Quaestio 23
Quaestio 23
An Carthusia sit religionum optima
⁋ Distinctionis Trigesimae octauae Quaestio Vigesimatertia Vas quaestiones nunc scribere propono de Carthust lensium ordine: quem aliqui impru ldenter deprimunt: alii non satis vt par est efferunt. Sit ergo prior quaestio. An Carthusia sit ri ligionum optima. Ad quam & respondeo hac conelusione. Nulla inter religiones omnes Carthusiam in bonitate & securitate transcendit. loquor de religionibus factitiis & vulgaribus: sicut vulgo capimus religionem. & intelligo tam inter mendicantes quam non mendicantes. Supposito pro fundamento certo quod religio vulgaris non est perfectio sed perfectionis instrumentum, ad hominem praeseruandum a peccato: sicut medicina praeseruatiua sumitur ad praeseruandum hominem ne in morbum labatur. Religio etiam com paratur cuidam naui praeseruaturae hominem in hoc mati magno vt ad portum scilicet patriam deueniat. Omnes enim ad patriam eandem tendimus, variis nauibus vecti: & per varia itinera: & quolibet die / qua libet hora, quolibet momento ad mortem tendimus: tacitisque senescimus annis.
⁋ His suppositis formo tale argumentum sensibile. Omnis na uis quae rarius a scopulis colliditur / sed suos ad portum ducit sine collisione, est securior quam nauis cuius multae costae franguntur: & in qua multi per eunt. sed sic est de naui Carthusiensium. igitur. consequentia est nota cum maiore. Pro probatione minoris capio eorum regulam, & quicquid cerimoniarum obseruant, pro eorum naui. Praeterea Carthusienses praecesserunt mendicantes omnes ad centum & xxx. annos: nec vnquam audita est in terris vna eorum domus lapsa. si vnus illorum in vna domo lapsus inueniatur, quod mirum cum ludas in sacro illo apostolorum duodenario repertus sit filius perditionis? Accepi autem nauim vnius religionis collectiue pro aggregato omnium nauium ad vnam religionem spectantium. Quot enim sunt coenobia: tot sunt particulares naues. Nulla ergo nauis car thusiae a prima ipsa institutione inueta est fracta: non est sic dae aliis nauibus religionum, quod patet inductiue. nam multae aliarum religionum naues sunt collisae: & asseres a toto corpote nauis separati: quos boni patres redintegrare (quod reformare nunc dicimus) & nauim instaurare studuerunt: quibus callidus hostis / & peruersi religiosi quantum possunt / obicem praestiterunt. Nunquid sanctus Bonauentura statim veniens post suae religionis initium conatus est eam restituere: & postea in concilio Constantiensi aliqui boni patres conscientiam facientes quod non essent in statu salutis, facultatem habu erunt subtrahendi se a generali remige. Sed et nunc aliqui viuentes, illius religionis student cum sua vnione facere: quod dominus concedat. Inter praedicatores simile vidi mus. Idem circa monachos & canonicos his annis pximis conspeximus: dum Ioannes Standonct Mechlinianus / totus charitate ardens pro hoc pio os ficio seipsum penitus expendit. res est adeo nota de aliarum religionum lapsu / & multorum reluctatio ne ne ad patrum limites redeant: vt nemo nisi caecus non videat.
⁋ Secundo arguitur ad idem. Vera religiosorum intentio cadit in nauim Carthusiensium: ergo nauis illa est secura in mari. antecedens patet: quia apud eos optime seruatur paupertas. nulius enim religiosus potest habere proprietatem in aliquo: intelligo in rebus vsu non consumptibilibus. nullus eorum habent denarium: sed vestes & necessaria solum: quoniam nec aliquorum eget, quia assidue manet in coenobio: portionem, vestes / & omnia habet sufficienter. ergo non est possibile mendicanti religioso paupertatem melius seruare. Isti namque religiosi viri necessaria habent sine sollicitudine vt deo vacent. Prior eorum non habet laicorum vllum, famulum: sed cogitur veni re cum aliis tam ad matutinas quam ad alia officia. Castitas praeterea apud eos seruatur: mulierum nulla ingreditur vnquam, nec ipsi (quod ponderandum est) egrediuntur: nisi prior vel procurator in necessitate. Obedientia etiam. nam optime seruant regulam: cum seruent naues particulares integras: quod est seruare obedientiam. taciturni consistunt in cellulis secundum illud Baptistae. Hinc carthusiacis aeterna silentia claustris. sunt mortui mundo vt viuant deo: nunquam vescuntur carnipus: induuntur continuo ad carne cilicio: dormiunt in straminibus / num quam in plumis: ad matutinas hora decima surgunt: in diebus festis hora nona, ad tertiam vsque orantes: die veneris in pane & aqua ieiunant, cum multis aliis rigidis cerimoniis: & tamen adhuc perseuerant.
