Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Sexta. Ecundo circa hanc materiam quaeritur, & est quaestio sexta in materia votorum. an status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium. Per statum officium / & modum viuendi intelligo. de vocabulis enim non est curandum. hoc di co quia status secundum leges diuiditur in libertatem / ciuitatem, & familiam: secundum quem est maxima capitis diminutio: media, & minima. vt patet in. litr. de capitis diminu. l. fi. S. i. ii. &. iii. Et secundum hoc aliqui volunt dicere statum debere esse perpetuum.

⁋ Pro solutione quaestionis pono ali quas conclusiones: quarum Prima est. Aliqui sunt sta tus viuendi vel operationes magis stantes cum salute animae quam aliae. patet. nam piscator / & agricola de cuius sorte Virgilius dicit, At secura quies & nescia fallere vita. est in perfectiore statu quam aduocatus, cau po, negociator, vel miles in bello. igitur.

⁋ Secunda conclusio. Aliqui sunt status perfectionis. probatur sic aliqui sunt status siue modi viuendi vel dispositiones, in quibus homines melius viuere solent quam in aliis. & isti dicuntur ab aliquibus status perfectionis in quibus homines obligant se cum aliqua solemnitate ad deo seruiendum: vt sunt episcopi & religiosi. propterea Dionysius. v. cap. caelestis Hierarchiae attribuit perfectionem episcopis tanquam perfectioribus. & in. vi. capite eiusdem libri attribuit perfectionem religio sis quos monachos vocat, vel therapeutas. i. deo famulantes: tanquam perfectis. sed quamlibet bonam conditionem viuendi, quaiis est virginitas, viduitas, & coniugium, statum vocabo: tum quod de nominibus non refert. tum quod hoc est in communi vsu. nam vocamus statum virgineum &c. In super perfectio ab aliquibus diuiditui in perfectionem acquirendam: & in perfectionem acquisitam. prior religiosis: posterior episcopis conuenit.

⁋ Tertia conclusio. Status episcoporum saecularium est perfectior quam status religiosorum. probatur haec conclusio. nulli licet a maiore statu ad minorem trans ire: bene autem ediuerso: quia hoc esset retro aspice re. sed potest aliquis transire a statu religionis ad statum episcopalem. vt dicitur. xviii. quaest. i. c. Statutum. Haec conclusio etiam probatur per ca. Licet. de regula. & per e. Veniens. de renun.

⁋ Contra hanc tertiam conclusion eim arguitur, probando quod status religiosorum sit statu episcoporum perfectior. & hoc sic. Episcopi fluctibus saeculi exponuntur: & sunt in maiore discrim ne salutis ram in collatione beneficiorum quam in administrandis bonis ecclesiae quam religiosi. & cu splendide comedant, & in societate sint saecularium virorum: in maiore sunt periculo perdendae castitatis quam religio sus simplex.

⁋ Respondetur. argumentum sufficienter concludit religiosos esse in securiore statu bene viuendi quam sint episcopi nostrae tempestatis propter illa & similia quae in argumento tanguntur. Quia autem dicantur episcopi esse in statu perfectionis acquisitae: expositione indiget. nam multi eorum paruam habent perfectionem acquisitam. vtinam haberent charitatem infusam. Religiosi autem sunt in statu perfectionis acquirendae. i. sunt de statu illo in quo adhuc sunt sub modio: in quo laborant pro acquisitione perfectionis. Ad hoc autem vt episcopi bene pra sint, praerequiritur quod virtutes habeant ad hoc vt ponantur super candelabrum. Ex quo sequitur quod aliqui sunt in statu perfectionis acquirendae nominaliter & non in statu perfectionis acquirendae participialiter. sicut obligator concedit vnam propositionem concedendam nominaliter, vt hanc, homo est asinus, si convertatur cum hac, deus est: quae non est concedenda participialiter. Esse ergo in statu perfectionis acquirendae non est esse in via qua propinquem magna perfectio acquiritur: sed est virum esse astrictum perpetuo ad cultum diuinum, cum quadam solennitate. Vnde Ioannes Gerson circa finem primae partis sic inquit: Religiones huiusmodi factitiae satis improprie & abusiue & forsitan arroganter dictae sunt status perfectionis, quod verum est. nam contingit homines imperfectissimos tales ordines profiteri. modo non propter perfectionem acquirendam, sed acquisitam debet dici status perfectionis. Et infert. propterea melius nominaretur via quaedam, instrumentum vel dispositio ad perfectionem acquirendam. nam sicut iuuat quosdam ad perfectionem verae religionis Christianae: sic multos impedit atque percipitat: quos tutius fuerat in saeculo remansisse. Sic ille. Quo fit vt aliquis sit in proxima via acquirendae perfectionis, qui non est in statu perfectionis: & ediuerso, quod significatur per parabolam, Matth. xii. recitatam, de duo Pus filiis quorum alter dicebat se operari in vinea & non operabatur. alter dicebat se non operari & tamen operabatur. Vel sic. Vnus solenniter fe obligat ad hoc: non alter.

