Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 25
An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Vigesimaquita & vltima. lgesimoquito & vltimo in hac distinctiose trigesimaoctaua quaero an omne scandalum sit peccatum: & propter scan lalum omittenda sint aliqua alioquin facienda. Pro solutione quaestionis praenotabis quod dicit glossa marginalis Hieronymi. Matthaei. xv. Scandalum vel oicvAcAou graece nos offensionem vel ruinam & impactionem pedis possumus dicere. nam contingit quod propter obicem in via corporali homo cadat: vt in cardine crebro videre est quando domum ignotus in tenebris ingreditur: qui obex dicitur scandalum. hoc transumitur metaphorice in via spirituali: vt vnius peccatum quod est causa quare alter cadit: scandalum dicatur. Rursus partitum est scandalum. quoddam enim est scan dalum actiuum: siue datum: quod idem est. aliud est scandalum passiuum, acceptum, vel pharisaeorum. isti enim tres termini convertuntur. Interdum est scandalum actiuum cum passiuo, vt vbi quis ex dicto aut facto actualiter alium ducit ad peccatum. Interdum est actiuum sine passiuo quando factum est scandalum: sed alius ex perfectione non scandalizatur, nonnunquam est scandalum passiuum sine actiuo vt cum scandalum accipitur ex malitia personae / vt acceperunt ludaei ex facto Christi Matthaei. xv. interdum ex ignorantia vel infirmitate.
⁋ Definitio autem scandali est haec. Scandalum est dictum vel factum minus rectum, hoc est non rectum, alicui praebens oc casionem ruinae. Et hic definitur scandalum actiuum. Scandalum vero passiuum est ruina accepta ex dicto vel facto alterius. Ex quo patet quod sicut scandalum passiuum non est sine culpa scandalizati cum sit ruina in tuente: sic nec actiuum est sine culpa scandalizantis. tamen passiuum est interdum sine culpa scandalizantis: & actiuum sine culpa scandalizati. Secundo sequitur quod nullus actus bonus vel indifferens est scandalum. Tertio sequitur quod nullus actus pure interior est scandalum.
⁋ lstis notatis ponuntur conclusiones. Prima est. omne scandalum actiuum est peccatum ipsi scandalizanti.
⁋ Tertia conclusio. licet nullum opus praecepti sit propter scandalum omit: tendum: opus tamen consilii vel actus indifferens est relinquendum vel differendum propter scandalumPrima conclusio probatur verbo Christi. Matth. v. Quia si oculus tuus dexter scandalizat te: erue eum & proiice abs te. expedit enim tibi vt pereat vnum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam ignis, non intelligit Saluator quod a nobis remoueatur organum corporis, sed eius actus quando in malum tendit. Imprudenter enim egit Origenes abscindendo membra genitalia: quamquam ma gnus ardor castitatis eum ad hoc impulit. Et Matthaei. xviii. ait. Qui autem scandalizauerit vnum de pusillis istis qui in me credunt: expedit ei vt suspendatur mola asinatia in collo eius: & demerga tur in profundum maris. Idem patet. x. quaest. iii. Cauendum. Grauiter autem peccat qui per peccatum scandalizat. Et dantes occasionem scandali sunt rei eorum qui pereunt. i. quaest. i Hiquoscumque. Vtra quod illarum conclusionum probatur ratione: quia includitur peccatum loco generis. nam qui actiue scanda lizat facit factum vel dictum indebite: & qui scandalizatur, accipit ruinam in peccatum: ergo peccat. Tertia conclusio est copulatiua duas habens partes. prior pars est clara. si enim est praeceptum affirmati uum vel negatiuum: transgrediens peccat. sed homo debet potius fugere peccatum in se quam in quocumque alio: cum secundum ordinem charitatis plus debeat se di ligere quam alios. si vero non sit tempus & locus ad implendum praeceptum affirmatiuum: iam non est actus praecepti sed consilii, vel actus indifferens. Secunda pars patet. xi. quaest. iii. Inter verba. & xcv. distinct. Presbyteros.
⁋ Contra primam conclusionem argumentor. nulla peccata necessario eueniunt: aliqua scandala necessario eueniunt, ergo aliqua scandala non sunt peccata. consequentia est in Festino. & maior est clara, quia omne peccatum est voluntarium & liberum. nihil autem necessario futurum est volunta rium & spontaneum. Minor patet ex illo Matth. xviii. Necesse est vt veniant scandala. & Matthaei. xvi. dominus dixit Petro, scandalum mihi es.