⁋ Tertio arguitur. Fundator pau perum studentium nostri collegti Montis Ioannes Standoclt / consilio sapientum motus curam & moderamen primum collegii priori Carthusiae reliquit: non ob aliud nisi quia ex anteacta vita iudicauit continuationem Carthusiensium solidissimam, & perseueraturam. igitur.
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur sic. Minores nihil habent: & ita sunt nimis solliciti circa bona habenda. habentes autem in communi nimis habentus & sic aliquid viscositatis habent amnexum. aliqui pauca bona habent pro tempore in communi, & nihil in proprio & illi nihil viscositatis & sollicitudinis habent, quaeles sunt praedicatores.
⁋ Respondetur. Antoninus praedicator hoc argumentum facit: sed quantum carthu sienses concernit: nego quod habere immobilia in communi ad sufficientia sicut Carthusienses vtunt aliquid viscositatis habeat. nam non minus bonum est / si non maius, habere bona more Carthu siensium quam patica more praedicatorum. Illud autem at gumentum est contra omnes religiosos habentes redditus in communi: qui vno ore dicerent se esse paupes: vt paupertas cotra proprietatem distinguitur: aeque atque mendicantes. & alios esse sollicitos plurimum pro bonis habendis.
⁋ Secundo arguitur. Carthusi enses sibi solis deseruiunt: mendicantes autem praedi cant / audiunt confessiones, & multa similia faciunt quam non faciunt Carthusienses. ergo plus merentur.
⁋ Respondetur. multifariam hoc argumentum diluitur. primo quamuis se solos saluarent, cum non sint obligati alios saluare: est ne hoc parum: quinimo debemus omnes super hoc gaudere. Secundo nego quod sibi solis de seruiant. nam orant tam pro se quam proaliis. num quid deus voluit parcere pentapoli si dece iusti fuissent in ea reparti? Propter bonos enim deus differt punire multos malos: & sic peruersis / eorum sancta vita prodest. Tertio aliquae eorum scribunt: & recta dant consilia petentibus. Quarto praedicant vita: illa autem praedicatio est raedicatione verbali & verborum multiplicatione longe efficacior & vehementor. Da duos sacerdotes in vrbe tua / sortem simplicem exemplaris vitae: & platonem male vitae / sed verbi diuini declama torem dicacem. vter istorum plures ad rectum iter attrahit & allicit: nonne facto praedicans? Soleo ego dicere: cum gratia leuandi spiius, circa muros Parisienses deambulo: Carthusiensium domos separatas contemplando: domos ipsas praedicare, & eorum campanam hora nona dum caeteri vadut cubitum.
⁋ Tertio arguitur Carthusienses sunt cauti. nam manent inclusi: & si peccent, eorum vitia non deprehenduntur. aliorum autem in publicum prodeuntium vitia facile deprehenduntur. & sic iudicamus Carthusienses bonos, quia non constat nobis de opposito.
⁋ Respondetur. consulto sic obiicio vt proteruo in absentia respondentis satisfiat. dico quod alii multi religiosi ab initio ita parum seta coenobii egressi sunt. Et addo quod si eorum vita foret iniqua: prodiret in publicum: & ambitiose priores se erigerent multitudine clientum stipati: ac eos inuisentes eorum errata cognoscerent. Non tamen iu dico eos impeccabiles: nec per naturam, nec per gratiam: sed cum non constet de opposito: secundum regulam euangelicam non debeo aliter iudicare de fratre meo. Addo vltra hoc, me facile cognoscere quod parum peccant. Si enim Alex. Halensis / conterraneus: & alii in. xvii. distinctione. iiii. ausi sunt dicere quod multi perstant vno anno sine mortali: illic non minus seruatur quam in quauis religione.
⁋ Quarto arguitur. Non clarent tot miraculis vt alii religiosi: nec habent tot sanctos canonizatos. ergo non est in eis signum tantae sanctimoniae.
