Quaestio 24
Quaestio 24
An peccent Carthusienses comedendo carnes
⁋ Distinctionis TrigesimaeoctauaeQuaestio Vigesimaquarta. DEcundo de Carthusiensibus: & vigesimoquarto i hac distinctione quaero: An peccent Carthusienses comedendo carnes. Non enim desunt dldicentes imprudenter eos agere sic rigide ab esu carnium abstinendo. Ioannes Gerson hanc materiam per tractans ponit tres conclusiones in fine primae partis. Prima est. Potest esse lex lata in Carthusia quod num quam comedantur carnes. Secunda conclusioNon obstante illa lege potest dari casus in quo teneantur, comedere carnes. Tertia. Abbreuiatio vitae aut sanitatis debilitatio non aufert rationabilitate illius legis. Quia tamen istae tres conclusiones non pi nitus extinguunt difficultatem quaestionis: & Martinus Magister de temperantia. q. iiii. de ieiunio eandem materiam partractat, cancellario se opponens, cuius oppositio in multis est debilis: propterea dignum duxi ali qua super hoc dicere iuxta angustiam temporis.
⁋ Pro solutione quaestionis ponam aliquot conclusiones. quarum prima est. Carthusiensis deliberate comedens carnes citra necessitatem, mortaliter peccat. Probatur haec conclusio. quia si non, hoc est propterea quia est constitutio & statutum in regula: & votum eorum non cadit super non esum carnium. sed hoc non impedit. nam multa sunt statuta tribus votis superaddita sine quibus tria vota non possunt bene seruari: quae sub poena peccati obligant. In super doctrina in concilio pro expositione regulae Minorum ponitur, qua cognoscitur aliquod statutum esse obligatiuum sub poena peccati: quando ponitur in regula hoc verbum (teneantur) vel aequipollens: vel ex arduitate & necessitate ipsius statuti pro consequutione finis illius regulae. ed hoc potest esse in aliis votis. igitur. Secundo arguitur, non plene constat quicquod homines dicant quod monachus non peccet carnes comedendo sine rationabili causa: vtpote quia dispensationem non habet a superiore ex rationabili causa: vel est talis casus repentinus vt non sit expectandus superior. de quo ante locutus sum. sed Carthusiensis strictius obligatur non comedere carnes quam monachus: cum secundus habeat exceptam necessitatem expresse: alter vero non: & parua necessitas monachum excusans a peccato carnes comedentem: Carthusiensem non excusaret. igitur. Tertio arguitur. rigor iste quem Carthusienses in non comedendis carnibus, & caeteris statutis a totannis tenuerunt & hodiemo die tenent, fecit eorum religionem solide stare: & facilis transgressio in aliis fecit eas nutare & sensim pessum ire. ergo illud statutum praecipuum infringere est occasionem dare regulae supplantandae: & per consequens est peccatum. Sed dicis. haec ratio probaret singulas transgressiones in religione esse peccata ob sequelam. Non sequitur. nam potest esse transgressio interdum secreta. sed in rei veritate a qualibet multum cauendum est ob sequelam in se vel in alio. lstud autem statutum inter reliqua est saluberrimum, & carnis castigatiuum: & eos in admirationem honestatis trahens: cum illud quod hominibus est difficillimum: scilicet carnibus abstinere, pessundent. Quia non vesci carnibus carnem domet: probatur sic, non ob aliud carnes prohibuit ecclesia in quadragesima: in diebus veneris, sabbati, & in aliis ieiuniis: nisi vt homines insultus passionis domarent, & se ad sancte celebranda festa occurrentia praepararent. hoc namque fecerunt patres in Thebaide Aegypti / Scythia / & Mesopotamia Syriae. nemo est qui hoc non nouit, qui vitas patrum perlegerit. & Hieronymus in epistola quadam ad Eustochium, non solum carnes sed & coctum aliquid accipere luxuriae fuisse scripsit. Omnes enim patres hoc fecerunt vt luxum in se euitarent: & vt poe nitentiam rationabilem pro peccatis suis assumerent. propterea Bruno istorum pater voluit carnes stricte vetitas esse. Nec oportet argumentari vt aliqui faciunt de Christo, qui non legitur vnquam comedisse carnes: nisi de agno paschali. nam argumentum a non legitur negatiue, est nullum. licet enim euangelistae meminerint quod pisces comederit: tamen de agno paschali etiam comedit. Sed dicis illud fuisse cerimoniale legis. Respondeo. Christus cum aliis inuitatus verosimiliter comedit talia qualia apud inuitantes repperit. & ipse qui propter peccatores venerat: viam regiam tenuit. sed iicet non sufficienter constet quod non comederit carnes: imaginor tamen quod assuetus erat cum Apostolis crebro vesci piscibus. carnibus vero num quam nisi agno paschali, qui erat ex lege comedendus.