⁋ Ad primum dicitur quod minor est falsa: & propositio beati Matthes est modalis composita: quam contingit esse veram di uisa existente falsa. sicut Aristoteles diceret, ne cesse est hominem esse animal: & quilibet homo possibiliter non est animal. Et videtur illa modalis composita vera: necesse est vt veniant scandala, vt iacet: considerata procliuitate hominum ad illicita: licet nulla scandala de necessitate eueniant. sema enim aliqui alios scandalizabunt: licet nulli sempe alios scandalizent. Sed dices. per breue tempus ar te diem iudicii omnes convertentur: & tunc non erit necessi fieri scandala. Bene intelligatur, ad illud tempu vsque. Vel dicatur quod illa categorica ponitur loc vnius conditionalis. si homines viuant vt nunc viuunt, necesse est vt scandala veniant. vt necesse ca dat in totam conditionalem. Ad aliud. Matthaei. xvi. l cet beatus Petrus quodam affectu pietatis mouebatur: tamen peccauit. alioquin non fuisset sie a Christo reprehensus: quia imprudenter voluit re sistere voluntati diuinae. sed illud scandalum non erat graue peccatum.
⁋ Secundo arguitur. vel omne pec catum est scandalum: vel aliquod, & aliquod non. si se cundum: da b. peccatum quod non ponis scandalum: arguiur sic. si aliquis assisteret: b. scandalizaret illum quantum est ex parte peccati: ergo est scandalum actiuum: quam uis nullum scandalizet. tenet consequentia: quia actiuum ampliat. dictiones. n. terminatae in bilis & tiuus am pliant saltem ad formale significatum: vt flebile, risi bile, productiuus. Forte dicis, non sic capitur: sed pro peccato actualiter scandalizante, & pro nulli alio. Oppono. ex illo sequitur quod scandalum & non scandalum sunt eiusdem speciei specialissimae: quia aduentus alterius non mutat actum in aliam rem
⁋ Respondetur inter arguendum sufficienter ad fini vsque. scandalum autem & no scandalum sunt eiusdem speciei specialissimae entitatiue: sed scandalum acti uum est terminus connotatiuus supponens pro pecca to, connotando quod illud peccatum sit causa ruinae in alio, quantum est de se. hoc est peccatum factum apuc alique, siue alter ruinam capiat, siue non. nam ad esse scandali non requiritur ruina cognoscentis hoc pecci tum: sad requiritur quod alius a peccante hoc cognoscat: alius inquam viator. Et concedo consequenter quod per hoc quod quis respicit per fenestram & videt peccatum alterius, peccatum incipit esse scandalum quod ar te non erat scandalum. vt contingit de furto immani festo, quod in furti manifesti specien transire potest alio vidente.
⁋ Sed contra hoc argumentor. tunc actus exterior aliquid malitiae superaddit actui in teriori. cuius oppositum dico in. xvii. distinctioni primi. Probatur. faciat Sortes vnum peccatum nullo praesente: iam illud non est scandalum actiuum, quia nu lum scandalizat. Si dicas. ipsum est aptum natum scandalizare: habebis quodlibet peccatum scanda lum contra modum loquedi. superueniat Plato: pecca tum erit grauius quia incipit esse scandalum, & praebet occasionem ruinae videnti.
⁋ Respondeo negan do quod actus exterior aliquid malitiae superaddi actui interiori. nam iste faciens peccatum per hoc quod al ter respicit per fenestram non magis peccat quam antea licet peccatum nunc sit scandalum: & ante non erat scan dalum. Sed si quis in occulto incipiat facere vnum peccatum vbi nemo est, vel solum vnum suppositum: & superuenit vnus vel plures: iam continuatio est maior quam inchoatio. Et exemplificemus in terminis. praedicator vel praelatus incipit coenare in die ieiuniit in conclaue ingrediuntur alii: & occasione illa etiam infringunt ieiunium: iam continuatio est maius pec catum quam erat inchoatio: & comestio est maius peccatum cum fit coram multis, quam erat a principio, nunc enim scandalizat imputabiliter & noua imputabilitate, vbi ei constat de aliis superuenturis. Nec sequitur quod actus exterior aliquid malitiae superaddit interiori actui: quia volitio interior imperans illam comestionem exteriorem est peior quam interior imperans comestionem occultam. Si ponas istum inchoasse comestionem in occulto: sed continuare inaduerten ter vt frequenter contingit in motu locali: iam comestio exterior est mala: & non habet actum interiorem malum. quod actus exterior sit malus, patet: quia scandalizat proximum: & fuit inchoatus ex culpa eius. Respondetur: non probatum est quod actus exte rior est malus noua malitia in illo casu: immo non est: cum non sit actus humanus, licet sit hominis huius inchoantis culpabiliter. sed tunc quando continuatur per modum naturae, non imputatur pro toto illo tempore: sed faciens actum in loco vel tempore quo homines solent congredi, plus peccat: quia exponit se periculo maioris scandali actiui quam in loco occulto, vel tempore quo nulli solent superuenire
⁋ Tertio principaliter argumentor. Si dicta sint vera & conclusio: sequitur quod scanda lum quanto plures adsunt, tanto est maius peccati consequens est falsum: ergo & antecedens. cosequer tia patet: quia pluribus praebet occasionem ruinae. falsitas consequentis probatur: quia tunc est duplex peccatum, scandalizare duos ad scandalizandum vnum: triplum ad scandalizandos tres. & sic sine statum. & multo plus peccaret male viuens in vrbe quam ruri. nam per vitam homines scandalizantur sicut per actum. vita enim ex actibus colligitur. & sic scandalu coram infinitis esset infinitae malitiae: vt perspicuum est calculanti.
