Quaestio 21
Quaestio 21
An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Vigesimaprima. ET quia prius de religionibus reformatis & non reformatis loquuti sumus: & videtur quod prosit re uam ligioso de corrupta reliygione in bonam proficisci: & propterea quarto de relirgiosis in vniuersali quaeran An liceat vel expediat. religioso ab vna religione in aliam transire. Respondetur per conclusiones. qurum Prima est. Expedit de a. religione in b. religionem transire. Probatur. contingit quod omnes in a. religione male viuant / & non solum illi / sed & omnes in prouincia qui sunt illius ordinis: nec est spes propinqua bonae vitae. in b. autem religione bene viuitur. sed expedit viro exuere se a societate mai lorum: cum quibus aegerrime potest cum salute animae viuere: & societatem proborum adire cum quibus probi viuet. quia cum sancto sanctus erit. Secundo arguitur. ls tenetur a. religionem relinquere: & non potest suum votum sine peccato praeterire: ergo ei expedit aliam religionem profiteri in qua bene viuitur. Maior propositeo probatur. nam quilibet tenetur fugere consortium illorum cum quibus verosimiliter praeuaricabii suam regulam. sed sic est de isto in a. & si ad aliquid teneatur, illud expedit.
⁋ Secunda conclusio. Licet trasi re de c. religione bene obseruata ad d. religionem arctiorem bene obseruatam. Probatur conclusio. licitum & expediens est viro ad culmen virtutis conscende re. sed sic est in hac transitione. supponitur autem posse sufferre onus d. religionis. Secundo arguitur ad idem. si non licet: hoc est quia manum ad aratru mittens retro cedit: sed hoc est falsum: cum maiorem rigorem & regulam optime obseruatam assumat. igitur. Tertio. licitum est imitari egregios patres maxine exemplares. sed in vitis patrum legimus patres rigo rem viuendi rigori superaddere, non transeuntes subito: sed sensim de extremo in extremum. igitur. Quarto patet haec conclusio in cap. Licet. de regula. vbi Innocentius Tertius dicit quod religiosus aelo sar ctioris vitae potest ad religionem strictioris vitae transire licentia petita: quamuis non obtenta: licet etiam monasterium sit priuilegiatum sic vt de illo ad aliud arctius transiri non possit. sic inquit pontifex in illo capite. Talis ergo postquam a praelato suo transeundi licentiam postulauerit: ex lege priuata quae publicae legi praeiudicat absolutus: libere potest sanctioris vitae propositum adimplere: non obstante proterua contradictione indiscreti praelati: quia priuilegium meretur amittere qui concessa sibi abuti tur potestate. Et loquitur de illo qui pure & non ficte facultatem petit.
⁋ Tertia conclusio. Non licet transire de arcta religione bene obseruata ad laxiorem bene obseruatam, vbi quis potest vtri usque religionis feruorem portare probatur: quia hoc ei set retrocedere & votum infringere, nec sufficit dis pensatio papae ad hoc: quia non est rationabilis causa dispensandi. Nec valet glos. in cap. Cum singula. de praebend. libro sexto. tenens oppositum, etiam sine causa.
⁋ Quarta conclusio. Male agit trans ens de vna religione bene seruata ad similem omni no bene seruata. Probatur: quia hoc arguit religiosi inconstantiam non potentis in bona religione persiste re. Secundo, vnusquisque iuxta apostolum. i. ad Cori. vii. debet viuere in vocatione qua vocatus est: vbi non habet meliorem. Tertio. ille scandalizat fratres cum quo bus erat: & praebet eis quantum est in se suspicionem quod male viuant: quod est falsum.
