Quaestio 5
Quaestio 5
An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus
⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Quinta. Liqua inam de voto in generali tetigimus, & obiter aliqua de religiosis. deinceps tria inuestigabo. & primo, An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum uaml& ex consequente quo ad prae imium praeferendus. In primis videamus quid sit religio: & status saecularis: ne videamur vmbratice in aequiuoco laborare. Terminus religio interdum pro metu capitur. vt apud Virgilium. lam tum relligio pauidos terrebat agrestes Dira loci. vbi Seruius. Religio, inqut. i. metus ve sollicitudo, ab eo quod mentem religet. inde dies religiosi infames vel infausti dicti sunt. Aliquando sumitur pro superstitione. quo modo religiosus dicitur qui nimia & superstitiosa religione se alligat. Terentius. Vt stultae & miserae omnes sumus religiosae. Alio autem modo religiosum vocatur illud quod ob sanctitatem aliquam remotum ac sepositum est a nobis, a relinquendo dictum. vnde Virgilius in. viii. Est ingens gelidum lucus prope Ceretis amnem Relligione patrum late sacer: vndique colles Inclusere caui & nigra nemus abiete cingunt. Lactantius lib. iiii. religionem a religando dictam asserit. Augustinus vero lib. x. de ciuitate dei a reeligendo religionem deducit. Prima acceptio est nobis aliena cum secunda: sed tertia peculiaris.
⁋ ltaque tertio modo capiendo religionem vel religiosum a religando, trifariam accipitur. Vno modo latissime vt omnem christianum includat. & vocatur christiana religio apud loquentes. vt in cap. Pro humani. de homi. lib. vi. sicut in lege Mosaica de comedendo agno paschali dicitur Exodi. xii. Haec est religio phase. & Numer xix. Haec est religio victimae quam statuit dominus.
⁋ Secundo modo capitur religio pro eis qui realiter honeste viuunt, siue sint saeculares / siue clerici / siue quicumque alii. & sic apostolis vocabat se pharisaeum secundum certissimam sectam religionis Hebraeorum. Actuum. xxvi. & lacobi. i. scribitur. Religio munda & immaculata apud deum & patrem, haec est: visitare pupillos & viduas &c. Et Actuum. ii. Frant autem inHierusalem habitam tes ludaei / viri religiosi / ex omni natione quae sub caelo est. qui tamen omnes erant saeculares. & sic vocamus sanctum Ludouicum Regem: & magistrum nostrum Standoncle Mechlinianum, religiosissimos viros.
⁋ Tertio modo capitur religiosus pro illo qui aliquam e religionibus approbatis ab ecclesia profitetur: & vestes a saecularibus distinctas habet. Ex quo patet quod religio secundo modo est optima inter has acceptiones: quia in se bonitatem includit: & malitiam excludit. Tertio autem modo dicta religio bonitatem & malitiam non recusat. Saecula rem tot modis oppositis possumus accipere per re gulam topicam. Quot modis dicitur vnum oppositorum: tot modis dicitur & reliquum. sed capimus opposito modo ad tertiam acceptionem: ita vt quemlibet non religiosum religione vulgari saecularem appellemus. Videmus enim aliquos immo plurimos religiosos suarum professionum praeuaricatores: qui putantur a sapientibus esse in periculosissima sorte viuendi: nec putantur consequi salutem viuendo vt viuunt. alii autem bene viuunt.
⁋ His praemissis pono conclusiones sequentes: quarum Prima est. Status religionis siue conuentus religiosorum in quo fratres religiose viuunt / est securior ad merendum & peccata vitanda: quam status saecularis & mundanus. Probatur conclusio. Nam in saeculo plurimum in auaritia peccatur / vendendo / emendo / & in multis aliis contractibus: & crebro non est alieni restitutio. ergo ille status in quo homines se talibus accommodant est periculosus. peccatur item in luxu & in superbia vitae, secundum illud primae Ioannis. ii. Omne quod est in mundo: est concupiscentia carnis, & concupiscentia oculorum, & superbia vitae. Qua de re Baptista in vita Ludouici Morbioli ita cecinit. Ambitiosus honos: & opes: & foeda voluptas Haec tria pro trino numine mundus habet. Hae sunt praecipites furiae quibus vritur ardens Orcus: & in terram seminat omne scelus. Ab his autem tribus in bona religio ne cauetur: & contra ea vouentur tria contraria: cum contraria contrariis curentur. Contra superbiam: propriae voluntatis in manus alterius renunciatio. Contra concupiscentiam oculorum, hoc est auaritiam: paupertas. Contra carnis concupiscentiam vouetur castitas.