⁋ Praeterea nulli virtuti speciali con trauenit scandalum: ergo non habet specialem ratio nem malitiae.
⁋ Ad tertium concedo consequentiam & consequens: & nego falsitatem consequentis. sed non oportet quod peccatum sit duplum quod duos scandalizat, ad peccatum vnum scandalizans. vt patet de illo qui vult occidere duos homines vnica volitione, modo hic est vnus actus scandalizatiuus duorum sicut vnius. & fateor, quanto plures adsunt, tanto peccatum esse maius. sed non sequitur quod aliquod scam dalum erit infinitae malitiae: quia non dantur de lege infiniti homines: & licet darentur / calculatio non con cludit, quod patet si infiniti homines ponantur esse penetratiue mutuo, volendo eos omnes occidere & eos occidendo.
⁋ Ad aliud argumentum dico quod contrauenit charitati fraternae: cum homo debeat be ne aedificare fratrem. sed scandalizans omnia peruertit. Bea. Tho. autem secunda secundae. qui. xliii. arti. iii. dici quod scandalum per se, hoc est intentum / est speciale peccatum: per accidens autem scandalum / hoc est illud quod est praeter intentionem, non constituit speciale vitium: quia quod est per accidens, non constituit specien Sed parum istud facit. Nam si quis frangat ieiunium imputabiliter coram aliis, licet non intendat alios scan dalizare: tamen scandalizat: & ibi est vera ratio scandaliquamuis peccatum non sit adeo grande vt quando intenditur ruina proximi. sicut intendens solum amputare vnam tibiam sorti / & eum occidens, reuera est homicida: ad si intenderet eum occidere: sed minus peccat. Et arguitur sic de illo frangente ieiunium. Illi convenit definitio scandali vt notum est: & est maius peccatum propter rationem scandali: nec inconvenit scandalum identificari realiter cum alio peccato. vt patet addendo casui quod actum eliciens scandalizare intendat. & correctioni fraternae contrariatur: ergo habet specialem rationem malitiae / siue materialiter / siue formaliter, non refert. lam respondeo. quando dicis, quod est per ac cidens non variat speciem. dictum est non scandalum esse eiusdem speciei specialissimae entitatiue cum scandalo. Secundo dico, quod est accidentale vni speciei est essentiale alteri. vt album & nigrum non faciunt diffe rentiam essentialem respectu hominis: bene tamen sub colorato. quod autem est per accidens non variat speciem. hoc est, illud quod est alicui accidentale / non mutat speciem respectu illius, cuius est accidens. ex quo sensu non potes habere quin peccatum non intentum sit scandalum.
⁋ Quarto arouitur. sequeretur quod ali qua intemperantia esset scandalum. similiter homicidium esset scandalum. consequens est falsum: quia tunc vnum peccatum esset duo peccata: & per consequens duae poenae ei responderent. Potest esse argumentum quod aliquid habet specien mali quod non est pec catum. sed ibi dicetur, quando aliquid habet specien mali imputabiliter: est peccatum & scandalum.
⁋ Ad quartum concedo quod intemperantia est scan dalum. & nego quod vnum peccatum est duo peccata nisi sit sermo de partibus intensionalibus peccati. quia secundum hoc conceditur vnum peccatum esse duo peccata / tria peccata / & sic sine statu: cum in quoli- bet actu sint infinitae partes syncategorematice & categorematice non ommicantes & communicantes. loquendo ergo de peccatis totalibus nego quod vnum peccatum est duo peccata: sed aequiualet duobus peccatis: vt hic actus demonstrando volitionem qua quis frangit ieiunium quando obligatur, est intemperantia: & est scandalum quando fit coram aliis. Et hic actus interdum est ma ior intemperantia quam scandalum quando solum vnus pure scadalizatur. interdum maius scandalum quam intemperantia, licet sit eadem res numero: sicut idem. homo qui est logicus & rhetor est peritior vel ma ior rhetor quam logicus, vel econuerso.
