere: nisi voluntas imperet aliquod signum exteri vt vocem, scriptum, vel nutum, quod signum sensibile est nota promissionis interioris: vel promissio exterior, non refert. Declaro illd quod dixi (formaliter vel ef fectualiter) quia expressione vlteriore eget. Formaliter / quando homo intendit actualiter se ad hoc obligare, vel actu vouet. Virtualiter autem vel effectualiter, quando homo taliter iudicat, & vult promittere sicut alii qui ad vota se obligant. vt diximus de matrimonii contractu.
⁋ Ecce votum ad quod per duos vel tres gradus fit consensus. primo per apprehensiones & iudicia intellectus / quod bonum sit religionem profiteri: ita vt omnes operationes intellectus vnum gradum faciant. propositum voti est secundus gradus: & deliberata promissio est votum psum. potest enim esse actus indeliberatus circa materiam voti. Vbitatur. An vouens profiteri religionem debeat statim suum votum adimplere: & non super hoc mature de liberare.
⁋ Secundo dubitatur: an vouens assume re religionem, statim exiens satisfaciat suo voto. Respondetur ad Primum. vel homo idoneus religio ni promittit in certo tempore profiteri religionem & tunc debet adimplere ante finem temporis prae fixi. si enim tempus illud labatur sua negligentia / peccat: quia non debet tardare reddere domino deo promissa. Vel non ponit terminum sed moratur i saeculo, vt magis postea in religione vel in vinea domini proficiat: quia fortasse non potest in religione bonas artes addiscere, intendens cum religio sus erit alios docere: & vt prosit: dummodo mane at cum statu salutis extra religionem, non peccat Et licet peccet votum differendo quousque in idoneus religioni reddatur / peccando per omissionem sufficit ei poenitere quod suum votum distulerit: sed tunc non obligatur: quia si haec conditio quae nunc est praesens, affuisset ab initio quando vouebat: nem fuisset proprie votum. Quia autem aliquis successu temporis reddatur inidoneus religioni qui in iuuenta erat idoneus: ostendo sic. contingit quod in morbum chronicum incidat: in debilitatem stomachi: verti ginem, vel senium. & tunc erit religioni in grauamenuon potens cum aliis ieiunare / surgere ucctu: & si milia agere. & per consequens erit occasio caeteris non seruandi rigoris monastici: & vita eius notapilissime praeripietur seu breuiabitur. in saeculari autem vita bene viuent, quare tali sufficit habere dispensationem sui voti. Non est idem immo longe differt / si fuisset religiosus. talem nanque oportet in coenobio permanere, & facere quod possit. ac ei condescendetur in ieiunio, matutinis nocturnis, & similibus. mala enim induceretur sequela & religionis eneruatio: si permitteretur egredi. nam tantum humanitatis ei impendetur in religione quantum extra eam. & cum actualiter sit mortuu sciuiliter: nontredibit amplius ad saeculum. Etiam ingrediens coenobium in iuuentute acquirit habitum rigide & strenue viuendi in religione: ita vt nunquam futurus sit tam inidoneus quin regulam seruare poterit: non autem senex ingrediens. sicut arbor tenera etiam curua suapte natura / potest sic flecti vt erecta sem per maneat: non autem iam indurata. sic est in proposito.
⁋ Ad secundam dubitationem respondetur quod talis coenobium ingrediens potest multifa tiam se habere. vel vouet ingredi vt exeat: & haec est illicita materia voti. vel vouet ingredi, de egressu nihil cogitando: vel si cogitet, nullum actum voluntatis super egressu habet: & sic tenetur ingredi. sed si religionem suis humeris imparem inueniat, potest exire: nec erit vllo modo apostata vel peccator: quia secundum legem communem datur vnicuique tempus probationis vt experiatur an velit in religione persistere, nisi accideret casus quo esset aliis occasio scandali in bona religione. Vel est in tentio eius manere perpetuo in religione: vel duntaxat ad tempus pro sumenda probatione. & faci le est consequenter dicere.-
On this page