⁋ Secunda conclusio. Aliquis potest vouere categorice se num quam comesturum carnes. probatur: quia num quam comedere carnes est licitum: nec re pugnat inspirationi spiritus sancti: quemadmodum est vouere de non profitenda religione. ergo quis potest illud vouere. Secundo arguitur. num quam bibere vinum est licitum, quod patet de Rechabitis Hieremiae xxxv. quos cum Hieremias introduxisset in domum domini ponens coram eis vinum: responderunt: Non bibemus vinum: quia lonadab filius Rechab patet noster praecepit nobis dicens. Non bibetis vinum vos & filii vestri vsque in sempiternum. ergo etiam nunquam comedere carnes. Primum autem est secudo difficilius. multi enim sunt Parisiis qui optione data citius eligerent secundum quam primum. Praeterea tertio arguitur. Paula in morbo grauissimo moritura suadente grauissimo patre beato Hieronymo, noluit bibe re vinum: & hoc inter laudes Paulae ipse diuus Hio ronymus enumerat. igitur. Quarto arguitur ad idem. quia si hoc non liceat: hoc est propterea quia num quam comedere carnes notabiliter corripit vitam. sed haec ratio est nulla. nam Carthusienses adeo diu vi uunt vt alii religiosi: & amplius. sed licet hoc esset verum: non impediretur conclusio: vt in solutione vnius rationis dicemus.
⁋ Tertia conclusio. Carthusien sis in casu non solum potest comedere carnes: sed eas comedere tenetur. Probatur. contingit ipsum esse solum vbi nihil habet quod comedat nisi carnes. quo supposito arguitur sic. si non comedat carnes, erit homicida sui ipsius: & peccabit. Non valet dicer- quod regula quam obseruat est causa suae mortis. nam regula illum casum secundum rectam rationem excipit, quod probo. quia si Sortes voueret, num quam egredi monasterium nisi praecipiatur a superiore: & totum coenobium esset in proxima dispositione vt comburatur sic vt omnes exeant ipso solo illic existente: tunc licet nullus superior eius mortalis praecipiat ei egredi: adhuc peccaret non egrediendo: quia votum in illo casu eum non obligat. Secundo arguitur ad idem. si Sortes vo ueret orare duabus horis in templo quod comburatur vel ruinam subitam minetur: non tenetur suum votum sed vitam seruare. ergo eodem modo in casu nostrae conclusionis. Ioannes Gerson hanc conclusionem sic probat. in casu extremae necessitatis licet comedere carnes in die veneris contra statutum ecclesiae: porro (inquit de votis est idem iudicium. hec probatio certe infert contradictorium illius quod in illo tractatu intendit post tertiam conclusionem.
⁋ Quarta conclusio. aegre potest occurrere in morbo vt vita Carthusiensis saluetur per comestionem carnis, & non per comestionem aliarum rerum dummodo ad nutum possit alia habere. probatur. nam per vitellos ouorum potest remedium ei adhiberi: vt di cit Ornoldus de villa noua. Forte dicis. est calida febris quam oua nutriunt: vel ipse oua fastidit, aut non solet illa comedere. at possunt alia instauratiua adhiberi iudicio prudentum. Sed probo quod carnes non sufficiant ei: quia iampridem assuetus est non comede re carnes: & si eas subito comederet, esset magis alteratus & citius mortem incurreret: etiam si esset proxime professus. hoc patet sensibili signo. nam plurimum homines alterantur in prima comestione carnium post festa paschalia: & multi morbos tunc incurrunt nisi valde tenuiter & interpolatim carnes comedant. noc nempe in meipso a multis annis exprtus sum: & multi alii mecu hoc confitentur. ergo si per non esum carnium in. xlvi. diebus homo mutetur seu alteretur comedendo carnes: quid erit de Carthusiensi per. xx. annos. xxx. vel. xl non comedente carnes? repente augebitur morbus. si autem sitnouitius: adhuc non est Carthusiensis.