⁋ Contra secundam partem tertiae con clusionis argumentor, probando quod homo non debeat differre opus consilii pro scandalo. & hoc sic. nemo tenetur cedere suo merito. sed per opus consilii quis potest mereri interdum tantum quantum per praeceptum: ergo nemo tenetur differre aliquod tale opus propter scandalum fratris.
⁋ Insuper interdum aliquis scandalizatur per hoc quod aliquis homo deuotus petit ab eo bona sua: ergo in illo casu licet exigere debitum.
⁋ Ad primun concedo quod nemo tenetur cedere suo merito: quia voluntatie actum meritorium relinquendo pro tempore, meretur propter amorem fratris, ac si opus fecisset, etiam vbi non fuisset materia scandali: sed hic non differt meritum: & peccaret nisi sic faceret. Vnum hoc notabis in actibus consilii vel indifferentibus. debeo adire fratrem, & ei significare qua intentione faciam, & reddere rationem facti mei: quam si non audit sed procedit in scandalo, est scandalum acceptum & non datum: & ex malitia procedit. & si hoc constet mihi ab initio quod ex malitia scandalizabitur, vt pharisaei de Christo & apostolis. Matthaei. xv. non oportet eum adire. Si autem ex infirmitate accipit scandalum: debeo ei reddere rationem: nec debec actum facere quousque super hoc reddidi eum certiorem. & tale scandalum vocatur pusillorum. De hoc scaun dalo dicit apostolus. i. ad Corinth. viii. Si fratrem meum scardalizauero, non manducabo carnes in aeter num. Declaratur exemplo. nihil comedi hodie: ambulaui tota die: venio vesperi ad hospitium: coeno, hoc est vesperi comedo: omnes in domo scandalizan tur: teneor antequam comedam dicere hoc vel aequiua lens. fratres mei non sitis in me scandalizati: nondum enim pransus sum: vel laboro morbo: non possum ieiunare, vel aliquid simile. & si illud non faciam / pecco. si mihi credant: iam ab actu meo tollo scanda lum. si ex malitia sua mihi non credant, quid ad a: non desistam: quia tale scandalum post sufficientem admonitionem est scandalum pharisaeorum, quod est contemnendum
⁋ Ad confirmationem dico quod aut bona temporalia sunt commissa fidei nostrae ad dispensandum vni con munitati vel pauperibus: & tunc propter nullum scanda lum sunt relinquenda vsurpantibus / sed sunt repete da saluis debitis circunstantiis. hoc enim nobis incunbit ex praecepto: & praeceptum non est omittendum propter scandalum aliorum, quomodo licet plures scandalizarentur in beato Thoma Cantuariensi ob libertatem ecclesit tuendam: non tamen desistebat. Si autem bona nostra sint: & scandalum oriatur ex malitia volentis retinere praeter rationem alienum: illud est paruipendendum: quia noceret bono communi, & daretur malis occasio ra piendi aliena: & conduceret rapientibus detinere iniu ste aliena. Quando autem scandalum oritur ex igno rantia, quod dicitur scandalum pusillorum / potest differri ad tempus: quousque fuerit informatio, quod est licitum
⁋ lam. peccatum scandali vidimus: a quo summe cauendum est, ne verbo vel facto fratri demus occasionem peccati: quem ex ordine charitatis debemui diligere sicut nos ipsos. Ex dictis autem cum notissi mis patet quod nullus faciens actum praecise bonum scandalizat: potest tamen facere quis actum bonum ex genere & non bene: & scandalizare. Item sequitur aliquod scandalum posse esse veniale / etiam a scanda lizante intentum: vt puta quando inducere intendit aliquem ad venialiter peccandum. aliquod autem est mortale. Dab le tamen est opus quod nullam malitiam habet aliam a scan dalo: vt patet in exemplo secundi argumenti. ls enim de quo illic est sermo, in rei veritate non est intempe ratus: nec peccat coenando, omni scandalo secluso. Vlterius dico quod veritas vitae, doctrinae, & iustitiae non est relinquenda quando est de praecepto, ratione scandali. actus tamen iustitiae in casu est differendus. sic fe cit Dauid cum loab: quem ob pacem permisit tempore suo: ne esset schisma in suo regno. sic actus veritatis doctrinae pro loco & tempore est relinquendus. nam veritas odium parit iuxta Terentium. Veritas autem vitae num qua est relinquenda, hoc est actus praecepti.
On this page