⁋ Secundo arguitur, quod scribitur Matth. xix. Si vis perfectus esse vade & vende omnia quae habes, & da pauperibus. id adimplent religiosi: non autemepiscopi: qui possunt habere proprium. xii. quaesti. i. ca. Episcopi. & distin. xxiiii. huius diximus. Respondet beatus Tho. in secunda secundae quaest. clxxxiiii. quod non consistit essentialis perfectio in renunciatione actuali bonorum fortunae: sed est perfectionis instrumentum. Alio modo potest considerari secundum praeparationem animi: vt scilicet homo sit paratus omnia distribuere pauperibus si opus fuerit. & hoc directe pertinet ad perfectionem. ad hoc autem maxime tenentur episcopi pro salute sui gregis.

⁋ Tertio arguitur. status religionis ad vitam contemplatiuam ordinatur: status autem episcoporum ad vitam actiuam. modo vita contemplatiua vitae actiuae praestat: vt perbelle philosophorum princeps decimo Ethicorum docet. Respondetur concedendo quod vtraque vita est bona: vt patet per responsionem Christi. sed contemplatiua simpliciter est melior. itamen vita actiua contemplatiuae vitae non aduersatur: sed ad eam disponit, dicente Gregorio sexto Moralium. Qui contemplationis arcem tenere desiderat: prius se in campo per exercitium operis probet. Et non solum ad contemplatiuam disponit: sed cum ipsa stat. Potissimus autem actus vitae contemplatiuae est speculatio & notitia dei: considerando eius bonitatem, excellentiam, & magnitudinem. Secundarius actus est in consideratione creaturarum in quibus relucet dei immensitas & bonitas, secundum illud Apostoli ad Romanos primo. Inuisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Modo isti actus intellectus, operationibus exterioribus circa proximum vel actibus illos exteriores impantibus non aduersantur. multi enim actus possunt simul esse, vnus in intellectu, & alter in voluntate: vel plures actus in eadem potentia. quare tempore quo episcopus exercet se circa actus vitae actiuae, potest etiam actus vitae contemplatiuae elicere.

⁋ Quarto arguitur. Ex hac tertia conclusione sequitur quod si aliquis voueat profiteri religionem: & antequam profiteatur eligatur in episcopum, is posset episcopatu assumere, religione neglecta. consequens est falsum, vt ostenditur per Romanu pontificem in ca. Per tuas. de vo. vbi eit casus rotundus de prius vouente, & postea ad episcopatum electo. consultus Romanus pontifex dicebat. Nos igitur. ti di. consulimus, vt si tuam sanare desideras conscientiam: regimen resignes ecclesiae memoratae: ac reddas altissimo vota tua. Dicis. pontifex subiungit. Quia si capitulum Geben. ecclesiae te postmodum canonice duxerit eligendum: electionem recipere poteris de te factam. Et ita voto quod est vnum bonum, fuisset aliud bonum superadditum, & per consequens totum bonum. Contra hoc non soluit argumentum. nam capitulum non tenebatur postea eum eligere: & ideo pontifex consuluit ei episcopatum relinquere pro voto adimplendo. ergo exposuit eum periculo maioris boni amittendi pro minore bono obtinendo, nec episcopatus est sta tus perfectior religione: quia si esset perfectior: iste de quo est sermo non deberet dici voti transgressor: cum illud adimpleat in meliore. per. c. Scripturae. de voto. & per. c. Peruenit. de iureiuram. Non valet solutio Hostiensis quod non erat eligibilis, quia erat in peccato mortali ob transgressionem voti: nec assum: psit religionem in tempore praefixo. Non enim video quod mortale peccatum impediat quempiam eligi ad praelaturam. etiam pro illo mortali poterat ei imponi poeniter tia: & sic eligi. vt in ca. i. de voto. li. vi. Pan. autem di cit. Si vouens consensit electioni principaliter propter deum & vt magis mereatur: tunc non tenetur renun ciare episcopatui. sed si consensit vt praesset & nor magis mereatur: tenetur episcopatui renunciare. Hoc non valet. Nam primo, poterat facile ille electus asi sumere bonum propositum. secundo, cum esset electus a capitulo, & consuleret pontificem quid opus esset facto: signum erat bonae conscientiae: & pontifex debuit pra sumere in meliorem partem etiam si se non consuluisset: & de hoc sciuisset aliunde quam ab illo electo.