⁋ Sed quia diceret quispiam, hic non esse nodum rei: sit Quita conclusio. Vbi Carthu siensis vir valens est positus inter haec duo, scilicet aut morietur, vel comedere carnes oportet: & probabiliter iudicat quod ad carnium comestionem alii scandalizabuntur: & exemplum sument co medendi carnes citra extremam necessitatem: quia longe semoti ab eo non erunt sufficienter admoniti & docti de eius extrema necessitate: non debet comedere carnes. Sit euentus istius conclusionis qui crebro potest occurre re. Medici periti dicunt, si iste comedat carnes vi uet: & ita ipse iudicat siue vere, siue erronee, non refert: & nullum est aliud remedium de vita: cum hoc tamen iudicat quod ad illam carnium comestionem aperietur via fratribus peccandi & carnes comedendi citra extremam necessitatem: dico quod adhuc non debet comede- re carnes. Quam conclusionem sic probo. Fortis existens in acie belli iusti iudicet se occisum iri si pestet: sed probabile est quod exercitus in quo est erit vir ctor: & si aufugiat terrebitur exercitus, & fugiet quia timor viri fortis alios perturbat. sicut Lucanus in primo Pharsaliae dicit quod senatus fugit Roma videns Popeium fugientem. Popeio fugiente timenta lsto casu stante Aristote. iii. Ethicorum, in tenebris gentilitatis ambulans, nesciens vitam post hanc, diceret turpe esse forti politico aufugere. sed iste Carthi siensis de vita aeterna certus est in acie belli spiritualis tamquam fortis athleta: si perstet in pugna, sequetur solum mors corporalis: & magnum erit argumentum constantiae & victoriae contra hostes in aliis, & quod nu tentationibus succumbent in carnium comestione cum tandiu celebriter continuauerint. si vero comedat. fratrem scandalizabit / vt diximus. & in ea re dixit Apostolus. Si esca scandalizat fratrem meum: non maducabo carnem in aeternum. i. ad Corinth. viii. Dicis. est scandalum acceptum, & non datum. Contra. lici te potest abstinere, & prodest pro euitando peccato in suis fratribus: ergo est scandalum datum. Et confirmatur haec ratio de catholico in vltima famis necessitate posito: si idololatrae non permittant eum vesci aliis cibis quae carnibus immolatitiis: & videat per hoc alii fideles scandalizabuntur: potius debet subire mortem quam carnibus illis vesci. Vnde Martinus. iiii. quaestione de ieiunio dicit quod talis debet potius mortem oppetere quam idololatrare. Tum etiam quia in tali casu fideles alii non essent conscii voluntatis eius, neque necessitatis propter quam facit. ideo ibi esset scandaium datum. Hic autem rationem reddet de sua comestione: cum hoc iudicio medicorum faciat: & rationem reddat coram iis in quibus potest: priti scandalum. lstud non soluit argumentum. nam potest fidelis positus ante tyrannum, aliis fidelibus reddere rationem quod gratia vitae sustinendae carnes immolatitias comedat: & tamen si iudicet quod per illam comestionem aperietur via aliis fidelibus idola colendi: citius mors est sustinenda. sed sic est in casu nostro. nam multum probabiliter iudicat quod alii capient occasionem leui motiuo ad comestione carnium, citra extremam necessitatem. Corporales autem medici volentes subuenire patienti, leuiter dicunt hominem esse in extrema necessitate nisi carnes comedat tum quod nolint patientem in suis manibus extingui: tum vt hominis ferme extincti vitam videantur sua industria & arte conseruare. Tertio arguitur ad idem. Carthusiensis prudens nullo modo debet assentiri medico quod sola carnis comestio suae vitae succurret. nam crebro medicus de morte patientis dubitat. & vbi est verosimilius quod patiens vi uet, ex cautela dicet eum esse in maximo discrimine vitae vt videatur vitam in tali periculo tenuisse. tui pius enim est aliud extraemum dicendo quod non morietur si in manibus eius extinguatur. vel dicet, morietur sine dubio si deus eum non praeseruauerit: quamuis mors sit dubia. & si moriatur dicetur: bene iudicauit. si viuat: dicet protinus, fratrum praecibus miraculose prae seruatus est, quamuis fuerit solum concursus causarum naturalium. & cum hominis mors in infirmitate sit incerta: caecum erit physici iudicium de morte. & per consequens multo est incertius an carnis sola comestio talem patientem praeseruabit in vita. Et confirmatur haec ratio dupliciter. Primo per probationem quartae conclusionis. cum sit dissuetus a carnium comestione: & consuetudo in aliam naturam transeat: debet potius iudicare quod viuet comedendo cibos consuetos, nec est idem de isto & alio assueto carnes comedere, quod medicus non aduertit. nam quandoque bonus dormitat Homerus. a fortiore parum erudi tus. Secundo videmus aliquos senio confectos & debiles non potentes comedere carnes. & quandam familiam iuuenum patriae meae noui: qui carnibus abstinent, quousque plene adolescant. Possunt tamen comedere pisces, lacticinia, oua, sorbitiones, & caetera id genus qui non possunt vesci carnibus: quae fortiore stomachum & maiorem calorem naturalem re quirunt quam hic patiens habeat. Praeterea arguitur ad idem. Beatus Martinus in simili periculo positus, vbi a fratribus moneretur vt corpus mollioribus stramentis foueret, respondit. Sinite fratres, sinite: ego si aliud exemplum vobis reliquero, ipse peccaui. ac