Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Septima. DErtio circa religio.- Inis materiam, & septimo in hac ldistinctione quaeritur: an curaltorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur, si maioris perfectionis quam status religiosorum. In hac quaestione tria faciam. In primis sententiam vnam recitabo. Secundo illam impugnabo. Tertio ponam sententiam illam quam rationabiliorem puto.

⁋ Pro istorum articulorum expeditione scito esse sententiam beati Thomae in secunda secundae quaest. clxxxiiii. art. vi. dicentis quod nullus citra episcopum est in statu perfectionis. Ratio eius est quia curati non obligantur manere perpetuo cum cura: sed possunt eam deserere sine facultate episcopi transeundo ad religionem. quod nullo modo liceret, si essent in statu perfectionis, quia manum retro mitte rent. Episcopi autem non possunt sine licentia Romani pontificis ad quem solum spectat in votis perpetuis dispensare / retrocedere. ergo inter solos praelatos episcopi sunt in statu perfectionis. Postea articulo viii. dicit. quod curati & religiosi possunt comparari secundum bonitatem qua boni sunt: & difficultatem quan habent: hi ad regularem obseruantiam seruandam: illi ad bene ministrandum in sua cura. Si sit comparatio in bonitate: praefertur religiosus curato vel archidiacono. ratio est: quia religiosus totam suam vitam obligat ad perfectionis studium. curatus autem & archidiaconus non obligant totam vitam suam ad curam animarum sicut episcopus: nec etiam eis competit principalem curam subditorum habere, vt episcopo: sed tamen quaedam particularia officia pro animarum cura illis commit. tuntur. Et ideo comparatio status religionis ad eorum officium, est sicut vniuersalis ad particularem, & sicut holocausti ad sacrificium, quod est minus holocausto: vt patet per Gregorium super Ezechielem. sed haec comparatio est secundum genus operis, & non secundum charitatem operantis. quandoque enim opus minus ex genere est magis meritorium. Si vero at tendatur difficultas bene obseruandi, in religione & in cuta animarum: sic difficilius est bene conuersari in cuta animarum propter exteriora pericula i quamuis conversatio religionis sit difficilior, quantum ad genus operis, propter arctitudinem obseruantiae regularis. Ex his ergo secundum eum habetur quod soli episcopi & religiosi sunt in statu perfectionis. episcopi tamen sunt in perfectiore statu quam religiosi.

⁋ Contra hanc positionem arguitur, probando quod plebani & alii curam animarum habentes vt archidiaconi, decani, & curati, sint in statu perfectionis. primo per glos. marginalem. Matth. xxiiii. dicentem. Tres sunt status hominum solum: scilicet coniugati, qui significantur per Iob. rectores: qui significatur per None qui arcam rexit. contemplatiui & continentes: qui sunt in statu perfectionis, & significantur per Danielem. Et addit grossa. non sunt alia genera hominum quam haec tria in ecclesia. Idem habetur Ezechielis. xiiii. in glossa interlinea ri. vbi in textu dicitur. Et si fuerint tres viri isti in medio eius, None, Daniel, & Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. Non tres solum intellexit: sed per eos, hos tres status de quibus loquimurModo curati non sunt de statu coniugatorum mec sunt ex alio genere quam ex supremo eorum cum Not in quo genere sunt episcopi. & si religiosi sint de genere Danielis contemplando: supta eos sunt curati. Praeterea ratio eius non valet, qua dicit. episcopi obligantur perpetuo manere cu episcopatu non autem curati. Nam hoc non est de iure naturae, nec diuino: sed solum humano: magis de episcopo quam de inferiore praelato. ergo ante illam constitutionem pontificiam ita licitum erat episcopo, episcopatum relinquere: vt curato suam curam. sed neuter poterat sine rationabili causa curam suam dimitte re licite: quamuis dimissio esset valida. Praeueniamus igitur illam constitutionem humanam de perpetua obligatione ad episcopatum sine dispensatione maximi pontificis. tuc sequitur, quod illo tempore episcopatus non erat status perfectionis plusquam cura: & post dispensationem cum episcopo factam, episcopatus erat status perfectionis, quod est absurdum. Item potest papa statuere legem quod nullus curatus possit relinquere curam sine dispensatione sua. & sic curatus erit in statu perfectionis: & ad libitum Romanus pontifex faciet aliquem esse in statu perfe- ctionis, quod similiter est absonum. Rursus Romanus pontifex potest suum episcopatum deserere, rel gionem profitendo: ergo & quilibet alter eius lege seclusa, quod enim iuret tenere pontificatum vel eum non relinquere: non est de essentia episcopatus summi sicut contigit de primo post Petrum qui pontificatum reliquit. Praeterea vt patet ex dictis, non est verum neminem posse in votis perpetuis dispensare nisi Romanum pontificem: immo inferior potest in voto simplici perpetuo dispensare. Item nec episcopum oportet facere votum de perpetua mora in sua dioecesi. Insuper si non esset lex pontificia: episcopus pos set epsoatum relinquere & profiteri religionem sine facultate papae, sicut curatus. sed per eum, non licet transire de maiore ad minus. ergo religio est status perfectior quam episcopatus, quod ipse expresse negat. Praeterea dicit quod religiosus praefertur curato in bonitate quia totam vitam sua obligat ad perfectionis studium: non autem curatus. Haec ratio si valeret, concluderet religiosum esse meliorem episcopo. quod ipse negat. ltem curatus sic habet curam praecipuam sui gregis parui vt episcopus totius. Vel capiatur archidiaconus Lincolniensis, vel magnam curam animarum habens: aut abbas Cluniacensis vel alius: & episcopus habens paruam dioecesim. Tunc sic. hic episcopus est in statu perfectionis, & maioris quam religiosus per te hic praelatus inferior, abbas, archidiaconus, vel alius habet tantam curam & sollicitudinem quantam hic episcopus: ergo iste est in statu perfectionis sicut religiosus, & maioris perfectionis.

