Quaestio 22
Quaestio 22
An sit expediens tot religiones habere in mundo
⁋ Distinctionis Trigesimae octauae Quaestio Vigesimasecunda. gesimosecundo in nac distinctione quaeritur. an sit expediens tot religio les habere in mundo espondetur. Decens est habe re varias religiones. probatur. Licitum est habere varias vias tendendi ad paItriam. sed hoc fit per varias religiones. igitur. nam quod vni placet, alteri displicetion econuerso. In super si bene viuant: sibiinuicem calcar praebent & stimulum bene viuendi: ac sancta erit inuidia inter eos qui ad virtutem aspirant. Tertio arguitur ad idem. In religionibus quae iandiu steterunt emerserunt viri tam literis qui moribus praeclari: tam inter mendicantes quam non mendicantes Quarto. Ecclesia Christi sponsa, non recusat varietatem. Nam ouile Iacob varii coloris habuit pues, & rete Petri varios pisces, puos & magnos Variae quoque sunt in caelo stellae: in horto varii co loris sunt fiores: in pictura variorum colorum decota compositio ornatum affert. sic varii sunt in clero sae culari. Aliquae item sunt aues nigrae, aliae albae, ali versicolores iomnes volantes: quae a deo pascuntur. Sic sunt monachi nigri, canonici regulares albi: & ita de aliis coloribus videre est: qui omnes pascuntur ex bonis Christi, vt contemplationi vacent.
⁋ Secun da conclusio. Sicut decet varias habere religiones: ita factum est. patet experientia. Aliqui namque in oriente viuunt sub regula beati Basilii: alii sub regula beati Augustinis alii vero beati Benedicti: beati Francisci: & beati Dominici. licet enim partem regulae beati Augustini praedicatores habeant: aliqua tamen habent separatim: ratione quorum regulam habent diuersam. Aliqui sunt Carthusienses & solitarii Heliam Thesbiten & loannem baptistam imitantes: sicut priores Heliseum: qui in communitate fratres multos habuit.
⁋ Tertia conclusio. Indecens est nimis religionum pluralitatem multiplicare. Probatur haec conclusio, indecens enim est religiosos in supabundante numero habere. nam hac via boni & mali assumuntur: & ita non recte viuitur. Item hoc erit in onus aliorum laborantium. Nec ob aliud prohibita est religionum multiplicatio sine facultate Romani pontificis. Praeterea dato opposito licitum erit quotam nis nouam instituere religionem: immo quolibus mense: & sic nihil nisi religiosos habebis. sed vbi sit terminus: sapientis erit iudicium. Fortasse diebus istis magis conducit religiosos a via spiritual deuios ad rectum iter reducere / quam nouos instituere.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. Si essent tamen duae familiae religionum cum tot religiosis quot nunc sunt, non haberent tantam difformitatem inter se: sed reducerentur ad paucitatem capitum. hoc autem magis expedit. Respondetur. adhuc inter se dissentirent: quaedissensio potes esse seruata charitate: vt de angelo Persarum & Medorum apud Danielem. Secundo, dubium foret quae essent illae duae familiae. aliquibus enim spiritualibus viris magis placet religio eorum quoid habent bona in communi: aliis autem mendicitas,
⁋ Secundo arguitur. Ex illa conclusione aperitui via religionum in abyssum prorogandi: quod est inconveniens. Probatur: quia religio instituta non cor ruit: & nouae religiones instituuntur: vt videmus de Iesuitis manibus laborantibus: & his diebus de Minimis cibariis duntaxat quadragesimalibus viuentibus. Respondetur. nullae admittuntur nisi ab ecclesia approbatae: cuius est considerare superfluam religiosorum multiplicationem.
⁋ Concludendi religiosis omnibus dico / summe cauendum esse, redire ad Aegyptum & ad Hur Caldaeorum a quo exierunt: sed maneant in coenobiis / curiis principum postpositi iuxta consilium Psalmographi. Elegi abiectus esse in domo domini quam habitare in tabernaculis peccatorum psal. &ed. Petrus enim in domo principis negauit Chi stum: qui fixus in societate Christi absque menda dicebat. & si omnes scandalizati fuerint in te, ego num i scandalizabor. Coruus item arcam egressus no est reuersus: sed cadaueribus allectus. Et aues quae ciuitatem colunt, facile capiuntur: sed in cauea a rapacibus seruantur, foris rapiuntur. Siliter pisces in aqua bene conseruantur / qui extra eandem positi repente moriuntur. & sicut maiora animalia diutius in vteris maternis conseruantur: sic maiores sunt religiosi in meritis qui diutius in vtero matemo id est in coenobio morantur. quia cum in hortis creuerit sinapi: maius est omnibus oleribus. Matth. xiii. Praestat namque detineri in carcere cum loanne quam conuiuio Heroois puellam intueri saltantem. Et si doctus & ex religione praedicantium fuerit: non egrediatur ante castitatem & bonos mores adeptos: rogans cum Psalmographo aliquamdiu. Bonitatem & disciplinam doce me. Porrum imitetur: quod primo anno non emittit semen sibi primo intendens: deinde semen emittit. sic cum in virtute nutritus fuerit: exeat, & semen verbi filios genet non spurios. Quod significatum est secundi Regum primo: vbi scribitur quod nuncii Dauid manserunt in Hiericho quoad barba eorum creuit. hoc est morum grauitas & maturitas. Habentibus officia nemo inuideat. nam abbas & procurator officia habent periculis proxima. Hinc ludas inter apstolos portauit loculos. & Petrus post Christi morte ad piscationem rediit: sed Matthaeus ad telonium non resedit. Arbor item in valle posita fixa stat: flante borea & fulgure non quatitur: quam in iugo motis sita prosternitur & euellitur. Sit itaque cura boni pastoris habendi. nam capite languente caetera membra dolent: & motum primi mobilis sequuntur sphaerae inferiores etiam motu raptus. ls sit primus in officiis, vt dux gruum primus in agmine vbi comode poterit dicens, quod me videtis facere hoc facite. ludi. iii. & Actuum. i. Coepit Iesus face re & docere. Quomodo Caesar militibus non ite: sed veni te / dicere consueuerat. Nam nisi religiosorum gubernationi intendat: saeculares euadent. sicut rosa domestica nisi more vitis colatur, etiam inter septa claustri manens efficitur syluestris. Ponant omnia in conmune more apum & formicarum. tollant a rebus haec pronomnina meum & tuum, nomine / reque ponderantes illd Psalmographi. Ecce quam bonum & qui iucundum habitare fratres in vnum. psal. cxxxii. Frater enim est fere alter Summopere pensitent quid causae sit quare Carthusia & Caelestinorum ordo maneant in virtute fixi & immobiles: ac eos sanctissime imitari studeant.
On this page