si diceret. licet paulo longius vitam tenere possim per lectum molliorem: malo corpus ipsum pereat quam monachis meis dare exemplum mollia quaerendi. Hoc etiam manifestum est de illa bona Paula: de qua superius mentionem fecimus. Vltimo ad conclusio nem arguitur. Virgo potest potius pati mortem quam patiatur se corrumpi, si iudicet quod ad carnalem copulam aperietur sibi proxima via ad peccandum, quia hoc ab aliis audiuit dici. ergo iste carthusiensis potius debet pati mortem si iudicet quod ad illam comestionem regula sua hactenus sancte obseruata habebit rimulam ad lapsum: cum exemplariter ad oculum videat religiones lapsas ex facili dispensatione & lapsu primo in paruis: postea ad maiora ascendendo. sicut foramen in tunica si non supponatur pannus statim dilatatur. Cancellarius Ioannes Gersonus post suas tres conclusiones hanc quintam conclusionem vtcumque longo verborum contextu innuebat: etsi probationes inefficaces apposuit. vtpote. omnis poena & afflictio potest voluntate deuota suscipi quae per iustitiam forensem vel poenitentiam publicam potest imponi delinquenti. sed constat quod delinquentibus possunt imponi punitiones vitam notabiliter abbreuiantes, vt carcer / cilicium / & huiusmodi. Haec ratio probaret quod Carthusiensis vel aliquis alius peccator consilio confessoris sui: immo proprio consilio se psum iugulare & suspendere licite posset, quod non iudico concedendum. Apponit praeterea rationes aliquorum qui passi sunt pro aliis: quae non seruiunt proposito. quia licet Carthusienses sicut alii Christiani orent interdum pro aliis: hunc tamen rigorem pro seipsis susti nent. Adducit praeterea argumetum de voto castitatis: quod longiuscule deducit & ponderat: cui respondebimus: quia latum est discrimen
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. ls de quo in conclusione fit mentio categorice non tenet suum votum, vt patet ex tertia conclusione: sed in casu ipsum soluit rationabiliter. ergo potius eius votum est conditionale. Respondetur concedendo quod non tenet votum suum in casu licito. nam recta ratio naturalis illum euentum excipit, nec propterea eius votum est dicendum conditionale. Etia quod fortius est interdum aliqua conditio quae necessario subintelli gitur in contractu: si exprimatur non facit conditionalem. patet in. l. Haec verba testatorisiliter. de lega. & in. l. Conditiones. &. l. Aliquando. litur. de condi. & demodo. Legatum factum sub illa conditione, si haeres haereditatem adierit, non est conditionale: quia necessario subintelligitur. sic hic, contraho cum Berta si ipsa in me consenserit. Sed si contractus, promissio vel votum possit fieri sine illa conditione, & conditio apponatur: est votum conditionale. vt hic. contraho cum Berta si deo placuerit. quia potest esse verum matrimonium contra voluntatem dei, signi. Et licet illa conditio subintelligatur: non est opus illam apponere: immo obesset. multa namque sunt vera quae non oportet quemlibet intelligere, & frequenter noceret. nam crebro homo conformiter agens ad iudicium erroneum bene facit quando ipsum non est imputabile. vt si vtile sit Petro religionem profiteri: & putet errando se ad hoc teneri, quia semper tenetur ad melius: & ex illo religionem profiteatur: nihil mali est. Sed in proposito nostro si apponeretur illa conditio expresse: religiosi fingerent sibi causas tales. fateor tamen quod licite interdum ponitur, vt in regula beati Benedicti. sed illic nolunt carnes sic stricte esse vetitas sicut in Carthusia: quare prudenter conditor regulae Carthusiensium illam conditionem non adiecit.
⁋ Secundo arguitur. Corripitur vita Carthusien sis abstinendo ab esu carnium: ergo male agit. Re spondetur. hoc argumentum peccat tam in materia quam in forma. De materia respondeo negando antecedens, nam plerique illorum viuunt. lxxx. annos, ali qui. c. & diutius viuunt quam aulici perdicibus aliti:s vel alii religiosi regulam non seruantes: nec sunt obesi vel abdomine pleni: quia duntaxat ouis, lacticiniis, & piscibus vescuntur. Secundo admisso antecedente consequentia est nulla: vt patet de agricola & viti cola, nunc frigore, nunc calore oppressis, mercatore terras & maria pro acquirendis opibus lustrante. iuxta illud Horatianu. Per mare, per terras currit merca- tor ad Indos. & de milite in bello iusto: & de studioso bonis artibus aut sapientiae operam dante. nam Minerua minuit neruos: vt alibi diximus. vbique enim licet dare operam rei quam prudens iudicat licita. non ea intentione vt vita breuietur, sed vt faciat debitum necessitatis vel congruitatis: licet sciat ex hoc vitam breuiari. ltaque Carthusiensis potest domare cor pus secundum regulam ne in animam recalcitret: & vt poenas det pro peccatis suis commissis: & amore dei, vt se a peccato praeseruet, & det sibi vitam aeternam. ad hoc enim exemplum habet in veteri testamento ab Helia / Heliseo / Daniele / & sociis eius: & in nouo sine numero: & a gentilibus: apud quos rigidi ac mini me delicati cibi plurimum laudati sunt: cum ratione tamen, ne sese occiderent: vel comedendo mediocriter, ne in phrenesim laberentur. Sane Carthusienses, vt decet, bonam portionem eorum quae comedere licet, appositam habent.