⁋ Respondetur. mira culorum multiplicatio est res caeca: & miraculorum a non miraculis discretio. Minores namque sancti crebro pluribus miraculis fulgent quam maiores: de quorum sanctimonia minime dubitatur. & sic de cano nizatione. aliqui enim si sollicitarent apud sedem apostolicam habere sanctos canonizatos: facile ipe trarent: sed non expedit. nam miracula saepe fiunt vt dicit Gerson & bene, ob incredulos in regione aliqua: & facientem non sufficienter arguunt plus sanctimoniae habere quae non donatum miraculorum numero. Vbi autem sanctimonia est nota: quid est opus miraculorum multitudine? Refert cancellarius Pa risiensis in secunda parte, obiectionem de canonizatione sancti Thomae / quod non claruerat mul- tis miraculis, cui pontifex respondit non esse laborandum de miraculis eius. nam tot miracula fecisse, quot quaestiones determinauerit. Simile in secunda parte dicit de Augustino & Hieronymo & Gre gorio: cum habuerint probationem sanctimoniae in eminentia doctrinae. Et ostendo illud rationabil in ter dictum. Nam cum omne opus suum circa vtilitatem spiritualem reipub. applicauerint bonis omnibus fortunae conculcatis: signum erat bonitatis vitae in eis. Praeterea Ioannes Baptista, Carthusiensium patronus, nullo in vita claruit miraculo vt Ioannes euangelista testatur: quo inter natos mulierum non surrexit maior: testimonio oris diuini. In super habere fratres in conuentu miraculis clarentes eis obesset. nam indoctum vulgus quod miraculis concitatur i eos maxime infestaret pro sanctis illis visitandis. quod indicat quaedam eorum historia anni domini ducentesimi supra millesimum. Quidam namque defum ctus miraculis claruit: gratia cuius fratribus mirum in modum populus erat molestus. Quem coenobii prior sic affatus est. Desine fili in virtute sanctae obedientiae quam semper seruasti / a miraculis: & per mittas commilitones tuos tramnquille viuere sub modio vt portum felicem attingant tecum: & non sis eis impedimento, quod & factum est. Dico esse opus heroin cum, regulam diu seruare: esto (quod humanum est) interdum labantur / dummodo resurgant.
⁋ Quinto arguitur. regula eorum non est approbata ab ecclesia: ergo nauis eorum non est tantae securitatis quantae ego pdico.
⁋ Respondetur. duplex est approbatio. quaedam verbalis: de qua conceditur antecedens. alia tacita & virtualis. de qua negatur. Hoc amplius declaro. nam ante mendicantes non erat haec approbatio vocalis, quod patet de Augustino Hieronymo & aliis religionum institutoribus: quos vitae sanctimonia approbauit: & postea donati erant priuilegiis ab ecclesia. Sed vbi religiosi mendicantes pullulare coeperunt: & fratres suos multiplicarunt: ac vt multis visum est / excessiue, tulit legem pontifex ne de caetero illud fieret sine sua approbatione. vis meliorem approbationem habere quam bonam vitam in tor annos continuatam?
⁋ Sexto arguitur. Multis bonis abundant: & vt superius dixi, multitudo bonorum non est instrumentum bonum attingendi portum. Reaspon detur. si non deficerent in aliquo: non essentin hoc mari magno: sed in portu. veruntamem nego quod in hoc deficiant. nam accepi eos plus eleemosynatum dare quam reliquos multos. Dicunt namque mihi studentes se ab eis largiorem victum consequi quam ab omnibus religiosis domibus Parisiis. Vlterius intellexi quod vbi religiosi mendicantes reformate viuentes eos accedunt: recipiam tur charitatiue ad duos, vel tres dies. Nego ergo quod habeant bona superflua vllo modo, quod iterum osten do. Quid enim cuiqui eorum conducerent: cu nullus acci piat denarium vnquam: nec priorpossit dare aliquid con sanguineis plus quam alius inferior? essent vtique imprudentes coaceruando pecuniam vltra illam quan debent in rebus necessariis expendere.
⁋ Septimo arguitur. Non conducit quemlibet religionem profiteri volentem / ingredi Carthusiam. sed quilibet debet conari assumere optimam religionem. ergo ipsa non est optima / negatiue vel affirmatiue capiendo su platiuum.