⁋ Quinta conclusio. Quis potest transire de strictiore religione ad latiorem dummodo ambae bene seruentur: pro rationabili causa, habendo dispensationem ab illo qui potest: qui erit episcopus si locus non sit exemptus / & causa fuerit vrgens: sin fuerit exemptus: praelatus eius. vt tenet glossi. in cap. Non dubium. de regula. Probatur conclusio. Si quis vouerit aliquid quod postea ex aliquo impedimento non potest adimplere: non obligatur suum votum seruare, sed seruabit quod poterit. sed contingit quod iste sit delicatus & factus impotens seruare rigorem religionis austerae: seruare tamen potest instituta religionis latioris. Verum potius consulerem ei & conuentui in quo est: ei in multis condescendere: vt faciat quod possit: & maneat sta bilis. Arbor enim quae crebro transplantatur nunquam bene coalescit, nec timendum est de malo exemplo modo religiosi fuerint prudentes & circumspecti. nam si egre diat / aperiet viam reliquis egrediendi propterea satius puto eum manere in suo coenobio-
⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Contingit quod a. religio sit sancti Benedicti & b. sancti Augustini. sed non licet viro transire de religione strictiore ad latiorem si vtriusque iugum ferre valeat. Respondetur. ille potest profiteri religione adeo difficilem & arctam bene seruatam vt est sua si velita sed non tenetur. illa autem religio licet sit latior quam erata. religio a prima fundatione: nunc tamen arctius in ea viuitur quam in a. & sic non descendit: sed bene ascendit.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. ex ea datur occasio fratribus fugiendi punitionem superiorum & sanctam obedientiam violandi cum instabilitate. ergo conclusio est minus bene posita. Respondetur negando sequelam: quia oportet cum maturitate ista facere: alioquin religiosus peccat. In primis facultatem abeundi a superiore pe- tat: & sic non violabit obedientiam. Secundo oportet quod alia religio nunc actu seruet rigidiorem modum viuendi, nec sufficit quod primaeua institutio fuerit arctior: quia contingit illam arctitudinem nunc non seruari. Tertio, quod habeat rationabilem causam id faciendi: & sic euitantur inconuenientia in argumento assumpta. & si transiuerit licentia petita & non obtenta: probabilior est illa sententia quod reuocandus est ob bonum obedientiae quoad per superiorem materia fuerit discussa. & hoc si lis fuerit ante professio nem in secundo monasterio mota.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Vouens se professurum religionem Carthusiensium: & profitens postea religionem sancti Augustini / manebit in religione minus arcta sine peccato. cap. Qui post. de regula. lib. sexto. vbi sic dicitur. Qui post votum a se de certa religione intranda emissum, religionem aliam etiam laxiorem ingreditur / & profitetur in ipsa: potest voto non obstante prid ri (cui tanquam simplici per secundum solenne noscitur derogatum) remanere licite in eadem. ergo li citum est de religione arctiori in latiorem transire.
⁋ Respondetur concedendo antecedens. nam maius est profiteri in religione etiam latiore quam vouere ingressum in religionem arctiorem, non autem potest professionem religionis strictioris factam relinquere latiorem assumendo. & propterea consequentia est nulla. poeniteat tamen quod non compleuit votum emissum de religione strictiore: nec vlterius tenetur facere conscientiam. Si tamen voluerit religionem arctiorem profiteri: iam patet solutio ex secunda conclusione.
⁋ Vidimus nunc quonam pacto de religione minus arcta licet in arctiorem transire, licet vtraque bene seruetur non autem econuerso si vtri usque religiois onus ferre possit: quamuis expediat & necessarium sit religionem arctiorem a primaeua institutione deserere / & assumere latiorem a prima fundatione dummodo regula seruetur. Non enim est habendus respectus ad institutionem: sed rigorem & regulam iam in religione conseruatam. Quae autem religionum sit caeteris austerior: disceptatio sit religiosorum: qua de re inter eos opinione mea non facile conueniet: sed qui est in religione bene obseruata etsi lata non curet egredi: nec arctiorem ingrediatur: sed maneat in vocatione in qua vocatus est, secundum consilium apostoli primae ad Corin. vii. In qualibet enim religione tria principa lia vota obseruari possunt: modo religiosi non fuerint lapsi a primaeua regula, Vbitatur. An retrabens aliquem a professione religionis teneatur ui restituere aliquid religioni. Respondetur multifariam potest quis alium impedire ne re igionem profiteatur. Vno modo ne religionem male viuentium profiteatur. & sic bene facit. & per consequens nec religioni nec illi cui religionem dissuasit, ad aliquid tenetur. Idem est si non conducat illi religionem vllam profi teri. Dixi enim superius & adhuc dico: quicquid religio si dicant, multi sunt boni qui possent in religione viuere: quibus tamen non est consulendum religione profiteri. Tertio licet fuerit consilium alicui religionem profi teri: ei dissuadens professionem non peccat: nec tenetur vlli restitutionem facere. Quarto si fuerit pro vtilitate spirituali sua: dissuadens adhuc non tenetur. Charitas enim incipit ab habente. Quinto si sit lucrum suum temporale, vel ratione sanguinis, vel amicitiae saecularis / dissuadens non tenetur religionem profiteri: etsi religionem profiteri alteri expediat: cum non peccet: quia est solum consilium. Si vero in odium religiois hoc consulat (quod credo ratissimum) faciat emendam religioni: suadendo alicui religionem profiteri: vel faciendo religiosis bona spiritualia secundum arbitrium boni viri. & si videat illum cui dissuasit religionis professionem male viuen tem, quam verisimiliter bene in religione vixisset: vigilet & efficiat quantum possit vt bene viuati
On this page