⁋ His suppositis arguitur sic. Datis duc bus statibus vel viis / de caeteris non curemus: status ille est securior & melior qui relinquit omnia illa penitus in quibus passim peccatur: quam status ille qui haec non relinquit: sed permittit: sed sic est de statu religionis respectu status saecularis: vt ad oculum videmus. igitur. Insuper si status religionis non esset melior statu saeculari: imprudentes essent viri deserentes saeculum & manentes in reli- gione. hoc autem ab omnibus habetur falsum. & consequentia patet: quia non deberent homines sic mundum deserere & ad religionem volare si status saecularis esse potiorTertio oculatissimi patres has religionum cisternas foderunt vt homines prudenter & caute ad patriam ducerent. ergo status religionis statu saeculi est perfectior. Quarto arguitur sic. beneficiatos saeculares in simo nia: beneficiorum pluralitate: prodiga fructuum ecclesiasticorum dissipatione: & male suis officiis incumbendo peccare videmus. milites / mercatores / agricolas / & omnis sortis homines videmus pro terris aut possessionibus litigantes / fraudulenter crebro & non fraternali ter: incidentes in adulteria: nam luxus plurimi sunt cogniti. & ab his omnibus in bona religione cauetur. Praeterea dicit Petrus Blesensis. Si paradisus est in terris, est in religione aut in studio. in religione vtrumque habebis. cui enim plus ocii datur studendi quam religioso a tumultu saeculi segregato? Literas autem Maro in primis elegit cum in secundo Georgicorum inquit. Me vero primum dulces ante omnia musae, Quarum sacra fero ingenti perculsus amore, Accipiant. Religio sus itaque sacrae scripturae intendit quae eum mores & sapientiam docet. dicit namque Apostolus ad Romanos xv. Quaecumque scripta sunt / ad nostram doctrinam scripta sunt: vt per patientiam & consolationem scripturarum spem habeamus. Et Esaiae. xlviii. Ego dominus deus tuus docens te vtilia. & ad Hebraeos. iiii. Viuus est enim sermo dei / & efficax / & penetrabilior omni gladio ancipiti. & Psalmographus. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. psal. cxviii. Et psal. xviii. Desiderabilia super aurum & lapidem praeciosum multum: & dulciora super mel & fauum. Apeccato siquidem sacrae scripturae lectio praeseruat. vnde rex & vates dicebat. Me expectauerunt peccatores vt perderent me: sed non praeualuerunt, quia testimonia tua intellexi. & psal. xxii. Posui in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. sacrae scripturae lectioni intendens. Nunc vitas patrum religiosus reuoluit vt eos imitari conetur: nunc casus conscientiae sapientum perlegit: vt mentem suam & aliorum purget: horis statutis hymnos & dei laudes hilariter depromit: & mente in caelum rapitur: nunc in cellula orando cum deo mussitat. sic sancte occupatus / a fluctibus saeculi prorsus est semotus. parce in refectorio comedit & bibit: modico quoque somno indulget. Ecce boni religiosi vitam: vel pauca exercitia quibus sese in vita occupat. Longe autem ab his diuersa in saeculo eueniunt. quare conclusio vera, scilicet quod status religionis in qua regula a fratribus seruatur, est statu saeculari securior & longe praestantior.
⁋ Secunda conclusio. Multi in sae culo saluantur. patet. nam aliqui sunt boni laici & plures comparatiue: sacerdotes quoque paucis contenti, verbo & exemplo vitae alios instituentes & aedificantes: casti, non auari: nec aliis vitiis irretiti. qui existentes in mundo, mundum non curant: sed legem dei quaerunt & quaesitam obseruant.
⁋ Tertia conclusio. Multi sunt religiosi vulgares in periculoso statu ex sua culpa viuentes probatur sic. multi illorum non obseruant regulas quas vouerunt: sed sunt religiosi mathematici & habitu. malitia autem non prouenit a regulis: sed ex eorum culpis. Hinc beatus Augustinus scribens ad Vincentium Donatistam dicit. Sicut difficile sum expertus meliores quam qui in monasterio profecerunt: ita non sum deteriores expertus quam qui in monasterio defecerunt. & citatur. xlvii. dist. c. Quantum libet. Hi cum vouerint paupertatem, obedientiam cum castitate, sae culum deserentes: iterato more canum ad vomitum redeunt & ad saeculum. Sed vt dicit Eugenius papa, & recitatur. xvi. q. i. c. Placuit. Sicut piscis sine aqua caret vita: ita sine monasterio monachus. Porro coenobio relicto saeculo sese ingerentes non relinquunt sindonem cum illo qui Christum instante passio ne sequebatur: non hydriam cum Samaritana: non rete cum petro: non telonium cum Matthaeo: non pallium cum Ioseph aegyptiacae mulieri: sed conantur ab itinere ad terram promissionis redire ad aegyptum, & comedere carnes more recalcitrantium Hebraeorum: qui vt scribitur Numeri. xi. dicebant. Quis dabit nobis ad vescendum carnes? recordamur piscium quos comedebamus in aegypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, & pepones, porrique, & cepe, & allia. Anima nostra arida est. nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. Isti