⁋ Respondetur concedendo antecedens quia non quilibet valet iugum adeo graue ferre: cum sit genus longi martyrii. Sed pro materia argumenti dico multiplices esse homines. quidam sunt docti: vel vero simiter eminenti doctrina pollebunt. & sti sunt duplices. aliquorum enim periclitatur castitas in saeculo: vel ipsi alios in saeculo scandalizant. quoi bus consulerem assumere religionem mendicantium ad alios docendos. si autem possint cum salute animae conversari in saeculo: sint mendicantes & praedicatores in populo. Possunt tamen laudabiliter accedere Carthusiam sihabeant sufficientia principia doctrinae: & scribere. Si autem sint viri quai verosimiter non erunt emi nentis literaturae: nec declamatores frugiferi: potius pro salute animae Carthusiam petant, non tamen quin bene possint alibi saluari inter monachos vel canonicos bene viuentes. Multi enim sunt qui non possent illud iugum ferre: vel le possent non audent se ad hoc astrigere. quibus consulendum est aliam religionem profiteri. nihilominus multi docti sunt in Carthusia: & doctores theologi ante professionem. Ad formam igitur argumenti dico hanc cosequentiam inualidam. haec religio non est optima huic: ergo non est optia.
⁋ Octauo arguitur. Mendicantes vel alii religiosi praedicantes verbo & exemplo populum in saeculo istituentes: plus merentur quam Carthusienses sub modio latentes. sed enitendum est plus mereri. Ad hoc dico quod varii sunt saeculares tantum merentes quantum religiosi, non tamen propterea sequitur vitam saecularem esse potiore professione religiosorum aut tam bonam. Nolo negare quin sint aliqui religiosi mendicantes, pariter & non mendicantes: qui pos sint tantum mereri quantum Carthusienses. sed plurimum non est ita. nam etsi religiosus meretur praedicado: ducit tamen bonos dies vbi alter est in continua mortificatione carnis: & in suis cerimoniis. Adde quod religiosi interdum pro quaestu praedicationibus insistunt. secundo non sunt in tam securo statum. tertio nulla vna tota nauis religionis diuersa a Carthusia / videtur securior vel aequa secura, quod non parum est.
⁋ Nono arguitur. Minimi strictius viuunt quam Carthusienses. Nunquam enim vescuntur cibis aliis quam quadragesimalibus. ergo sunt Carthusiensibus praeferendi. Respondetur. Minimi heri & nu diustertius in medium prodiere: de quibus iudicari po terit si more Carthusiesium perseuerent. Potissimum enim argumentum meum est de Carthusiensium longa perse uerantia.
⁋ Decimo arguitur. Caelestini ab esu carnium abstinent more Carthusiensium. ergo non debec Carthusiam Caelestinis praeferre. Respondetur, non prae tuli verbaliter adhuc nauim Carthusiensium nauibus aliarum religionum. sed ducentis annis Caelestinos Car thusienses percesserunt. Caelestini tamen in Gallia optime hodie viuunt / & a diebus Caelestini Quiti multa cum laude in Gallia durarunt: quos perseuerare faciat deus. Potest esse argumentum contra Carthusienses quod eotum prior est perpetuus: Caelestinorum autem & multorum aliorum de triennio in triennium variabilis. Satius enim est habere triennales: sed consulto de hac materia nunc sileo.
⁋ Nunc vidimus quomodo religionum nulla Carthusiensium ordini est praeferenda. qui etsi bonis fortunae (vt parest) abundant / haec opti me distribuunt. tot namque curialium sollicitant prioratum Carthusiae in commenda: quot prioratum Sorbonae. Nec milites in belli furore eorum coenobia ingredium tur. nam quod non capit Christus: hoc capit fiscus: & contra quod capit Christus, hoc non capit fiscus. & sicut Herodes / istorum patronum loannem a mortuis resurrecturum crebro timuit: ita milites / reges, & omnes. timent manus in istorum bona mittere. Solent prudentes viri dicere tria illum ordinem conseruare: scilicet sosi / vi / hoc est, solitudo / silentium per quae mortificantur mundo. vi. id est habent capitulum quotannis generae / & visitationem optimam. Nec putet religiosorum quisquam me fauore aliquo haec scripsisse. certe non memini me vnquam ab aliquo Carthusiae coenobio denarium vel denarii valorem accepisse. deum testem cito quo animo nedum in hac materia: sed in qualibet alia procedam. Sed in hoc proposito ista praecise dixerim: vt virtus laudata crescat: & in via domini iamdiu continuata ipsi perseuerent: & tanquam athletae & fortes religionum vexilliferi iter pugnandi contra antiquum hostem ostendant. Licet autem religiones multae eos tempore praecesserint: hoc nihil contra eos vincit: cum pugna relicta vexillum reliquerint. Quamuis etiam in antiquiore religione sem per reperiatur vnum coenobium non lapsum multis aliis labentibus: id non sufficit pro vexillo ferendo.
On this page