⁋ Tertio arguitur. per rigorem Carthu siensis incidit in morbum, a quo tenetur se praeseruare ne sit occisor sui. Respondetur. Aliquando paruus morbus est permittendus & non statim subtrahendus vtpote si quis pronitatem ad luxum sentiat: iuxta illud Pauli. Libeter gloriabor in infirmitatibus meis. &, Cum enim infirmor, tunc potens sum. & Virtus in in firmitate perficitur. ii. ad Corinth. xii. Et Psalmographus ait. Multiplicatae sunt infirmitates eorum: post ea accelerauerunt. Psal. xv. Sic debilitatem stomachi beatus Gregorius abstinentia contrahebat: vt in variis homiliis eius videre est: & tamen a verbo de i praes dicando non cessabat. Idem de beato Bernardo legimus. & Paula (vt beatus Hieronymus in eius vita recitat) noluit in graui morbo bibere vinum. Isti autem a sapientibus no sunt reprobati: sed fama super aethera noti. Secundo Carthusiensis potest & debet rigorem abstinentiae suae remittere prout regula permittit fratribus in aegritudine constitutis, modo saluti animae conducat: alioquin plus studendum est habere vitam breuem & laudabilem coram deo & hominibus, quam longam & foedam, non enim est certandum de longa vita: sed bona. Hinc contingit Carthusiensem vel alium, in morbum notabilem incidere sine sua culpa, immo multum meritorie. Secundo morbus non est reprimendus sed paulatim permittendus, quando est ciuile bellum inter carnem & animam. nam pro anima iudicandum est. si vero non fuerit illa ciuilis pugna in homine: rescindendus est morbus consilio humanorum fratrum. Omnia autem haec possunt fieri num quam comedendo carnes.
⁋ Contra rertiam conclusionem arguitur per Machabeos nolentes comedere carnes suillas non territos conditione mortis proposita, ergo nec Carthusiensis debet carnes comedere pro seruanda sua vita. Respondet Ioannes Gerson in libello praefato, quod lex diuina ludaeos protunc obligabat ad non comedendum carnes: & ideo potius debebant mortem pati quam carnes suillas comedere. Hoc nullo modo soluit argumentum, quod sic probo. lus diuinum etiam est seruare vitam: ergo dicere quod de iure diuino erat vetitum comedere carnes non satisfacit. In super Dauid comedit panes propositionis in necessitate Primi Regum. xxi. quos laici comedere non poterant propter prohibitionem dei.
⁋ Aliter ergo dico ad argumentum: quod directe lex diuina impugnabatur ab Antiocho vt Machabei carnes comederent, & in contemptum legis. propterea non licuit eis vllo modo carnes comedere. Relinquo tibi disputandum an idem erit si tyrannus dicat regulam Carthusiensium vanam: & in cotemptum eius iubeat ali quem carnes comedere: alioquin eum occisurus. aut quid is deberet facere. Puto ego quod eas non comedendo non male ageret: vt superius in materia ex communicationis tetigimus: vbi tyrannus cogit ali quem loqui cum excommunicato. Et addo quod si Machabei fuissent in loco separato in quo nihil habuissent comedendum, nisi suillas carnes: licite po terant illas comedere: quamuis esset lex dei contraria. Nam inter duas prohibitiones diuinas fuissent constituti: vnam de non comedendis carnibus suillis: alteram ne se occiderent, nihil comedendo. his lex naturae accessit quod debebant comedere. Sed sicut boni Machabei pugnabant in sabbato: & legem vnam diuinam per aliam & epicaiam bonam exposuerunt: sic debebant facere casu quo nihil habebant comedendum nisi carnes in secreto: non autem in publico: vbi sua fides impugnabatur. quia illic tangebatur gloria dei: pro qua protegenda morti erant obnoxii. Ex his argumentum soluitur.