⁋ Deinde arguitur contra hoc quod dicit, quod conversatio religionis est difficilior quatum ad ipsum genus operis qui cura animarum. Difficilius est exequi opus totum quod habet curatus, decanus, vel archidiaconus, quam opus quod incumbit simplici religioso. probatur: quia plus meretur bene operando, quam religiosus regulam bene seruando: teste Augustinus dicente in epistola ad Valerium. Cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita, maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconiofficio sed apud deum nihil est beatius si eodem modo militetur quo imperator noster iubet. Et ostenditur ratio ne. nam conditio religionis est securior ad salutem quam conditio curati. ergo est facilior. tenet consequentia: quia homines citius succumbunt in difficilibus quam facilibus. Confirmatur hec ratio. status episcopi secundum genus suum est difficilior quam status religio si. sed aliqui archidiaconi curam tam difficilis mode, raminis habent quam aliqui episcopi. igitur. Praeterea seruare tria vota: & facere cerimonias regulares in modesta societate religiosorum, cum homo fuerii vtcumque assuetus, est facile. nam ab alio alius inuitai ad virtutem: & sub poena ad eam cogitur, non sic est de curato. ltem. secundum istum doctorem, difficilius est bene viuere cum cura animarum propter exteriora pericula. sed hoc addit ad bonitatem actus: & facit actum meliorem, quod probo. Si Sortes habeat versari circa a. obiectum, & Plato circa b obiectum: & difficultas ex parte obiecti solum a. esset maior vel aequa lis quam ex parte b. caeteris paribus si non sit impedimentum & difficultas externa, adhuc actus latus in b. erit melior, quod probo: quia omnis difficultas extrinsecus proueniens tam ex parte obiecti quam personae sine culpa eius facit difficultatem actus, & actum magis meritorium. Exempli causa, Sortes habeat celebrare in coenobio seorsum a societate mulierum, & aliorum quae a deuotione auoeant: Plato in templo cui praeest simile officium habeat, cum omnibus impedi mentis occurrentibus: sed se ab eis praeseruat: Plato plus meretur quam Sortes: nam subit officium suis humeris par, in quo multi succumberent: & se praeseruat. sic enim est ei maior difficultas, & crescit ad meritum. Ex parte etiam personae ostenditur. nam si quis fuerit male natus & male educatus in tenera aetate sine sua culpa: is ab illicito abstinens contra inclinatio nem sui habitus plus meretur quam bene natus abstinens: quamuis obiectum vel genus sit idem. sed sic est in proposito inter curatum & religiosum. igitur. Sed di cis: sicut ipse dicit. difficultas qui prouenit ab imped mentis externis quandoque diminuit perfectionem virtutis: puta cum aliquis non tantum virtutem amat vt impedimenta virtutis declinare velit. secundum illudc Apostoli primae ad Corinth. ix. Omnis qui in ago ne contendit ab omnibus se abstinet. Hoc non sufficit: quia non est in facultate curati tollere haec impedimenta superuenientia, exercendo officium quod licite ipse tenet. na oportet, confessiones audiat: euangelizet verbum dei: & casus ancipites in foro interiore suarum ouium enodet: qui interdum ad peccatum alliciunt. Non sic est de religioso. Postremo curati sunt ex institutione Christi: &. lxxii. discipulis succedunt, vt dicit Anacletus papa. xxi. distinctione. c. In nouo testamento. vbi dicitur quod Apo stolis succedunt episcopi: & curati. lxxii. discipulis. & patet Lucae. x. hoc autem non potest sic ostendi de religiosis.