⁋ Dico ei go: quod sicut pontifex definiuit: ipse tenebatur religio nem profiteri vt vouerat. Et quando dicitur, fauore populi professus potest extrahi de coenobio ad episcopatum. xviii. quaesti. i. c. i. ergo a fortiore eligi ante professionem. Nego hanc cosequentiam: & negationis ratio est: quia vbi est factus episcopus, tenetur seruare tria essentialia vota religionis. xvi. quaest. i. De monachis. paupertatem, obedientiam regulae quam professus est, & continentiam: & etiam habitum religionis. signum nanque fastus est in aliquibus religiosis in habitu dispesationem petentibus, vt eum subter tunicam deferant. licet silentio, ieiunio / & aliis cerimoniis coeno bii non sit astrictus: quia illa statui pontificio repugnant. sed tria essentialia vota pontificatum ornant. & perficiunt. & sic habebit duo opera perfectionis, scilic religionem quam vouet, & episcopatum. Sed adhuc non est penitus satisfactum argumento. nam cum episcopatus voto praestet: votum non violat episcopatum assumens: cum votum in meliore adimpleat: sicut alia vota in voto religionis complentur. Respondetur bene episcopatum regens plus meretur: & est in statu perfectionis acquisitae, & per consequens me lior qui religiosus simplex. sed cum status episcopalis pluribus sit periculis obnoxius, non est aded securus vt status religionis. Multi namque possunt se se dirigere in religione sub aliorum ducatu, qui non nouerunt aliis praeesse: quod ad episcopatum pertinet. Hinc primo Politicorum dicit Aristoteles quod alia est virtus boni viri: & boni ciuis, & maxime supremi directoris. Et propterea in episcopatum non cadit categoricum votum. secus est in religione, alia namque vota in religione implentur in ratione securiore & meliore. & sic intelligitur. c. Scripturae adductum. &. c. Peruenit.

⁋ Quinto arguitur. episcopus potest cedere episcopatui & profiteri religio nem. vt Alexander Tertius scribit ad episcopum London. de renum. c. i. & Innocentius Tertius ad archiepiscopum Eboracensem in. c. Ad supplicationem. & in. c. Nisi. ad episcopum Arelatensem sed quilibet episcopatui renuncians, potest religio nem profiteri. nemo autem transit a magis perfecto ad minus perfectum. per verbum Christi. Lucae. ix. & probationem conclusionis contra quam obiicimus-

⁋ Respondetur. si episcopus sit idoneus populo& possit facere illa quae praeminentiae seu praelaturae conueniunt cum salute sua: non debet suas oues relinquere. quia vt Ioannis. x. scribitur, bonus pastor animam suam ponit pro ouibus suis. Cum quo quadrat dictum Apostoli ad Philip. i. Et quid eligam ignoro. coarctor autem e duobus defiderium habens. dissolui, & esse cum Christo, multo magis melius est. permanere autem in carne necessarium propter vos. & hoc confidens scio quia manebo &c. Qua re licet sit graue episcopo: non debet gregem deserere (potissimum vbi non est aliquis magis idoneus vel aeque idoneus cognitus talis: volens suscipere curam, nisi populo esset odiosus, & in periculo necis: nec posset illic proficere, vt allegabat archi praesul Eboracensis praefatus: vel conscientia vrgeretur quod non possit exequi illa quae suo officio incumbunt, vt dicebat Londoniensis. sed non debet facile dimitti: indicium enim est bonae conscientiae. Si vero non fuerit sufficiens sic vt non possit illa face re quae suo officio debentur / nec per se nec per auxilium: relinquat episcopatum. Sunt autem sex causae ob quas episcopi possunt petere, & papa consueuit concede re facultatem cedendi: quae explicantur in. c. Nisi. de renum. & comprehenduntur his versiculis. Debilis / ignarus ) male conscius / irregularis / Quem mala plebs odit, dans scandala cedere possit. Nec hoc est aratrum relinquamre & retro aspicere: sed relinquanre aratrum quo arare nescit. Quod aut dicitur de religione non concludit: quia potest episcopatui cedere siue religionem profiteatur siue non. sed si religionem profiteri voluerit: ei non prohibetur.

⁋ Ecce quid est status perfectionis: & quod episcopatus est statu religionis perfectior: a quo quis extra hi potest vt episcopatum assumat: & spirituales filios in seculo generet. tamen non desinit esse religiosus, siue dispensetur secun vt habitum ferat sub tunica, siue vt non ferat. quorum vtrumque improbo in istis religio sis episcopatus venantibus, qui erubescunt dici religiosi. Argumentum est, sicut erubescunt de religionis habitum: etiam religionis vota essentialia eos minime seruare studere. Ab austeritate tamen regulae sunt absoluti. nam de pertinentibus ad curam sua tractare debent: aliis in coenobio tacentibus. & per consequens matutinis horis tempore quo alii surgunt adesse non astringuntur. accedant tamen quam proxime possint ad obseruationem regulae: modo necessaria vel vtilia suo officio non negligant. Vlterius de vita actiua / contemplatiua / & mixta loquuti su mus. Praeterea diximus quod vouens religionem se pr fessurum non potest in episcopum eligi suo voto praeter misso: sed primum profiteatur: deinde eligatur si alii voluerint. Et licet cum maiore merito quis episcopatus habenas bene moderando praesit quam religioni vacando: tamen securior est religio in ea congregatione in qua vera institutio seu regula obseruaturi quia de illa semper intelligo, quando de religione loquor eam laudando. Denique in casu licitum est episcopatum dimittere: & indiciu est securae conscientiae tales honores, modo salubtiter curae prouideatur, relinquere. sicut beatus Valerius, beatus Anselmus, beatus Baldredus, Albertus Magnus, & multi viri caelo digni fecere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6