⁋ Secundo argumentor, quamuis medici dicant quod Petrus religiosus morietur, nisi obscoeni humores tertiae digestionis a se pellat commercio muliebri: in illo casu non potest: mulierem cognoscere vt suae vitae succurrat. ergo neque comedere carnes. Dicis. est persona inhabilis: & non potest contrahere sine dispensatione Romani pontificis. Obiicio. si non possit morari in vita quoad pontificem quis adeat, potest contrahere cum Berta, vel eam cognoscere taqui suam vxorem. licet enim nemo possit capere alienum citra nec essitatem: tamen in necessitate capit illud quod erat alienum: & suum erit. ergo pro illa necessitate haec mulier, sua erit pro seruanda vita. et si hac via suae vitae succurrere nequeat: nec alia subuenire poterit, carnibus: Fodem modo argumentabor si fuerit in sacris: vel si pontifex praesens fuerit, dispensare poterit.
⁋ Respondetur. licet Ioannes Gerson hoc argumentum ponderet ex eo concludendo quod votum abstinentiae non sit deserendum: Dico quod illud nullo modo euenire potest, non enim est idem de carnali copula & cibo: nam Aristoteles in problematibus: qua tens quare homines de carnali copula erubescunt: non autem de comestione: dicit vnum esse necessarium non autem reliquum. Et probo quod non sit idem. vel homo est sanus, vel aegrotus corpore. si primum, casus est notus. si dicat se mori prae tristitia mentis nisi mulierem habeat: quis sensatus ei credat: potest enim talem vesaniam deponere si voluerit. si ex stultitia sua seipsum perdat, caueat emptor. Si autem sit aegrotus: non possum intelligere quomodo melius se habebit habendo mulieris commercium. nulli enim sunt humores superfsui, quin per abstinem tiam, sanguinis minutione, & alia via licita possint diminui. Et quicquid Ioannes Gerson dicat vel alii: non aliter respondeo. nam si erronee quis iudicet ex stultitia sua: non est ponderandum. Dico quod cuiusuis complexionis homines possunt se saluare per abstinentiam ne moriantur: nunqui mulierem cognoscendo.
⁋ Contra quintam conclusionem arguitur per rationem loanis Gersonis ad tertiam conclusione Licet comedere carnes in die veneris in extrema necessitate contra praeceptum ecclesiae, quod aequaliter cum voto obligat. Et postea adiungit. Est autem funda mentum radicale: quoniam a lege diuina nulla lex aut obligatio pure humana potest absoluere, aut praecipere, vel instituere quod non obseruetur. sed haec est lex diuina Non occides. a qua lege non legitur per aliquod aliud ius diuinum facta exceptio ista. Respondendo dico istas probationes nullius effica, ciae, & concludenre oppositu vnius conclusionis quam ipse innuit post suas tres conclusiones. Prior autem ratio si valeret, probaret quod multum citra extreman necessitatem liceat Carthusiensi comedere carnes. patet: quia licet aegroto saeculari mediocri aegritudine detento comedere carnes in ieiunio ecclesiae: & tamen nullus debet concedere quod Carthusiensi tunc liceat comedere carnes. Secundo concludit quod religiosi essent excusati per praescriptam consuetudinem, & essent in statu salutis, quod tamen non concederet. Vnde in illo tractatu dicit. Multi stupent si plerique religio si sint in statu salutis. ac si diceret. sapientes non poi sunt intelligere, eos qui regulas sic infringunt, esse in statu salutis. & illud est apud me indubitatum, quod patet: quia ieiunium ecclesiae post praescriptionem & consuetudinem inductam non seruatur sine peccato, & aequa liter obligat ac votum per te. igitur.
⁋ Respondeo igitur ad argumentum concedendo quod licet comedere carnes in die veneris in mediocri aegritudine, noluit enim ecclesia arctare suos subditos in tali casu, ne ab esu carnium abstinerent. nam illud est statutum humanum pure positiuum, in quo pontifex potest dispensare cum sano vel cum seipso: saltem in occulto: nulla alia causa habita, nisi sua voluntate, non tamen in voto: quia serua re votum est de iure diuino: nisi occurrat rationabilis cam voti non seruandi. in quo etiam si maximus ponti- fex sine causa rationabili dispenset: apud deum alter non est securus in conscientia. Et propterea lex pure humana positiua potest e medio tolli per consuetudinem in oppositum. secus est de voto: contra quod consuetudo nulla vigorem habere potest: sicut nec contra us diuinum. & propterea non aequaliter obligant. Praeterea strictius est vinculum in parua communitate quam in tota multitudine.