⁋ lstis absolutis deuenio ad tertium in quo conclusiue dico curatos & alios praelatos episcopis inferiores esse in statu perfectionis: & maioris perfectionis quam religiosos simplices. Signanter (simplices) nam si religiosus sit episcopus, est in superiore gradu. in quolibet enim istorum statuum possunt assignari gradus. Probatur haec conclusio per reprobationem opinionis oppositae. Et adhuc ratione arguitur. omnis ille status qui succedit statui discipulorum Christi est perfectus. sic est de statu plebanorum. igitur. Praeterea omnis ille status qui ordinatur ad hierarchiam in politia Christiana, purgando, proficiendo, & illuminando est perfectus sic est de statu curatorum. igitur. quod autem sit maioris perfectionis: iam patuit.

⁋ Contra hoc arguitur ex isto non dabitur regula cognoscendi status per-: fectionis. consequens est inconveniens: ergo & ante cedens. consequentia patet, quaerem do quis sit ille. Respondetur negando consequentiam. nam omnis ille status est perfectionis qui consulitur vel instituitur a Christo. in quo sunt episcopi & curati apostolis & discipulis succedentes, virginitas, seruare opera consilii firmiter, siue ex voto, siue non: & alii aad di quibus homines ducuntur ad aeternam beatitudinem

⁋ Summatim dicta in hac quaestione resumendo patet, aliquos esse status perfectionis: aliquos imperfectionis. Status illi perfectionis vocantur in quibus antiquitus homines bene vixerunt: vt apo stolatus & discipulatus apostolorum & discipulorum Christi: virginitas: & alii: in quibus illorum loco successerunt episcopi, curati, & praelati medii, vt abbates, archidiaconi, decani curas animarum habentes. & ita est de statu religiosorum: qui quodammodo apostolos Christi imitati sunt. Et licet religio si nulli essent: vel non bene viuerent: adhuc eorum coditio viuendi vocaretur status perfectionis, no mina enim significant ad placitum: res tamen ab initio nomini conveniebat. & adhuc in omnibus his modis aliqui perfecte viuunt: vtpote in episcopatibus, in curis inferioribus, in virginitate, in religione. Dico praeterea statum curatorum versari circa obiectum difficilius seruatu, quam statum religiosorum simplicium, difficultate proueniente sine eorum culpa, & ipsis dantibus opera rei licitae: & hoc aeque meritum auget ac si proueniret ex parte obiecti. Abbates autem & priores curas habet animarum: & cum hoc sunt religiosi. Vlterius credo statum religiosorum vbi est regula rite seruata) dicendum esse securioren vt plurimu ad saluandas animas hominum, quod non parum est dicere. pauciores namque in religione succumbunt quam in episcopatu vel animarum cura. & difficilius est homini se & alios quibus praest regere & dirigere quam seipsum. religiosus autem a superiore dirigitur, quemadmodum arbores in motibus sitae citius eradicantur & franguntur quam in valle inter motes. & vt inquit Alanus, Tutior in terris locus est quam turribus altis. Qui vadit in terris, non habet vnde cadat. sic est de curas magnas habentibus: & religio sis inter montes interceptis.

⁋ Concludendo dico de statu perfectionis noesse seriose contendendum sed de bona vita quam aliqui habent in inferiore statum: & non in superiore. sicut aliquis magister Cadomi est doctior quam Petrus magister Parisien sis, etiam ingeniosus qui ocio torpet. sed defectu studii Parisiensis hic error non prouenit. quomodo Lothin Segor, loco minutissimo & non periculoso cecidit: & non in maiore discrimine in Sodoma. Quare certandum est de vita perfecta: & non ampul i lose verbis sesquipedalibus, & inflata bucca de statu perfectionis contendendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7