moraliter sunt religiosi Aegyptum. i. mundum relinquentes: ad religionem locum poenitentiae & arctitudinis pergentes vt ad terram promissionis: hoc est ad paradisum caelestem perueniant. in qua religione manna manducant, hoc est deuotionem sacrae scripturae: & ea quae in conclusione praecedente citauimus. sed hoc isti contemnunt: carnes desiderant, hoc est carnales delicias in mundo. Haerbae autem frigidae quae tanquam salsamenta eis dabantur, frigiditatem deuotionis, & spiritualis laetitiae significant: quae cum illis carnalibus voluptatibus miscetur. potri, cepe, & allia suapte natura calida appetuntur, quae choleram & auaritiae ardorem generant. Anima est arida charitate & deuotione: nec sapit ei dulcedo sacrarum literarum. sicut palato non sano cibus optimus est poena quam sano est suauis. hinc dicitur Prouerb. xxvii. Anima saturata calcabit fauum. more febricitantis contraria sanitati affectantis. Isti namque febribus calidis simis laborant: & contraria suae saluti petunt. Postquam autem dominus dedit eis carnes coturnicum, quid secutum sit litera sequens in fine cap. natrat dicens. Adhuc carnes erant in dentibus eorum: nec defecerat huiuscemodi cibus: & ecce furor domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis. vocatusque est ille locus sepulchra concupiscentiae, ibi enim sepelierunt populum qui desiderauerat carnes. Sic isti religiosi in concupiscentiis carnalibus & ardoribus crebro in saeculo moriuntur: & in statu horrendo egrediuntur: & potissimum qui aliis praesunt: vestiti tanquam sponsi de thalamo progredientes cum mutatoriis vestium, more Naman Syri: magna clientum multitudine stipati. vt non patres monasteriorum: sed domini castrorum videri possint: non rectores animarum: sed principes prouinciarum: tumultus aulicos sub vmbra defensionis bonorum coenobii sectantes: & ad regia consilia non vocati properantes: cum tamen deberent saluti suae & suorum consulere. sed religionem facto docent esse saeculo postponendam: & in suum miserandum exitium / praecipites ruunt.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Religio christiana est necessaria ad salutem. status religionis non est necessarius ad salutem: ergo sta tus saeculi non est religioni postponendus. Respondetur si status religionis christianismum excluderet /- argumentum concluderet: sed ipsum includit cum aliquibus adminiculis quae ad finem intentum in christiana religione maxime conducunt: ad quae noluit dominus obligare omnes: sed consilium dedit. Religio autem christiana est cuilibet necessaria ad salutem: & illam seruare sufficit. alia autem factitia / non est necessaria ad salutem.
⁋ Secundo arguitur. status religionis est vna methodus in religione christiana inclusa. sed difficilius est per illam methodum incedere quam per totam religio nem christianam, quod ostenditur ad oculum in via materiali nam facilius est multo incedere sine errore in via regia inter Parisios & Lugdunum, quam capere methodum licet paulo breuiorem. Et patet a signo. nam multi damnantur in religione qui fuissent in saeculo saluati. Respondetur. Religio non est exclusa a religione christiana / sed consuita: & est methodus breuis ad terminum ad quem / scilicet patriam ducens. Et licet difficilis & angusta sit in principio: tamen lata est via & tranquilla in fine: muros habet & septa: arcens incolam ne ad dexteram vel ad sinistram cadat: nisi quis ex stultitia sua muros frangat. In via autem regia ob diuites transeuntes sunt fures / latrones / & sicarii viri belial: bona fortunae, vt aurum / argentum: pulchra supellex: mulieres pulchrae: daemones & caetera id genus modo stra ad vitium allectiua. Licet vero sint verbi diuini declamatores, populum ad bonum inuitantes sic vt prudens mercator securus incedere possit: tamen multi sunt imprudentes qui illaqueantur: & terminum non attingunt. Et conceditur illud quod in argumento tangitur, quod aliqui religiosi sunt damnati / qui in saeculo fuissent saluati. sicut enim auis inclusa in bona cauea non exponitur praedae auibus rapacibus, vt auis vaga in aere: sic est de religione & saeculo.-
⁋ Tertio arguitur. Aliqui in saeculo saluantur ex omni hominum genere, vt dictum est in secunda conclusione: sed difficilius est illis bene viuere extra religionem qui in religione: ergo plus merentur. ergo melius est manere in saeculo quam in religione. Respondetur concedendo totum argumentum caeteris paribus. sed status ille est periculosior: & per consequens alius praeferendus est a prudente.
⁋ lam vidimus quonam pacto possit quis viuere tam in teligione qui in saeculo: securius tamen in religione / in qua bene viuitur secundum institutum coenobii. & sic non est idem de religione & saeculo: quod di parua methodo & via regia. multi tamen sunt religiosi male viuentes / proprietarii / inobedientes, & regulas quas professi sunt non seruantes: vt ex dicendis latius patebit.
On this page