⁋ Ad aliud argumentum. nulla lex pure humana potest excipere contra lege diuinam& ea tollere. hoc fateor. sed vna lex diuina facit aliam legem diuinam cessare: quae maneret obligatoria nisi ipsa superueniret: sicut in martyrio tam de praecepto qui consilio. sic est in proposito. nam religiosus Car thusiensis de quo loquimur in quinta conclusione est positus inter duo, scilicet seruare vitam, quod abolute est de iure diuino: & aperite viam aliis confra tribus peccandi, fratribus inquam non solum existentibus / sed in perpetuum futuris. melius est ergo quod ips moriatur corporaliter: sicut de forti milite in acie belli diximus. & ita vnum ius diuinum aliud exponit. Nec oportet inutiliter hic replicare ponendo quod ille sit vtilissimus reipublicae: & ordo sine eius con sisio non possit bene subsistere, nolumus enim in scyrpoo in quo non est, quaerere nodum. Religionis namque ob seruantia non consistit in eo solo: & melius seruabitur quando eis bonum exemplum praebebit carnes non comedendo. Sed contra istud arguitur. sequitur quod primus comedens carnes in die veneris peccat, aliis dans occasionem comedendi in leuiore causa, quod non est dicendum. Respondetur, non sequitur si habeat rationabilem causam. omnes enim nouerunt tale esse vinculum ecclesiae & non aliter. Non tamen nego quin pro nimis leui causa possit carnes comedendo alios scandalizare actiue: sicut & monachus. sed strictius Carthusiensis obligatur.
⁋ Tertio contra eandem conclusionem arguitur. Potest medicus clanculum capere perdicem vel capum in sigillo secreti, vel alius religiosus sic vt nemo vnquam sciat. & ita nulli scandalizabuntur. hoc autem videtur melius: quia diutius viuet & magis merebitur, & aliis proderit. ergo conclusio falsa. Respondetur. potes ponere in antecedente tot circunstantias vt sit species tertiae conclusionis: & nihil contra quintam conclusionem. sed exemplaris vir non capiet licet secreto: & alius carnes offerens hoc proclamabit: ac fratres in bono solidabit: vt fecit beatus Hieronymus laudando Paulam qua in aegritudine vici na morti noluit vti vino. de prolongatione autem vitae loqui non oportet. Exemplum sit in bello iusto secundum Aristotelem Tertio Ethicorum in materia de fortitudine. Hinc cum data esset Thetidi pro filio optio aut breuis vitae, & clarissimae famae: aut longi aeui cum mediocri fama: primum praelegisse & quidem prudenter a poetis refertur.
⁋ Summatim dicta cum obiter occurrentibus tangam. Licitum est nunquam comedere carnes: sicut licuit Rechabitis nunqui bibere vinum. et potest quis alterum istorum vouere, vt Carthusien ses faciunt. qui si sine causa carnes comedant scienter, mortaliter opinione mea peccant: licet sit statu tum. quia est vnum ex praecipuis statutis quae habent per quod ab aliis religiosis accipiunt discrimen, quod si violare praesumant: timendum est de reliquo: quae labes esset foedissima religionis praeclarissimae tot patrum sanctorum sudoribus hactenus obseruatae. Declamationes praeterea ad populum quamuis docti, non curent. Nam plures sunt alii tam saeculares quam mendicantes religiosi, officio illi vacantes: quidam solo charitatis respectu: quidam spe beneficiorum habendorum: quidam ratione quaestus. alii vero amore dei hoc faciunt: spem beneficii habentes pro fine minus principaliquo digni sunt. alii aliis finibus moti. nam trahit sua quemque voluptas. Ipsae vero Carthusiensium do mus abunde, vt ante diximus, praedicant: cum ipsi nihil praeter deum inquirant. quis istorum quaeso pro beneficiis suscipiendis quaerit capacitatem: quis vero praebendam: quis curialium instar miluorum praedas ambientium sollicitat Carthusiam aliquam in comendam? Forum prior cogitur primus interesse diuinis: & tamquam bonus pastor oues praecedere. clientum obsequium ei prohibetur: qui religiosorum non solum bona comedunt, sed eos infestant: & vitam saecularem in coenobia introducunt. & si exorbitauerit: sede sua destituetur. Principes autem inique agerent si vellent priorem producere seu continuare in officio, quem ipsi destituerunt: cum tam laudabiliter & irreprehense viuant. sed principum est quae per eorum capitula fuerint decreta adiuuare: & suppetias si opus sit ferre: quatenus eorum precibus digni inueniantur.
⁋ Vidimus itaque in hac trigesima octaua distinctione de voto in generali, & religio sorum tribus votis essentialibus, tam in mendicantibus quam in communi sufficientes redditus habentibus. Aliqua tamen iam dicta refricare non pigebit: quia studio sis & bonis decies repetita placebunt: improbis etiam semel prolata displicebunt. sicut cibus sano alato suauis, aegroto fastidium affert. Studeat abbas, prior, vel alius superior parce bona coenobi in se & suis famulis expendere: res sanctas & deo dicatas: vt sunt religiosi, & coenobiorum bona, teste Cassiano, in vsus prophanos prodige non dissipet. Nec habeat oculum ad alios abbates male viuentes: sed figat se in sua regula. & maneat hoc alta mente repostum: crebriusque reuoluat: quae fuerit intentio institutoris seu fundatoris: quis finis: & quae eius intentio de voto paupertatis: qua inueniet talem vt solum sumat necessaria victus & vestitus cum moderamine. Sit mortuus ciuiliter in coenobio a stre ritu forensi semotus: vt melius cognoscatur a deo inuitus septa coenobii egrediatur: & solum pro rationabili & vrgentae causa. quia sicut piscis non viuit extra aquam: ita nec religiosus extra monasterium. Si pecuniam coenobii collectam habeat: non augeat redditus coenobii, modo mediocres sufficiat. mediotres enim opes sunt instrumentum melius ad bene bea teque viuendum quam abundantes, nec se fallat sub vmbra pietatis de eleemosyna danda pauperibus. quia licet hic abbas sit bonus: succedet quandoque iprobus: cui haec bona occasionem ruinae probebunt. Adde cum hoc quod excessus bonorum fortunae curialibus istis coenobium offeret in commendam sumendum tamquam signum sagittarii. Religiosis autem tamquam charissimis confratri bus consulo vt pecuniam particularem non capiant pro vestibus. & pulchre faceret abbas eos ad hoc costrin gendo: de quo syllogizet cum sapientibus. fortasse enim hoc inueniet sibi praeceptum. Caeterum de iure naturae & diuino est quod constituat vnum procuratorem Argum nam centum luminibus cinctum caput Argus habeba) qui ministret hilariter cuilibet religioso necessaria: verecundos & probos non petentes praeueniat: at effrontibus silentium iponat. De cognatis & amicis religiosorum, coenobium frequentantibus, hoc vnum di co, religiosis amicorum saecularium accessum plurimum obesse. si tamen a remotis venerint: humane ab abbate tractandi sunt. paria namque sunt coenobio relicto adire saeculum: & saeculares viros saeculariter viuentes passim religiosas domos ingredi. Hoc de religiosis non mendicantibus dictum sit.
⁋ Reliquum est in epilogo pauca de mendicantibus attingere. & deinde receptui canentes finem huic materiae imponemus. Religiosi vocantur mendicantes non quod sit essentiale cuilibet eorum mendicare: sed quia non habent prouentus perpetuos nec annuos ex quibus viuere possint: iuxta suam professionem: sed eleemosynis piorum hominium victitant. Docti autem in coenobio legunt alii sacra faciunt: alii pro aliis eleemosynas foris (pro- ut regula patitur) quaeritant. Dixi (prout regula patitur) nam abusus est & contra professionem fratris Minoris di uitum domos accedere cum pyxide quam ipse solus aperit & claudit: & postea reponit in crumenam. Quis autem modus viuendi erit fratribus minoribus habendo redditus annuos, & agros ex quibus possint ali cum abundantia: habendo praeterea frumentum in solariis, mendicitate tamen acquisitum pro dimidio anno, immo pro integro: & vbi quilibet capit pecuniam particularem pro missa, scriptione, & aliis officiis: cum abundanter smodo bene viuant, & non sint in excessiuo numero) sibi necessaria adipiscerentur? Quis autem tredat pontificem vel sapientem aliquem in talibus velle dispensare: cum directe repugnent & intentioni regulae & verbis eius: Non tamen me fugit quod necessitas non habet legem. vbi enim frater minor obiret mortem, nisi rigorem regulae mitigaret: non esset illi astrictus: nisi vbi esset scandalum & mala conse cutio magis vel aequaliter ponderanda ac sua vita. quomodo de esu carnium in Carthusiensi dixis De aliis tribus mendicantibus quorum regulas non ita distincte legi, quia non sunt in iure insertae seu incorporatae: ad eorum regulas & regulae obseruato res remitto: & non ad alios reformationem non admittentes. Postremo religiosi omnes studeant cerimonias omnes seruare, nec vnam quidem praeterire: ne a paruo malo ad magnum pateat ascensus. induantur camisias laneas, non lineas: caligas breues duntaxat vltra genua: vtraque manu bibendo poculum teneant nihil enim istorum sine sale screde mihi) institutum est nam vt homo raro bibat & cum libramine, praecepta est vtriusque manus ad poculum appositio. citius enim & indeliberatius vna manu leuatur. caligae autem geniculares sunt ordinatae ad domandum luxu. & cum vestes talares habeant: omnia occulta manent.
On this page